Philippinae
Territoria finitima: Indonesia
Caput: Manila
Gubernium
Populus
Sermo publicus: Lingua Philippinica, Lingua Anglica
Zona horaria: Q6985, Q3543509
Moneta: Q17193
Commemoratio
Feriae: Q6016007, Christi Natalis, Q196627, Dies Cenae Domini, Dies Passionis Domini, Festum Sacrificii, Q464458, Q7339069
Sigla
Dominium interretiale: Q41840
Praefixum telephonicum: +63
Philippinae (-arum, fpl.)[1] (vulgo Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum. Praeses hodiernus est Benignus Aquino Tertius, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2010.
Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.
Timoria Orientalis et Philippinae solae nationes Christianae in Asia australi-orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.
Index
Linguae[recensere | fontem recensere]
Linguae decretae sunt Anglica et Philippinica. Philippinica significat formam altam linguae Tagalae (vulgo: Tagalog), quae ut patriae sermo vel lingua franca adhibetur et numerum loquentium maximum habet. Homines circa 170 quidem linguis vernaculis utuntur. Maximae post Tagalam numero locutorum linguae sunt sermones Caebuanus et Ilocanus. Lingua Hispanica in insulis Philippinis fere exstincta est; litteraturam tamen valde ingentem reliquit et in multis verbis omnium linguarum Philippinarum inveniri potest.
Historia[recensere | fontem recensere]
Philippinae est nomen posterius Neolatinum, sed etiam ex Graecis et Romanis antiquis in margine orientali orbis terrarum nomine classico Prasodo Insularum cognitae, quarum insularum pars forsan agglomerata erat aut Maniola, quam Ptolemaeus descripsit. Postea detectae sunt anno 1521 a Ferdinando Magellano, navigatore Lusitano, in insula quae vulgo Mactan appellatur, prope Caebuam, occiso. Anno 1565 quam plurimas urbes, Michaele López de Legazpi duce, conquisitatores Hispanici ceperunt. Libera civitas sui iuris post regnum Hispaniae anno 1898 Insulae Philippinae declaratae sunt; imperium autem Civitatum Foederatarum Americae est subsecutum usque ad annum 1946, quo Philippinae iterum sui iuris factae sunt.
Geographia[recensere | fontem recensere]
Archipelagus Philippinarum ex plus septem milibus insularum constat. Omnis terra est plus quam centum pedum milia. Equidem Philippinae partim circumdantur ab Oceano Pacifico. Indonesia est ad meridiem sita; Paeninsula Indosinensis ad occasum; Taivania ad aquilonem. Manila, urbs princeps portusque Philippinarum, est locus in insula Luzonia situs. Quamquam Manila non est magna urbs in Philippinis, Urbs Quezon est suburbium Manilae et habet plurimos incolas. Philippinae sunt calidae umidaeque.
Philippinae in quinque super-regiones et 80 provincias dividuntur:
Urbes principales[recensere | fontem recensere]
Principales urbes Philippinarum sunt:
Flumina[recensere | fontem recensere]
Lacus[recensere | fontem recensere]
- Lacus Baiae (Laguna de Bay)
- Taalus
Maria[recensere | fontem recensere]
Montes[recensere | fontem recensere]
Provinciae[recensere | fontem recensere]
Philippinae in 80 provinciis (lingua Philippinica lalawigan sive probinsya) divisae sunt:
- Abra
- Agusana Septemtrionalis (Agusan del Norte)
- Agusana Meridionalis (Agusan del Sur)
- Capix (Capiz)
- Caebua
- Ilocus Septentrionalis (Ilocos Norte)
- Ilocus Meridionalis (Ilocos Sur)
- Pangasinania (Pangasinan)
- Iloilum (Iloilo)
- Samaris (Samar)
- Leyte
- Cagaianum (Cagayan)
- Sambalia (Zambales)
- Antica (Antique)
- Aculana (Aklan)
- Pampanga
Homines clari[recensere | fontem recensere]
Universitates[recensere | fontem recensere]
- Universitas Insularum Philippinarum
- Regia et Pontificia Universitas Sancti Thomae Manilensis
- Universitas Athenaea Manilensis
- Universitas De La Salle
- Universitas Manilae
- Universitas Asiae Et Pacificarum[4]
- Universitas Civitatis Manilensis
- Academia Militaris Philippinensis
Vide etiam[recensere | fontem recensere]
- Colles Socolatei
- Laophorium philippinicum
- NAIA
- Pontificium Collegium Philippinum
- Spoliarium
- Ultimi Philippinarum
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippinas spectant. |
| Civitates | AtropateneAfgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesha · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Casachia · Chirgisia · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabi Uniti · Georgia · †Iaponia · Iemenia · India · †Indonesia · Iordania · Iraquia · Irania · Israël · Laotia · Libanus · Malaesia · Maldivae · Mogolia · Nepalia · Omania · Pakistania · †Philippinae · Quataria · Corea Meridionalis · Corea Septentrionalis · Respublica Populi Sinae · Russia · Singapura · Sri Lanca (Taprobane) · Syria · Tadzikistania · Thailandia · †Timoria Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia †Etiam membrum Oceaniae est. |
|---|---|
| Regiones | Territoria Palaestinensia · Respublica Sinae (Taivania) |
| Africa | Guinea Hispanica · Ifni · Protectoratum Maroci · Praesidia Africana (Hippo Dyarrhytus, Saldae, Djerba, Septa, Rusadir, Orania, Tunes) · Sahara Hispanica Flumen Aureum, Hamra | |
|---|---|---|
| America | Florida · Hispaniola · Iamaica · Ludoviciana · Territorium Nootka · Insula Trinitatis · Fluvius Argenteus · Nova Granata · Nova Hispania · Peruvia | |
| Oceania | Belavia · Guama · Insulae Carolinae · Insulae Marianae · Philippinae | |