Navis
Vide etiam paginam discretivam: Navis (discretiva)

Navis (-is, f.) est vehiculum aquaticum, plerumque magna res constructa ut aquas innare potest, et praesertim mare navigare. Naves a rectionibus (usibus militaribus, liberandi, investigandi, vecturae dicatae), societatibus lucrativis et institutionibus privatis (vectura, usus opum ante litus, investigatio), et hominibus singulis (oblectamento et investigationi dicatae) exerceri possunt.
Historia[recensere | fontem recensere]

In mundo occidentali naves primo ab Aegyptiis constructae sunt ut ad Cretam insulam et in Punt, terram in Africa orientali, navigarent.
Titanic fuit magna navis Anglica a Thoma Andrews delineata, quae in primo itinere ad Novum Eboracum, Eduardo Ioanne Smith navarcho, a die 14 Aprilis ad diem 15 Aprilis 1912 ob montem glaciei submersa est Oceano Atlantico Septentrione. Mille quingenti viatores mortui sunt. Titanic navis maxima mundo fuit illo tempore, constructus a White Star Line.
RMS Lusitania fuit magna navis Anglica, constructa anno 1904 et primum missa anno 1906 a Cunard Line, quae in itinere ad Novum Eboracum, oppugnata et submersa anno 1915 a nave submarina theodisca est Oceano Atlantico prope litus meridiem Hiberniae. Ob perditionem navis Civitates Foederatae Americae bellum contra Germaniam anno 1917 decleravit.[2]
Constructio[recensere | fontem recensere]
Vide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes
Partes navium sunt:
Structurae immobiles vel fixae[recensere | fontem recensere]
- Antenna velum fert.
- Carina, quae est basis navis.
- Insigne, quo navis agnoscitur
- Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Antenna ad malum est.
- Pons gubernatoris
- Puppis, quae est posterior pars navis
- Prora, quae est anterior pars navis
- Propulsorium
- Rostrum, quod est anterior pars navis militaris
Partes mobiles[recensere | fontem recensere]
- Ancora, dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas.
- Remi, quibus navis a remigibus acta est.
- Velum, textile latum quod ventum reprehendit ut navis propellatur.
[recensere | fontem recensere]
Navium plura genera sunt: apertae, tectae, constratae, longae, rostratae, fluviatiles, speculatoriae, piscatoriae, et alia.
- Celox[3]
- Fregatta[4]
- Ratis
- Linter
- Iuncus
- Navis actuaria
- Navis bellica
- Navis bialveata[5]
- Navis epibathica[6]
- Navis glacifraga
- Navis longa
- Navis loricata
- Navis lusoria
- Navis aeroplanigera
- Navis mercatoria
- Navis oneraria
- Navis petrolearia
- Navis piscatoria
- Navis remivaga
- Navis subaquanea
- Navis tecta
- Navis tractrix
- Navis traiectoria
- Navis turrita
- Navis valetudinarii
- Navis vaporaria
- Navis velifera
- Navis vincta
- Pons
- Speculatoria (scilicet navis)
Nautae[recensere | fontem recensere]
Plura genera Nautarum sunt, e.g.:
- navis praefectus, nauarchus
- gubernator
- nauta
- remex
- remigium grex
- celeuma (-tis, n.)
Pinacotheca[recensere | fontem recensere]
Navis Aegyptia.
Navis Graeca triremis.
Navis biremis classis Romanae.
Navis Sinensis.
Reconstructio Navis Nemorensis Alphae, navis ingens Caligulae imperatoris.
[recensere | fontem recensere]
- Navem perforat qua ipse navigat.
- Navibus atque quadrigis: cum totis viribus
Nexus interni
- Astronavis
- Aurora (navis)
- Canalis Panamensis
- Canalis Suesiensis
- Caudica
- Classis
- Glossarium nauticum
- Historia maritima
- Iter maritimum (pictura muralis Acroterii)
- Ius maritimum
- Linter
- Naufragium
- Nauta
- Nautae Romani Lacus Lemani
- Navicula sideralis
- Navigatio
- Portus
- Sepultura navalis
- Technologia navalis
- Viribus unitis
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Anglice: "full-rigged ship."
- ↑ Bailey, Thomas A. (October 1935). "The Sinking of the Lusitania". The American Historical Review. Oxford University Press. 41(1): 54–73.
- ↑ V. yacht in: Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
- ↑ Matthaeus Gotardus Artus Dantiscanus (CERL) Americæ pars VIII, 1599, p. 70.
- ↑ «Catamarán» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 199. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)
- ↑ Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati tomus 42, 2006, fasc. 163.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Anzovin, Steven (2000). Famous First Facts (International Edition). H. W. Wilson Company. ISBN 0824209583
- Bailey, Thomas A. (1935). "The Sinking of the Lusitania". The American Historical Review 41 (1): 54–73
- Bockius, Ronald (2006). Die spätrömischen Schiffswracks aus Mainz. Regensburg: Schnell & Steiner. ISBN 3-7954-1965-4
- Bowditch, Nathaniel (2002). The American Practical Navigator. Bethesdae Terrae Mariae: National Imagery and Mapping Agency. ISBN 0939837544
- Central Intelligence Agency (2007). CIA World Factbook 2008. Skyhorse Publishing. ISBN 1602390800
- Chatterton, Edward Keble (1915). Sailing Ships and Their Story: The Story of Their Development from the Earliest Times to the Present Day. Philadelphiae: J.B. Lippincott Company
- Cotterill, Charles Clement; Little, Edward Delanoy (1868). Ships and sailors, ancient and modern. Londinii: Seeley, Jackson and Halliday
- Cutler, Thomas J. (1999). The Bluejacket's Manual (Bluejacket's Manual) (22ª ed.). Annapoli Terrae Mariae: Naval Institute Press. ISBN 1-55750-065-7
- Cutler, Thomas J. (December 2003). Dutton's Nautical Navigation (quindecima ed.). Annapoli Terrae Mariae: Naval Institute Press. ISBN 978-1557502483
- "Knock Nevis". DNV Exchange. Det Norske Veritas. 2008
- Chisholm, Hugh, ed. (1911). "Navigation". Encyclopædia Britannica. 19 (undecima ed.)
- Chisholm, Hugh, ed. (1911). "Ship". Encyclopædia Britannica. 24 (undecima ed.). pp. 881–889
- Fisheries and Aquacultures Department (2007). "The Status of the Fishing Fleet". The State of World Fisheries and Aquaculture 2006. Romae: Food and Agriculture Organization of the United Nations
- George, William (2005). Stability and Trim for the Ship's Officer. Centreville Terrae Mariae: Cornell Maritime Press. ISBN 978-0-87033-564-8
- Hayler, William B.; Keever, John M. (2003). American Merchant Seaman's Manual. Cornell Maritime Pr. ISBN 0-87033-549-9.
- Huber, Mark (2001). Tanker operations: a handbook for the person-in-charge (PIC). Cambridge, MD: Cornell Maritime Press. ISBN 0-87033-528-6
- Lavery, Brian (2004). Ship: The Epic Story of Maritime Adventure (Smithsonian). Novi Eboraci: DK Publishing Inc. ISBN 0756604966
- Maloney, Elbert S. (December 2003). Chapman Piloting and Seamanship (64th ed.). Novi Eboraci: Hearst Communications Inc.. ISBN 1-58816-098-0
- Office of Data and Economic Analysis (Iulio 2006). "World Merchant Fleet 2001–2005" (PDF). United States Maritime Administration
- Overseas Shipholding Group (2008-02-22). "Overseas Shipholding Group Fleet List". Overseas Shipholding Group
- Sawyer, L. A.; Mitchell, W. O. (1987). Sailing ship to supertanker: the hundred-year story of British Esso and its ships. Lavenham, Suffolk: Terence Dalton. ISBN 0-86138-055-X.
- Singh, Baljit (11 Iulii 1999). "The world’s biggest ship". The Times (of India)
- Turpin, Edward A.; McEwen, William A. (1980). Merchant Marine Officers' Handbook (quarta ed.). Centreville Terrae Mariae: Cornell Maritime Press. ISBN 0-87038-056-X.
- United Nations Conference on Trade and Development (UNCTAD) (2006). Review of Maritime Transport, 2006. Novi Eboraci et Genavae: United Nations
- United Nations Conference on Trade and Development (UNCTAD) (2007). Review of Maritime Transport, 2007. Novi Eboraci et Genavae: United Nations
- Stopford, Martin (1997). Maritime economics. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-15309-3.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vide Navis in Victionario. |
- Isidorus Hispalensis: 'De navibus'