Raimundus Emeterius Betances

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Raimundus Emeterius Betances

Raimundus Emeterius Betances y Alacán (Hispanice Ramón Emeterio Betances y Alacán; natus die 8 Aprilis 1827, mortuus die 16 Septembris 1898) fuit nationalista Portudivitensis. Primus auctor fuit rerum novarum Laresensium (Grito de Lares) et pater motus pro libertate Portus Divitis habetur. Quia res novae a Betances instigatae sententias nationalisticas in populo moverunt, etiam "pater patriae" (El Padre de la Patria) habetur, et propter opera benevolentiae "pater pauperum" (El Padre de los Pobres) appellatur.

Betances etiam fuit medicus, chirurgus, atque unus ex primis fautoribus hygiinae socialis. Ante labores politicas officinam chirurgicam et ophthalmologicam instituerat. Etiam fuit fautor abolitionis servitutis, homo legationum peritus, curator salutis publicae, poëta, ac scriptor fabularum. Legatus Cubae et rei publicae Dominicanae Lutetiae operatus est. Multum a philosophia latomismi, cuius assectator erat, movebatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes primarii[recensere | fontem recensere]

  • Ojeda Reyes, Félix, El Desterrado de París: Biografía del Dr. Ramón Emeterio Betances (1827–1898), Ediciones Puerto, in urbe Sancti Ioannis de Portu Divite, 2001. (ISBN 978-0-942347-47-0)
  • Thomas, Hugh. Cuba: The pursuit for freedom. Da Capo Press Inc. Novi Eboraci, 1971. (ISBN 0-306-80827-7)

Fontes secundarii[recensere | fontem recensere]

Fasciculi MP3 ex "La Voz del Centro", collectione podcast, auctore Angelo Collado Schwarz (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Raimundum Emeterium Betances spectant.