Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Havana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Havana
Res apud Vicidata repertae:
Havana: insigne
Civitas: Cuba
Numerus incolarum: 2 106 146
Zona horaria: UTC-5
Havana: situs

Havana[1][2] sive Avana[3][4] (vulgo La Habana)[5] est caput et maxima urbs Cubana. Provincia a se ipsa constituitur. Media urbs inter hereditatem mundialem ab UNESCO enumeratur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Havana(1515-1519) (Cubae physicalis  )
Havana(1515-1519)
Havana
(1515-1519)
Situs oppidi Havanae annis 1515-1519

Oppidum sub nomine pleno villa de San Cristóbal de la Habana die 25 Augusti anno 1515 a Didaco Velázquez de Cuéllar ad litus australe insulae Cubae iuxta ostia fluminis Mayabeque conditum est. De situ autem et de anno controvertitur: quidam 1514, nonnulli iuxta urbem hodiernam Batabanó dicunt.[6] Origo nominis nescitur. Ex hoc portu litoris australis, nomine Havana, die 18 Februarii 1519 Ferdinandus Cortes expeditionem suam ad Yucataniam et Mexicum conduxit.[7]

Urbs autem ad locum tempore nostro celebrum iuxta portum magnum ad litus septentrionale Cubanum eodem fere anno mota est. Mox caput gubernationis insulae totae facta est. Navigationes trans Oceanum Atlanticum, ab Hispania abeuntes, saeculis XVI, XVII, et XVIII huc dirigi solebant ut longinquius ad regnum Novae Hispaniae attingerent. Ita Havana, caput insulae admodum pauperae, emporium factus est regionum divitissimarum. Propter hanc saepe ab inimicis piratisque obsessa est. Anno 1634 decreto regis Hispanici Havana agnominibus llave del Nuevo Mundo y antemural de las Indias Occidentales laureata est, scilicet "clavis Novi Mundi et propugnaculum Indiarum Occidentalium".

Havana breviter annis 1762-1763 sub occupatione Britannica iacebat. Havana et insula omni a Civitatibus Foederatis annis 1898-1902 possessis, libertate Cubana anno 1902 vindicata, Havana ab hoc anno urbs capitalis fuit civitatis novae.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Havana est sedes archidioecesis Avanensis, cuius praesens archiepiscopus est cardinalis Iacobus Lucas Ortega y Alamino. Ecclesia principalis, anno 1748 ab Iesuitis constructa, anno 1777 in cathedralem conversa est. Anno 1728 universitas Havanensis condita est patronatu tam pontificio quam regio, nomine pleno Hispanico Real y Pontificia Universidad de San Gerónimo de La Habana.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Ab aliis insulis et civitatibus, sed etiam ab urbibus insulae ipsius Cubae distantioribus, Havana per aëroplana attingitur quae ad aëroportum José Martí Havanensem descendunt. A Londinio, Mediolano, Matrito, Amstelodamo, Turico, Moscua urbibus Europaeis, a Luanda Africae, a Quito, Lima, Bogota, Mexicopoli urbibus Americanis, et a nonnullis urbibus mediae Americae insularumque Caribicarum ad Havanam itur. Ab urbibus Civitatum Foederatarum, praecipue a Miamia, multi lege privata veniunt.

Tramina ferriviaria ab omnibus insulae Cubae regionibus crebriter Havanam petunt atque a pagis suburbanis huius urbis. Laophoria ad societates publicas duas pertinentes inter regiones urbanas suburbanasque eunt, societatis Havana MetroBus itineribus brevioribus, Omnibus Metropolitanos longioribus, vehiculis praecipue in Serica constructis.

Clima[recensere | fontem recensere]

Sicut insulae Cubanae fere omnis, urbi Havanae clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mensibus Ianuario et Februario 22° atque mense Augusto 28°, minima inter 19° et 24°, maxima inter 26° et 31°; pluviis mense Martio ad 46 mm tantum, mense Septembri 144 mm, mense Octobri 180 mm, mense Iunio non minus quam 182 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 80 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 72% et 80%,[8] temperatura maris inter 23° mensibus Ianuario et Februario et 28° ab Iunio ad Septembrem reperta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus. Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 376
  2. "Magnus portus S. Christophori de Habana" (vide p. 54 apud Google Books)
  3. Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 142
  4. Vb. adiect. "Avanensis", cf. "Archidioecesis Avanensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  5. José Toribio Medina, La imprenta en la Habana (1707-1810). Secundum hunc fontem, Hispani orthographiá Havana saeculo XIX et antea saepissime usi sunt.
  6. Vide Abilio González González, Ricardo Álvarez Portal, Sara Interián Pérez, "San Cristóbal de la Habana en el sur"
  7. Hugh Thomas, The Conquest of Mexico (1993) pp. 149-161
  8. "Havana, Cuba" apud World Weather Information Service.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Museum Nationale Bellarum Artium: collectus artium mundialium apud Palatium Asturiarum ostentatus, aedificium anno 1927 ab Emmanuele del Busto designatum
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Via antiquioris urbis Havanensis (photographema: Christophorus Meneboeuf)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Havanam spectant.