Roman numeral 10000 CC DD.svg

Urbs Sancti Ioannis de Portu Divite

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Urbs Sancti Ioannis de Portu Divite
Res apud Vicidata repertae:
Urbs Sancti Ioannis de Portu Divite: insigne
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Numerus incolarum: 355 074
Situs interretialis

Gubernium

Praefectus: Carmen Yulín Cruz

Geographia

Superficies: 120.193947 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula geographica

Urbs Sancti Ioannis de Portu Divite: situs

Urbs Sancti Ioannis de Portu Divite[1] seu Portoricensis[2] est caput et frequentissimum municipium Portus Divitis in republica et territorio non contributo Civitatum Foederatarum. Censu anni 2010, numerus incolarum fuit 395 326, unde urbs est quadragesima sexta in dicione Civitatum Foederatarum. Urbs a colonis Hispanicis anno 1521 condita est, nomine Ciudad de Puerto Rico ('Urbs Portus Divitis'). Caput est secundum a veterrimo capite ab Europaeis constituto in America, post Dominocopolim, in republica Dominicana.[3] Nonnulla aedificia historica in urbe exstant, quorum inter notabilissima sunt bina fortalitia ad bellum defendendum, castella Sancti Philippi Murri et Sancti Christophori, ac veterrima sedes publica in America continenter adhibita.

Colonia Hispanica hoc in loco insulae Portus Divitis anno 1509 posita ex anno 1521 nomine Puerto Rico de San Juan Bautista ('Portus Dives Sancti Ioannis Baptistae') appellatur.

Ecclesia cathedralis Sancti Ioannis Baptistae in urbe anno 1521 e trabibus erecta, ab anno 1540 lapidibus refecta, sedes fuit dioecesis Portoricensis, quae ab anno 1960 in archidioecesim elevata est. Universitas Portoricensis publica, omnis consortionis maxima, anno 1903 in urbe condita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Tabula urbis et portus anno 1766 facta
  1. "Episcopatus ... S. Ioannis de Portu divite" (vide p. 54 apud Google Books).
  2. Cf. "Archidioecesis Sancti Joannis Portoricensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  3. Magaly Rivera. "San Juan Capital City". Welcome to Puerto Rico 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Sancti Ioannis spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • "4568127" apud GeoNames • Facebook Places • "1804544" apud USGS