Laophorium

Vide etiam: Portus
Vide etiam: Aëroportus, helicopterarium et heliportus Aërostates
Aërodynes

Lāophorīum[1][2][3][4][5] (Grc. ant. λᾱός ‘populus’ + φορεῖον ‘lectīca’ – propter Neograecum λεωφορείο, leophoreio, idem vehiculum indicans) seu publica raeda[1] seu autoraeda communis[6] vel longa,[7] seu vehiculum Pullmanianum,[1] inter gentes saepe autobus vel bus tantum appellatum (locutione Latinā auto[raeda pro omni]bus compendii factā), est vehiculum vectorium oblongum quod homines aut per urbem aut inter urbes transportat. Forma laophorii variat; habeat corpus singule aut duplice et unum aut duo tabulata. Combinatio corporis singulis et tabulati usitatissima est. Laophorium etiam ad pueros scholasticos accomodatum est, nomine laophorium scholare. Mansiones laophoriorum appellantur spatia ubi laophoria consistunt ut convectores vehiculum ascendere et descendere possint.
Historia
[recensere | fontem recensere]
Anno 1826 Namneto in urbe Francica, praefectus secretus iter publicum constans? inter vicum suburbanum suum et oppidum ferentem instruxit. Paulo post lineae autocinetorum laophororum tota in Francia instructae sunt, sicut et in Britannia et in Civitatibus Foederatis Americae.
Exempla laophoriorum
[recensere | fontem recensere]Laophorium scholare
[recensere | fontem recensere]
Laophorium scholare est genus laophorii quo discipulos ad et ab scholam gubernat.
Laophorium duorum tabulatorum
[recensere | fontem recensere]
Hoc laophorium duo tabulata habet ut plures hominum vehantur.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nota
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 Cf. “bus” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 88 [PDF].
- ↑ Egger, S.L. apud Davidis Morgan Adumbratio (vide disputationem nostram).
- ↑ Glossarium interretiale Anglico-Latinum.
- ↑ "Laophorum", "autocurrus publicus": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce buss.
- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Omnibus apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 200.
- ↑ Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce linja-auto (Helsinki 2002).
- ↑ Cf. “bus” apud Traupman, Iohannem (2007 [1996]). Conversational Latin for Oral Proficiency. Editio quarta. Vaucondae: Bolchazy-Carducci. p. 215 [PDF]: “autoraeda longa, coenautocīnētum”.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad laophoria spectant. |