Roman numeral 10000 CC DD.svg

Catholicismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de Ecclesia Catholica Romana explicat. Si aliam ecclesiam, quae se catholicam nominat, quaeris, vide Ecclesia Catholica (discretiva).

Catholicismus est notio sociologica, quae vim Ecclesiae Catholicae Romanae in societatem humanam a doctrina, virtutibus moribusque eiusdem ecclesiae formatam valet.[1] Quae etiam actiones politicas et instituta (ut puta factiones Catholicas) necnon religiones complectitur.

Origo notionis[recensere | fontem recensere]

Cum saeculo undevicesimo Socialis doctrina ecclesiae concepta est, notio Catholicismi contra Marxismum et Liberalismum in usu venit.[1] Inde Catholicismus politicus profectus est, ex quo in sic dicto Kulturkampf (pugna culturalis) factio Catholica nomine "Deutsche Zentrumspartei" nata est.[2] Praeterea multa et varia instituta ad statum ac fidem Catholicam in societate corroborandum condita sunt, inter quae Adolphi Kolping "Gesellenverein". Etiam "Katholikentage" ("dies Catholicorum"), conventus plurium dierum imprimis hominum Catholicorum, in Germania quotannis ab anno 1848 (et postea etiam in Austria et in Helvetia) celebrati necnon Actio Catholica huic fini serviunt.[3]

Catholicismus in mundo[recensere | fontem recensere]

Societates humanae multorum civitatum Europae et Americae Latinae ab Ecclesia Catholica formatae sunt, quibusdam in civitatibus ut puta in Hibernia et Polonia Catholicismus quasi ad indolem sive conscientiam nationalem pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Schubert, Klaus/Martina Klein: -Das Politiklexikon. Bonnae, 5.ed. 2011.
  2. Katholizismus, in: wissen.de
  3. ibidem

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Manfred Becker-Huberti, Ulrich Lota: Katholisch A bis Z. Das Handlexikon. Herder-Verlag, Friburgi Brisgoviae 2009, ISBN 978-3-451-32199-3.
  • Jean Guitton: Le Catholicisme hier, aujourd’hui et demain. 1972.
  • Lothar Gassmann: Kleines Katholizismus-Handbuch. 2006.
  • Henri de Lubac: Catholicisme. Les aspects sociaux du dogme. 1938.
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!