Cocos nucifera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cocos nucifera
Cocos nucifera
Conservationis status
Securum
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Arecales
Familia: Arecaceae
Subfamilia: Arecoideae
Tribus: Cocoeae
Genus: Cocos
Species: C. nucifera
Binomen
Cocos nucifera
L.

Cocos nucifera (binomen a Carolo Linnaeo statutum) est utilissima familiae Arecacearum planta, sola generis Cocotis species, magna palma, quae ad 30 metra alta crescit, foliis pinnatis 4–6 metra longis, pinnis 60–90 centimetra longis. Foliis veteribus se defringentibus, truncus manet levis quasi rasilis. Nucem Indicam producit.

Cocos nucifera per tropicas colitur pro multis usibus, culinariis et non culinariis, et aliquando est pro ornamento. Paene omnis eius pars usus humanos habet. In caelis frigidioribus (sed non minus quam USDA Zona 9), cocotis similis, Syagrus romanzoffiana, in architectura terrestri adhibetur. Eius fructus sunt "nucum" cocotis similes, sed multum minores. Olim classificatus est in genere Cocotis, sed deinde ad genus Syagrum motus est. Beccariophoenix alfredii, palma in Madagascaria recentius inventa, est cocotis similior Syagru romanzoffiana.

Cocos per paene omnibus tropicas extenditur, partim ab hominibus maritimis adiuvata. Fructus est levis, aquam magnopere resistens, et ergo potest se fluctibus marinis trans spatia ampla dispergere.[1] Fructus mari conlectus tam septentrionalis quam Norvegia potest vivere. In Havaiis, cocos habetur introductio Polynesia, ad insulas a nautis Polynesiis primum adlata a patriis in Oceania Australi. Adsunt in paene omnibus locis inter 26°N et 26°S, interioribus Africae Americaeque Australis partibus exceptis.

Plantae flores sunt polygamomonoecii, masculinos femineosque partes in eadem inflorescentia habentes. Florescentia perpetuo agitur. Plurimae plantae habentur vicissim "cross-pollinare,"? sed aliquae varietates nanae se pollen dant. Plantae "nux" revera est endospermium edule, in interiore putaminis superficie situm. Intra stratum endospermii, nux ius cocotis continet, perlucidum dulce salsumve, aut dulce salsumque liquidum.

Distributio[recensere | fontem recensere]

Naturalis Cocotis nuciferae habitatio.

Origines[recensere | fontem recensere]

Habitatio naturalis[recensere | fontem recensere]

Cocos in solis harenosis viget, et salinitatem valde tolerat.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Plantatio cocotum in La Digue Insularum Seychelles
Flores
Proventus nucum Indicarum et coprae anno 2005
Arbor cocotis Cuba

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cocos nucifera spectant.