Cicer arietinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cicer arietinum
Cultivarietates Bengala (laeva) et Europaea (dextra)
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Subfamilia: Faboideae
Genus: Cicer
Species: C. arietinum
Binomen
Cicer arietinum
L.
Cicer arietinum noir

Cicer arietinum, sermone Latino classico cicer, est legumen familiae Fabacearum. Inter fruges conditrices neolithicas enumeratur in illa regione quae appellatur Luna Fertilis cultas. Cicer ad culturam humanam conversum est ut videtur e specie "Cicer reticulatum" quae in Turcia meridio-orientali sponte crescit. In hac regione grana aut C. arietini aut C. reticulati iam millennio VIII a.C.n. collecta e vestigiis Çayönü, Nevali Çori, Asikli Höyük in Turcia, Tell Abu Hureyra in Syria septentrionali repertis constat. Grana C. arietini millennio VII exeunte culta et collecta sunt apud Iericho, 'Ain Ghazal, Ramad iuxta Damascum. Eadem species in Graecia apud Dimini ab anno circiter 3500 a.C.n., in India ab anno circiter 2250 a.C.n. culta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 738 (Latine)
  • Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 108-111

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database
Wikispecies-logo.svg Vide Cicer arietinum apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cicer arietinum spectant.