Capsicum chinense

E Vicipaedia
Fructus Capsicum chinense

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Capsicum 
Species : C. chinense 
Capsicum chinense 
Jacq.  
Synonyma
* Capsicum sinense Murray
  • Capsicum toxicarium Poepp. ex Fingerh.

Capsicum chinense (binomen a Nicolao Iosepho de Jacquin anno 1776 statutum) est species plantarum familiae Solanacearum, in partibus septentrionalibus Americae australis sponte florens, propter fructus sapore calidissimo gratos in reginibus tropicis et temperatis culta.

Semina Capsici, huius speciei seu C. baccati, apud locos archaeologicos Peruviae Los Gavilanes et La Galgada inter annos 2 700 et 2 000 a.C.n. frequentatos reperiuntur, multo abundantius apud Pampa de los Llamas inter annos 1 800 et 1 100 a.C.n. frequentatum.[1]

Inter scriptores de re coquinaria Europaeos primus, qui huius fructus usum in praecepto mandaverit, fuit fortasse Vincentius La Chapelle Francicus.[2]

Nonnullae plantae fructusque quidam huius speciei Carolina Reaper, Habanero et Trinidad Scorpion sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. D. B. Pearsall, "Plant food resources of the Ecuadorian Formative: an overview and comparison to the Central Andes" in J. S. Raymond, R. L. Burger, edd., Archaeology of Formative Ecuador (Vasingtoniae: Dumbarton Oaks, 2003) pp. 213–257
  2. Gigot de mouton à l'Indienne ... Vous y mettrez un morceau de beurre, du sel, des racines de safran pilées, et du petit piment rouge, qu'on nomme piment enragé dans les Indes à cause de la force qu'il a. Comme en Europe il peut se faire que quelques officiers de cuisine ou autres ne connoissent pas ces sortes de racines de safran, et le piment, à moins qu'ils n'aient été en Portugal ou aux Indes comme moi, on pourra ... au lieu de piment, y mettre du poivre: Vincent La Chapelle, Le cuisinier moderne (2a ed. 5 voll. Hagae Comitum, 1742) vol. 5 pp. 257-258, cf. p. 90

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio

on fruit morphological characterization and AFLP markers]" in Genetic Resources and Crop Evolution vol. 63 (2016) pp. 1371–1381

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Vicimedia Communia plura habent quae ad Capsicum chinense spectant.
Vide "Capsicum chinense" apud Vicispecies.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

N. J. von Jacquin in Hortus Botanicus Vindobonensis vol. 3 (1776) tab. 67 et p. 38