Jump to content

Suilla

E Vicipaedia
Ars coquinaria Sinensis: là ròu (蜡肉, "porcina sale condita")

Caro suilla[1] sive porcina[2] e porco domestico producitur. Caro porcellina ex iuvenilibus lacte pastis producitur.

In varias edibiles partes suilla dividitur. In Europa et in Asia Orientali crebro manducatissima caro est. In Germania anno 2004 consumptio pro capite 39,5 kg(39,3 kg anno 2003/tota carnica consumptio 61,3 kg) fuit. Contra, in aliquibus religionibus (velut Islamismo et Iudaismo) suilla omnino vetitur.

Porci in praesenti circiter 180 dies nati et cum pondere inter 95 et 110 kg immolantur.

Civitates productoriae

[recensere | fontem recensere]
Suillae disiunctionis schema.

Maxima suillae productoria natio Sinae constituunt, quibus Civitates Foederatae et Germania sequuntur. Aliae ponderis Europaeae productoriae nationes Hispania, Francia, Polonia et Dania sunt.

Maxima suillae productoriae nationes in mundo (2004)
 Ordo  Natio  Productio 
(milibus tonnarum)
 Ordo  Natio  Productio 
(milibus tonnarum)
   1Sinae   47 753   10Russia   1 750
   2Civitates Foederatae   9 332   11Vietnamia   1 700
   3Germania   4 366   12Italia   1 618
   4Hispania   3 335   13Philippinae   1 400
   5Brasilia   3 110   14Iaponia   1 25
   6Francia   2 290   15Nederlandia   1 245
   7Polonia   2 100   16Respublica Coreana   1 100
   8Canada   1 970   17Mexicum   1 100
   9Dania   1 762   18Belgia   1 050

Fons: HandelsblattDie Welt in Zahlen (2005)

  1. "caro suilla": Varro, De re rustica 2.4.1; "caro suina" ibidem 2.4.8
  2. "Assas iecur porcinum": Apicius sive De re coquinaria 2.1.4; "mittes longaones porcinos ex iure Terentino farsos": ibidem 4.2.13

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Eruditio
  • "Pork" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 268-269
  • "Pork" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxoniae: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 623-624
  • Claudine Fabre-Vassas, La Bête singulière. Lutetiae: Gallimard, 1994. Versio Anglica: The Singular Beast. Novi Eboraci: Columbia University Press, 1997
  • Anne-Marie Le Bourg Oulé, "Le sent pourqui ou la cuisine du porc dans le sud-ouest de la France" in Alan Davidson, ed., National and Regional Styles of Cookery: Proceedings: Oxford Symposium 1981 (Londinii: Prospect Books, 1981) (pp. 179-183 apud Google Books)
  • "Pig" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Oxonii: Oxford University Press, 2007) pp. 396-400

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]