Roman numeral 10000 CC DD.svg

Praeses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
disserentibus

Praeses, vel Latinitate post Augustum etiam praesidens,[1] est titulus summi magistratus civitatum vel rerum publicarum nonnullarum. Praesidis munus et gradus dignitatis vocibus praesidium et praesidatus significatur.

Ut scribit Forcellini, in Latinitate classica praeses, ratione habita etymi, est "qui sedet ante alium, atque adeo qui alium custodit ac tuetur."[2] Itaque idem significare potest ac custos corporis. Item significat qui provinciam regit, de quo Macer in Digestis Iustiniani scripsit: "Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati Caesaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, praesides appellantur: proconsulis appellatio specialis est."[3]

Index praesidum quibus nunc est auctoritas[recensere | fontem recensere]

Index praesidum quibus aliquando erat auctoritas[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Lewis & Short, s.v. 'praesidens": "praesĭdens, entis, P. a.; as subst.: a president, director, ruler (post-Aug. for praeses)". Exemplum recente: "Praesidens Civitatum Americae Unitarum iterum designatus est Barack Obama", Nuntii Latin, 9 Novembris 2012.
  2. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "praeses."
  3. Digesta Iustiniani 1.18.1.pr.