Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Silva pluvialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Silva (discretiva)

Silva pluvialis in Amazonia Brasiliae.
Silva pluvialis in Australia, Daintree appellata

Silva pluvialis[1] est genus silvae, ubi 250–450 centimetris (98–177 unciis) imbris quotannis pluit. Sunt duo genera silvarum pluvialium: silva pluvialis tropica et silva pluvialis temperata. In talibus silvis habitant plures quam duae partes animalium vel plantarum in orbe terrarum exstantium, quarum complures myriades adhuc nondum repertae sunt, ut putant biologi. Quod arbores tantum aere respirant, hae silvae nonnumquam pulmones terrae vocantur, quamquam re vera non plus oxygenii pariunt quam consumunt. Quod multae et variae medicinae naturales in silvis pluvialibus repertae sunt, saepe copiae ingentes medicamentariae appellantur. Principes silvae pluviales in Amazonia, Africa, India, Australia inveniuntur.

Silva pluvialis tropica[recensere | fontem recensere]

Silva pluvialis tropica est oecosystema quod fere inter latitudines 28° a linea aequatoriali in septentriones et in meridiem versus invenitur. Hoc oecosystema altis temperaturis mediis et maxima imbris copia notabile est.

Quattuor coria[recensere | fontem recensere]

Plantae silvae pluvialis in quattuor coriis vivunt. Partes altissimae arborum maximarum corium emergens faciunt (quod emerget e silva). Hic habitant aves et lepidoptera.

Sub corio emergente est corium tegens vel aulaeum,[2] quod est quasi tectum super silvam. In ramis sunt insecta, aves, simiae, alia mammalia. Sunt in aulaeo animalia quibus numqum necesse est de arboribus descendere.

Tertium corium est subtabulatum,[3] obscurum et humidum. Hic sunt plantae parvae.

Infimum corium est solum silvae, ubi habitant animalia pluria.

Silva pluvialis temperata[recensere | fontem recensere]

Silvae pluviales temperatae sunt silvae coniferae zonae temperatae, quae maximam imbris copiam accipiunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christianus Helfer, Lexicon auxiliare (1991. ISBN 3-923587-08-2).
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Anglice understory.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Butler, R. A. 2005. A Place Out of Time: Tropical Rainforests and the Perils They Face. In interrete editus: Rainforests.mongabay.com
  • Fischer, Anton. 1995. Forstliche Vegetationskunde. Berolini et Vindobonae: Blackwell. ISBN 3-8263-3061-7.
  • Postigo, Luis. 1976. Ciencias Naturales. Barcinonae: Editorial Ramón Sopena S. A.
  • Richards, P. W. 1996. The tropical rain forest, editio altera. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-42194-2.
  • Whitmore, T. C. 1998. An introduction to tropical rain forests, editio altera. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-850147-1.
  • Vila, Pablo. 1975. Geografía de Venezuela. Praecipue vol, 2, capita 17 et 18. Caracis: Ministerio de Educación.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad silvam pluvialem spectant (1, 2).