Ceiba pentandra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Giant Lupuna tree vertical panorama.jpg
Arbor Ceiba pentandra iuxta Puerto Maldonado Peruviae admiranda

Classis : Magnoliopsida 
Subclassis : Dilleniidae 
Ordo : Malvales 
Familia : Malvaceae 
Subfamilia : Bombacoideae 
Genus : Ceiba 
Ceiba pentandra 
(L.) Gaertn.  

Ceiba pentandra (binomen ab Iosepho Gaertner post Linnaeum anno 1791 statutum) est species arborum excelsissimorum, Media in America sponte crescentium, ibi alibique sub climate tropico cultorum praecipue propter fibras quibus semina intra fructus continentur. Latinitate communi lanifera arbor appellata est. Haec arbor in religione Maya sacra habetur, textilia praebens, foliis altis radicibusque profundis caelum et inferna cum tellure iungens.

Primus Europaeorum Antonius ab Herrera in descriptione Nicaraguae sic anno 1601 scripsit: Ay en ella muchas arboledas, porque crecen mucho los arboles, y el que llaman zeyba engruessa tanto, que quinze hombres asidos de las maños no le pueden abraçar.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ceiba pentandra, arbor septentrionis, in tabula orbis terrarum (Codex Fejérváry-Mayer)
Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • 1791 : Joseph Gaertner, De Fructibus et Seminibus Plantarum vol. 2 pars 2 p. 244, tab. 133
Lexica
  • "Ceyba" in Georg Friederici, Amerikanistiches Wörterbuch (Hamburgi: Cram, De Gruyter, 1947) pp. 158-159

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ceiba pentandra spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Ceiba pentandra apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database