Roman numeral 10000 CC DD.svg

Allium sativum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Allium sativum Woodwill 1793.jpg
Allium sativum ex Medical Botany a Gulielmo Woodville anno 1793 facto

Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Alliaceae 
Subfamilia : Allioideae 
Tribus : Allieae 
Genus : Allium 
Species : A. sativum 
Allium sativum 
L.  

Allium sativum,[1] Latinitate communi alium sive allium, est species generis Allii in ordine Asparagalium familiaque Alliacearum, ex bulbo albo crescens, quo homines ad cibos condiendos utuntur.

Allium in regionibus excelsis mediae Asiae millennio IV a.C.n. domesticatum esse censetur: ibi in montibus Tian Schan virent allia silvatica, olim speciei cognatae A. longicuspis attributa (quae hodie inter synonyma A. sativa ordinatur). Inde cultura alliorum orienti usque in Sericam Coreamque, occidenti et meridiei versus in Iraniam, Indiam, Levantem extendebatur.

De cultura[recensere | fontem recensere]

Saeculo fere IV Palladius agricolis Romanis sic sub mense Novembri cultura allii praescripsit:

Hoc mense allium bene seritur et ulpicum[2] terra maxime alba fossa et subacta sine stercore. Sulcos in areis facies et semina in locis altioribus pones quattuor digitis separata neque altius pressa. Sarculabis frequenter, inde plus crescent. Si capitatum facere uolueris, ubi coeperit caulis prodire, proculca: ita sucus reuertetur ad spicas. Fertur, si luna sub terris posita seratur et item sub terris luna latente uellatur, odoris foeditate cariturum. Vel paleis condita allia uel fumo suspensa durabunt.[3]

De utilitate[recensere | fontem recensere]

Allium cum odore tum sapore forti quodam praeditum est, qui quidem non omnibus placet, quod, qui comederit, ei etiam ipsi odor addetur acrior. Allio comeso sanguis celerius faciliusque per corporis venas circumfluere habetur, quamobrem salacitatem virilem auget. Dicitur allium vampyros repellere.

Quid veteres de allio senserint[recensere | fontem recensere]

Sapientibus antiquis allium parcioris ideoque melioris et salubrioris cibi exemplum erat. Confer enim Vergilium in ecloga altera, inde a versu decimo:

Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentis.

Neque vero fugit sagacissimos hominum allium odorum causam esse maximam. Quae cum ita essent, allium ab elegantia et urbanitate alienum rusticitatisque esse argumentum inter eos constitit. Quod quis melius expressit Sidonio Apollinari carmine duodecimo ad Catullinum de Burgundionibus iocante his quidem versibus:

felices oculos tuos et aures
felicemque libet vocare nasum,
cui non allia sordidaeque caepae
ructant mane novo decem apparatus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum
  2. "Ulpicum" quidam Allium ampeloprasum, nonnulli varietatem maiorem A. sativi denotare censent
  3. Palladius, Opus agriculturae 12.6

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
De origine et varietatibus
De historia et arte coquinaria
  • D. J. Crawford, "Garlic-growing and agricultural specialization in Graeco-Roman Egypt" in Chronique d'Égypte vol. 48 (1973) pp. 350-363
  • "Garlic" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 155-156
  • "Garlic" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 332-333; Tom Jaine, ed., 2a ed. 2006; 3a ed. 2014
  • William J. Darby, Paul Ghalioungui, Louis Grivetti, Food: gift of Osiris (Londinii: Academic Press, 1977) pp. 656-660
  • Alexandra Hicks, "The Mystique of Garlic: history, uses, superstitions, and scientific revelations"; Alicia Rios, "Garlic: a kitchen amulet" in Tom Jaine, ed., Oxford Symposium on Food & Cookery 1984 & 1985: Cookery: Science, Lore & Books (Londinii: Prospect Books, 1986) pp. 140-174
  • Christopher Hobbs, "Garlic—The Pungent Panacea" in Pharmacy in History vol. 34 (1992) pp. 152-157 JSTOR
  • "Garlic" in Gillian Riley, The Oxford Companion to Italian Food (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2007) pp. 226-227
  • M. Stol, "Garlic, onion, leek ... in the cuneiform texts" in Bulletin on Sumerian agriculture no. 3 (1987) pp. 57-92
  • H. Waetzoldt, "Knoblauch und Zwiebeln nach den Texten des 3. Jt." in Bulletin on Sumerian agriculture no. 3 (1987) pp. 23-56
De litteris
  • Emily Gowers, The Loaded Table (Oxonii: Oxford University Press, 1993) pp. 180-210
De chemia et usu medicinali

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Allium sativum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Allium sativum" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database