Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Res publica Dominicana

E Vicipaedia
(Redirectum de Respublica Dominicana)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Res publica Dominicana
Res apud Vicidata repertae:
Res publica Dominicana: insigne
Res publica Dominicana: vexillum
Continens: America Septentrionalis
Territoria finitima: Haitia, Venetiola
Caput: Dominicopolis

Gubernium

Princeps: Danilo Medina
Praefectus: Danilo Medina
Consilium: Congress of the Dominican Republic

Populus

Numerus: 10 403 761±0
Sermo publicus: Lingua Hispanica
Zona horaria: UTC-4
Moneta: Dominican peso

Commemoratio

Hymnus nationalis: National Anthem of the Dominican Republic

Sigla

ISO DO, DOM, 214; IOC DOM
Dominium interretiale: .do
Praefixum telephonicum: +1809, +1829, +1849
Tabula geographica.
Dominicopolis, caput Reipublicae Dominicanae.

Res publica Dominicana[1] seu Dominiciana[2] (Hispanice República Dominicana) est civitas sui iuris, quae occupat orientales quinque octavas partes insulae Hispaniolae, in Antillarum Maiorum archipelago apud regionem Caribaeam. Occidentales tres huius insulae octantes a Haitia civitate occupantur,[3][4] quod facit Hispaniolam unam apud duas Caribaeas insulas, iuxta cum Sancto Martino, quae divisae sunt duabus a nationibus. Respublica Dominiciana est secunda maxima Caribaea natio secundum aream (post Cubam), 48 445 chiliometra quadrata seu 18 705 milia passuum quadratorum lata, et tertia secundum numerum incolarum cum circiter decem millionibus incolarum, quorum propemodum tres milliones territorium urbis Dominicopolis[1] (Hispanice Santo Domingo), capitis, incolunt.[5][6]

Christophorus Columbus in occidentali Hispaniolae parte die 6 Decembris anni 1492 appulit, quae nunc Haitia est. Insula prima Hispanicae dicionis colonialis sedes in Mundo Novo facta est. Dominiciani libertatem Novembre anni 1821 declaraverunt, sed a potentiori vicina Haitia Februario anni 1822 dynamice annexi sunt. Post anni 1844 victoriam in Bello Libertatis Dominicianae Haitianam contra dicionem, res publica rursus sub Hispanicam dicionem colonialem usque ad Bellum Restitutionis Dominicianae die 16 Augusti anni 1865 cecidit.[7][8][9]

Res publica Dominiciana plerumque intestina proelia (per Rem publicam Secundam) usque ad annum 1916 experta est. Rem publicam Civitates Foederatae annos octo inter 1916 et 1924 occupabat, et consequentem tranquillam et prosperam sexenii periodum, praeside Philippo Horatio Vásquez Lajara, secuta est dictatura Raphaëlis Leonidae Trujillo Molina usque ad 1961. Bellum civile anno 1965, rei publicae recentissimum, finitum est alia militari occupatione, quam secutum est auctoritarium regimen Ioachími Antonii Balaguer Ricardo ab anno 1966 ad 1978. Ex quo tempore, res publica democratiam repraesentativam migravit[10] et ducta est a Leonello Fernández per plerumque tempus e 1996. Danilus Medina, praesens rei publicae praeses, Leonello Fernández successit anno 2012, cum abstulisset 51 centesimas suffragiorum contra Hippolytum Mejía, priorem praesidem.[11]

Res publica Dominiciana nonam oeconomiam in Latinamerica habet et est maxima oeconomia in Caribaea et Mesoamericana regione.[12][13] Quamquam multo tempore clara propter suam agriculturam et metalleuticen, in oeconomiam nunc domitantur diakoniae.[14] Ultima per decennia duo, Res publica Dominiciana eminuit sicuti una apud oeconomias maxime crescentes in Americis, cum medio indice proventus domestici grossi realis 5,4% inter 1992 et 2014.[15] PDG incrementum annis 2014 et 2015 7,3 et 7,0% respective, maximum in Hemisphaerio Occidentali, attigit.[16] In primo anni 2016 dimidio oeconomia Dominiciana 7,4% crevit, rapidi oeconomici incrementi propensione pergente.[17]

Recens incrementum constructione, fabricatione periegesique ductum est. Privata consumptio fortis fuit, propter parvam inflationem (sub 1% mediae quantitatis anni 2015), quaestus creationem non minus quam altam remissionum summam. Res publica Dominiciana chrematisterium, Chrematisterium Rei publicae Dominicianae (Hispanice Bolsa de Valores de la República Dominicana; acronymo BVRD),[18] et provectum telecommunicationis systema et vecturae infrastructuram[19] habet. Nihilominus, inopia quaestus,[10] gubernii corruptio et inconsistens electrica diakonia praecipua problemata manent. Natio significativam emolumentorum inaequalitatem quoque habet.[10] Internationalis migratio valde Rem publicam Dominicianam afficit, quoniam magnos migrantium fluxus accipit mittitque. Gregaria illegalis Haitiana immigratio et Haitianae originis Dominicianos integrare praecipua problemata sunt.[20] Magna Dominiciana diaspora, praesertim in Civitatibus Foederatis,[21] est, quae evolutioni contribuit, mittendis billionibus dollariorum Dominicianis familiis per remissiones.[10][22]

Res publica Dominiciana destinatio visitatissima in Caribaeo est. Annui campi pillamallei praecipuae illecebrae sunt.[19] Sicuti geographice varia natio, Res publica Dominiciana non solum excelsissimi montani culminis in Caribaeo, Culminis Duartis (Hispanice Pico Duarte), sed etiam maximi lacus et loci minime elevati in Caribaeo, Lacus Enriquillensis (Hispanice Lago Enriquillo)[23], domus est.[24] Insula mediam temperaturam 26 ºC seu 78,8 ºF et magnam climaticam biologicamque diversitatem habet.[19] Natio quoque primorum cathedralis, castelli, monasterii, fortalitiae in Americis aedificatorum locus est, sitorum Urbi Coloniali Dominicopolitana (Hispanice Ciudad Colonial de Santo Domingo), Patrimonio Totius Mundi.[25][26] Musica et ars athletica magni ponderis Dominiciana in cultura sunt, cum meringine ac bachata sicuti nationali saltatione ac musica et cum basipila sicuti praedilecta arte athletica.[27]

Nomina et etymologia[recensere | fontem recensere]

Per plerumque historiae tempus, usque ad independentiam, natio Sanctus Dominicus[28] (Hispanice Santo Domingo) nuncupata est[29] —aliud nomen praesentis capitis, Dominicopolis, et patroni sancti— et sic communiter nuncupari perrexit velut Anglice usque ad ineuns saeculum XX.[30] Incolae Hispanice Dominicanos (i.e. "Dominiciani" seu "Dominicani") nucupabantur, quod est adiectivalis forma "Domingo" (i.e. "Dominicus") Hispanice et revolutionarii suam nove indepedentem nationem Hispanice La República Dominicana (i.e. "Res publice Dominiciana") nominavere.

In hymno nationali Rei publicae Dominicianae (Hispanice Himno Nacional) vocabulum "Dominicianus" non apparet. Verborum cantatorum auctor, Aemilius Prud’Homme, consistenter poëticum terminum Hispanice Quisqueyanos (i.e. "Guisqueiani"[31]) utitur. Verbum Hispanice "Quisqueya" (Latine "Guisqueia"[31]) ex autochthonica Indorum Tainorum lingua derivat et "matrem omnium terrarum significat. Quo crebro utuntur carmina sicuti alio nomine nationi. Nationis nomen crebro "R.D." breviatur.[32]

Historia[recensere | fontem recensere]

Historia Praeeuropaea[recensere | fontem recensere]

Hispaniolae cacicatus quinque Christophoro Columbo advento.
Specus Pomierenses (Hispanice Cuevas de El Pomier) specuum quinque et quinquaginta series Fani Sancti Christophori (Hispanice San Cristóbal) septentrione in Re publica Dominiciana sita sunt. Maximam 2000 annos antiquae artis rupestris collectionem in Caribaeo continent.

Arawakanophoni[33] Taini Hispaniolam e boreorientali regione eius quod nunc America Australis nuncupatur migraverunt, loco movendis prioribus incolis,[34] circa annum 650. Agriculturae piscatuique[35] et venationi collectionique[34] se dederunt. Feri Caribae[36] Tainos versus boreorientale Caribaeum per plerumque saeculum XV pepulere.[37] Aestimationes de numero incolarum in Hispaniola anno 1492 ample variat e centum milibus[38], trecentis milibus[34], quadrigentis milibus ad duos milliones.[39] Determinare praecise quomodo multi homines in insula in temporibus Praecolumbianis viverent fere impossibile est, quia accurata acta non sunt.[40] Anno 1492 insula in Tainis cacicatibus[41] quinque divisa erat.[42][43] Tainicum nomen toti insulae Ayti[44] seu Quisqueia[45] erat.[46]

Hispani anno 1492 advenerunt. Benignas post rationes initio, Taini contra occupationem renisi sunt, a femina phylarcha Anacaona[47] (Hispanice Anacaona) Xaraguae[48] et eius quondam coniuge Caonabone[49] (Hispanice Caonabo) Maguanae[50] non minus quam phylarchis Guacanagarice, Guama, Hatueio et Henricello (Hispanice Guacanagarix, Guamá, Hatuey, Enriquillo) ducti. Cuius ultimi bene gesta suae genti autonomam inclavaturam in temporis aliquod in insula consecuta sunt. Paucis annis post 1492, Tainorum numerus extreme declinavit, propter variolam,[51] morbillum et alios morbos qui advenerunt cum Europaeis, [52] apud alias res infra explicatas.

Prima relata variolae eruptio in Americis in Hispaniola anno 1507 evenit.[52] Ultima purorum Tainorum acta in natione e 1864 erant. Etiamnunc hereditas biologica longe superfuit propter permixtionem. Census acta e 1514 40% Hispanorum virorum Tainas feminas uxores duxisse in Dominicopoli revelant[53] et aliqui hodiernorum Dominicianorum Tainam originem habent.[54][55] Apud Tainicas culturas sunt picturae rupestres non minus quam figlinae designatio quae est in usu adhuc in parvo opificum villagio Higüerito,in Moca.[56]

Colonizatio Europaea[recensere | fontem recensere]

Nonis Decembribus anni 1492 Christophori Columbi carabi in insulam advenerunt, quae Hispaniola (Hispanice La Española) nominata est. Columbus ibi nautarum novem et triginta sedem, Nativitatem (Hispanice La Navidad) nominatam, reliquit. Insequenti anno, cum secundo itinere rediret, eam destructam invenit et novam sedem plus ad orientem, in hodiernae Rei publicae Dominicianae territorio, Isabellam (Hispanice La Isabela) nuncupatam et primam Europaeam sedem in Americis putatam condere decrevit. Insula colonia Hispanica facta est.

Primis ex annis Hispanicae dicionis memoratur schema fundorum: quod in Lusitanorum experientia in occidentali Africae litore fundatur et consistebat ex apparatione laboris solutae ab Hispanis, regimine servitudinis autochthonibus gentibus, eandum venditione in Hispania et impositione tributi in pulvere aureo aut gossypio. Naturalium divitiarum et virium laboris autochthonum apparatio solum Coronae Hispanicae favere poterat, sed non privatis. Quod multum fastidii apud Hispanos et mortem, crebro propter tristitiam, Tainorum oceanicum per iter causavit. Modus quo tractabantur Indigenae (putati praemium ob occupationem) causavit collapsionem physicae eorum condicionis et exspectationis vitae. Taini adhuc se coniunctim occiderunt et abortus effecerunt sicuti unicam viam evitandae servitudinis; numerus incolarum e circa 400 000 hominum anno 1492 calculatorum ad 60 000 anno 1508 deminuit.

Dominicopolis circa annum 1665 ab Iohanne Vingboons picta.

Rara autochthonum operariorum summa et eius condensatio paucis in familiis aristocraticis Hispanos colonos alias versus terras emigrare fecit. Solum introducta intensiva harundinis sacchari cultura, numerus incolarum crescere coepit et huius culturae gratia incepit etiam commercium nigricolorum servorum ex Africa. Medio saeculo XVI aestimatur adfuisse in insula 20 000 Afrorum oriundorum dissimilibus e tribibus, dum Taini fere exstincti sunt.

Ineunte anno 1600, ad pugnandum contra subintroductionem et piratarum impetus, Domus Regia Hispanica omnes incolas in occidentali et boreorientali insulae zona viventes in zonas protegibiliores et vicinas capiti, Dominicopoli, traiicere decrevit. Quod causavit generalem insularis oeconomiae paupertatem et possibilitatem ut lestae et bucaneres[57] occidentalem partem (Insulam Testudinis, Hispanice Isla Tortuga; Francice Île de la Tortue; et Haitiane Latòti) sicuti suam praecipuam discessus sedem ad faciendos impetus contra naves directas et oriundas ex Europa occuparent.

Dicio Francica (1795-1809)[recensere | fontem recensere]

Francicae et Britannicae naves in Proelio Dominicopoleos.

Anno 1801, Francicus Dominicus Toussaint Louverture Dominicopolin advenit, servitudinis abolitionem pro Rem publicam Francicam edicens. Brevi ante, Napoleo exercitum misit qui totam insulam domuit et eam paucos per menses rexit. Mulati et nigricolores denuo hos contra Francicos Octobre anni 1802 consurrexerunt et denique eos vicerunt Novembre anni 1803. Kalendis Ianuariis anni 1804 victores Sanctum Dominicum (Francice Saint-Domingue) rem publicam independentem Haitiam esse declaraverunt. Adhuc antequam ab Haitianis victi essent, Francicum praesidiolum Dominicopoli mansit. Servitudo rursus statuta est et Hispanorum exsulum multi rediverunt. Anno 1805, postquam se Imperator coronaret, Ioannes Iacobus Dessalines invasit, attingenda Dominicopoli antequam Francicam ob turmam navalem recederet. Per Cibaonem[58] recedentes, Haitiani urbes Sanctum Iacobum Equitum[59] (Hispanice Santiago de los Caballeros) et Mocam (Hispanice Moca) spoliaverunt, fere omnes incolas trucidantes et iuvantes condere bisaecularem inimicitiam duas inter nationes.

Francici in orientali insulae parte reluctati sunt donec ab Hispanis insulae incolis in Proelio Pali Defixi (Hispanice Batalla de Palo Hincado) die 7 Novembris anni 1808 victi sunt. Iuvante Regia Classi Britannica, Hispani urbem Dominicopolin obsederunt. Francici obsessa urbe denique deditionem die 9 Iulii anni 1809 fecerunt, incipiente annorum duodecim periodo Hispanicae dicionis, nuncupatae Dominiciana in historia "Hispaniae Stultae".

Reversio in Hispaniam (1809-1821)[recensere | fontem recensere]

In historia Rei publicae Dominicianae, "Hispaniae Stultae" (Hispanice España Boba) periodus e 1809 ad 1821 duravit, per quam Maxima Praefectura Sancti Dominici (Hispanice Capitanía General de Santo Domingo) sub dicione Hispanica fuit; nihilominus Hispanicum gubernium minimis potestatibus functum est quoniam eius opes tenues factae sunt propter Bellum Independentiae Hispanicae et aliquot bella independentiae in America Hispanica.[60] Haec periodus finivit cum Dominicianae auctoritates brevis durationis independentiam pridie Kalendas Decembres anni 1821 declaraverunt.

Independentia ex Hispania (1821)[recensere | fontem recensere]

Post duodecadem annorum fastidii et independentiae propositum casum ab aliquot oppositoribus globis, prior Sancti Dominici Locumtenens-Gubernator (summus administrator) Iosephus Núñez de Cáceres coloniae independentiam ex Hispanica corona sicuti Haitiam Hispanicam pridie Kalendas Decembres anni 1821 declaravit. Haec periodus Independentia Ephemera nuncupatur.[61]

Unificatio Hispaniolae (1822-1844)[recensere | fontem recensere]

Ioannes Petrus Boyer the mulatus rector Haitiae.

Denuo independens res publica duo menses post finivit causa Haitiani gubernii ab Ioanne Petro Boyer ducti.[54]

Ut Francicus Dominicus Toussaint Louverture decennia duo antea fecerat, Haitiani servitudinem aboleverunt. Ad colligendam pecuniam magnae indemnitati 150 millionum francorum cui assensit se soluturam esse prioribus Francicis colonis et quae inceps ad 60 milliones francorum deminuit, Haitianum gubernium onerosa vectigalia Dominicianis imposuit. Quia Haitia suo exercitui sufficienter providere nequivit, occupantes vires magna ex parte superfuerunt, cibum et promissa pistolio exquisiverunt et confiscaverunt. Redistribuendorum agrorum conatus conflixit cum communalis agrorum tenurae systemate (Hispanice terrenos comuneros), quod e fundorum pecuariorum oeconomia surrexerat, et aliqui incolae indignati sunt cum culturas mercatorias serere coacti essent, vigente Ioannis Petri Boyer et Iosephi Balthasaris Inginac Codice Rurali (Francice Code Rural).[62] Ruralibus et asperis in areis, Haitiana administratio nimis inefficax esse solebat ad exsequendas suas proprias leges. Fuit urbe Dominicopoli ubi occupationis effectus acutissime sensi sunt et fuit ibi ubi independentiae motus ortus est.

Haitiana constitutio albicolores primores agros tenere vetavit et praecipuae Dominicianae familiae agrorum possessores vi proprietatibus suis privatae sunt. Complures in Cubam, Portum Divitem (qui ambo possessiones Hispanicae in illo tempore erant) aut in Grandem Columbiam emigraverunt, plerumque cohortantibus Haitianis officialibus qui agros acquirebant. Haitiani Ecclesiam Catholicam Romanam cum Francicis servorum dominis qui eos sub iugum miserant sociaverunt et omnes Ecclesiae proprietates confiscaverunt, omnes peregrinos clericos deportaverunt et reliquorum clericorum vincula cum Vaticano secaverunt.

Omnia educativa fastigia collapsa sunt; universitas clausa est, quia et opibus et studentibus carebat, cum Dominiciani iuvenes viri e 16 in 25 annos nati Haitianum in exercitum conscripti essent. Ioannis Petri Boyer copiae occupantes, quae magna ex parte Dominiciani erant, insolutae erant et Dominicianis e civibus pabulari spoliareque debuerunt. Haitia onerosum vectigal Dominiciano populo imposuit.[63]

Multi albicolores e Dominicopoli in Portum Divitem ac Cubam (ambos rectos ab Hispania), Venetiolam et alibi fugerunt. Denique oeconomia defecit et vectigalia onerosa facta sunt. Rebelliones adhuc a libertis gesta sunt, dum Dominiciani Haitianique coniunctim laboraverunt ad eiiciendum Ioannem Petrum Boyer e potestate. Antihaitiani aliquot generum motus -pro independentia -pro Hispania, pro Francicis, pro Britannicis, pro Civitatibus Foederatis- corroborati sunt, deiecto Ioanne Petro Boyer anno 1843.[63]

Independentia ex Haitia (1844)[recensere | fontem recensere]

Ioannis Paulus Duarte, pater conditor Rei publicae Dominicianae.

Anno 1844 popularis rebellionis motus ab Ioanne Paulo Duarte rectus induxit in Rei publicae Dominicianae independentiam sanctam declaratione ut omnes homines, sine discriminatione, aequi sint. Nascenti in re publica disputabant ei qui absolutam independentiam volebant et ei qui a natione evolutiore protectoratus optionem malebant.

Res publica Restitutionis et exeuns saeculum XIX[recensere | fontem recensere]

Anno 1860, Dominicianus praeses Petrus Santana foedus readmissionis in Hispaniam (anno 1861) obsignavit. Tale foedus aliquorum praefectorum rebellionem causavit et bellum Restitutionis nuncupatum incepit. Anno 1865, res publica independentiam recuperavit, tempus sine gubernatione et continuis cum gubernantium mutationibus transeuns. Hic status duravit donec Ulixes Heureaux dictaturam per annos duodecim (inter 1887 et 1899) instituit, quae finivit eo occiso.

Ineuns saeculum XX (1900-1930)[recensere | fontem recensere]

Ineunte saeculo XX, politica oeconomicaque instabilitas et saeculi XIX creditae pecuniae solvendae mora fecerunt ut eveniret quod nuncupatur "Prima Invasio Statunitensis", quae duravit e 1916 usque ad 1924. Per periodon inter 1924 et 1930, Dominiciana oeconomia tempus "Saltationem Millionum" (Hispanice Danza de los Millones) essentialiter propter aucta internationalis harundinis saccharinae pretia nominatum vixit.

Aetas Raphaëlis Trujillo (1930-1961)[recensere | fontem recensere]

Raphaël Trujillo anno 1952.

E 1930 usque ad 1961 natio sub Raphaëlis Leonidae Trujillo dictatura fuit, quae fuit tempus obscurissimum Dominicianae historiae, cum oppositorum insectatione et caedibus. Sublato Motu die 14 Iunii (Hispanice Movimiento 14 de Junio) anno 1959 et interfectis Sororibus Mirabal (Hispanice Hermanas Mirabal), regimen languescere coepit quoad Raphaël Trujillo anno 1961 occisus est.

Aetas Post Raphaëlem Trujillo (1961-2000)[recensere | fontem recensere]

Raphaële Trujillo occiso, natio aliquot gubernia transit apud quae inveniuntur id professoris Ioannis Bosch, menses septem postea prostratum; triumviratus; et Statunitensis armatus interventus anni 1965. Anno 1966 Ioachimus Balaguer potestatem accepit et ibi mansit per annorum duodecim periodum in gubernio semidictatoriali in quo usus est comitialibus fraudibus et repressionibus contra suos politicos oppositores.

Per anni 1978 comitia electus est Antonius Guzmán Fernández, oppositoris Factionis Revolutionariae Dominicianae (Hispanice Partido Revolucionario Dominicano; acronymo PRD). Fuit primum gubernium electum populari suffragio e 1924. Eius muneris tempus depictum est re ut esset unum liberalissimorum quod Res publica Dominiciana habuisset in decenniis. Finivit cum Antonius Guzmán anno 1982 se occidit et ei successit praeses vicarius Iacobus Majluta, qui per dies 43 gubernavit.

Anno 1982 vicit in comitiis Salvator Georgius Blanco, tunc gubernantis factionis, PRD. Anno 1986 denuo cepit potestatem Ioachimus Balaguer, natus 80 annos.

Anno 1990 victor fuit in comitiis circumdatis delationibus fraudum e parte Ioannis Bosch, Factionis Liberationis Dominicianae (Hispanice Partido de la Liberación Dominicana; acronymo PLD). Anno 1994, Ioachimus Balaguer denuo in comitiis vicit; sed, allegatis scripto fraude impedimentisque ut militantes oppositores suffragium ferrent, reductam suam praesidialem periodum ad biennium vidit, decernens comitia habere anno 1996.

Saeculum XXI[recensere | fontem recensere]

Praeses Danilo Medina in iuramento consilii ministrorum novi gubernii.

Anno 2000 Factionis Revolutionariae Dominicianae (Hispanice Partido Revolucionario Dominicano; acronymo PRD) Hippolytus Mejía comitiis vicit. Hoc oeconomicorum problematum tempus fuit.[64] Hippolytus Mejía in conatu ut eligeretur anno 2004 a Leonello Fernández Factionis Liberationis Dominicianae (Hispanice Partido de la Liberación Dominicana; acronymo PLD) victus est. Anno 2008, Leonellus Fernández denuo electus est tertio munere.</ref>[22] Leonellus Fernández et Factio Liberationis Dominicianae (Hispanice Partido de la Liberación Dominicana; acronymo PLD) creduntur inceptis quae nationem technologice promovit, sicuti constructione ferriviae subterraneae (Hispanice El Metro). Nihilominus eius administrationes de corruptione accusatae sunt.[64]

Danilo Medina, Factionis Liberationis Dominicianae (Hispanice Partido de la Liberación Dominicana; acronymo PLD), electus est anno 2012 et rursus anno 2016. Ambivit de consilio magis pecuniae collocandae in programmatibus socialibus educationeque et minus in infrastructura.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Rei publicae Dominicianae territorium orientalem partem insulae Hispaniolae, sitae in Mari Caribaeo et secundae insulae maximae Antillarum (post Cubam), comprehendit. Eius superficies 48 442 km² est. Natio solum unum terrestrem limitem cum Re publica Haitiana occidente habet et Oceano Atlantico septentrione et Mari Caribaeo meridie alluitur; Canalis Monensis[65] (Hispanice Canal de la Mona) Rem publicam Dominicianam a Portu Divite separat.

Morphologia[recensere | fontem recensere]

Dominicianum territorium valde montuosum est, cui imminet Iugum Centrale (Hispanice Cordillera Central), in quo exstat Mons Duarteensis[66] (Hispanice Pico Duarte), maximum culmen in Caribaeo, 3 087 metra altum. Alia iuga montium Iugum Septentrionale (Hispanice Cordillera Septentrional) sunt

Clima[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 43
  2. Paulus VI, "In Dominiciana Republica" (incipit epistula anni 1965). Ita "Dominicana (República): Res pública Dominiciana" apud Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín Von José Juan Del Col Dictionarium Auxiliare Hispano-Latinum ab Ioanne Del Col
  3. Alan Dardik, ed. (2016), "Vascular Surgery: A Global Perspective" (Anglice) (Springer), 341. ISBN 9783319337456.
  4. Jagran Josh, ed. (2016). "Current Affairs November 2016 eBook". p. 93.
  5. "Dominican Republic|Data" (Anglice). data.worldbank.org.
  6. "Estimaciones y Proyecciones de la Población Dominicana por Regiones, Provincias, Municipios y Distritos Municipales, 2008" (Hispanice). Archivatum ex originali die 11 Maii anni 2011. Inspectum die 25 Decembris anni 2008. Contextus: [ttps://web.archive.org/web/20110808193423/http://www.conapofa.gov.do/estimaciones.asp "Estimaciones; Población en Tiempo Real"] (Hispanice). Archivatum ex originali die 8 Augusti anni 2011. Inspectum die 13 Ianuarii anni 2008.
  7. Franco, Caesar A. (César A.) "La guerra de la Restauración Dominicana, el 16 de agosto de 1863" (PDF) (Hispanice). dgii.gov.do. Archivatum ex originali (PDF) die 24 Iunii anni 2015.
  8. Guerrero, Ioannes (Johnny) (die 16 Augusti anni 2011). "La Restauración de la República como referente histórico" (Hispanice). El Día.
  9. Sagas, Ernestus (Ernesto). "An Apparent Contradiction? Popular Perceptions of Haiti and the Foreign policy of the Dominican Republic" (Anglice). Lehman College (Praesentatum in Congressione Annua Sexta Consociationis Studiorum Haitianorum, Bostoniae, in Massachusetta).
  10. 10.0 10.1 10.2 10.3 "CIA – The World Factbook – Dominican Republic" (Anglice). Procuratio Nuntiorum Centralis (CIA). Inspectum pridie Nonas Iunias anni 2007.
  11. Ben Fox et Ezequiel Abiu Lopez (die 20 Maii anni 2012), "Dominican Republic Elections: Ex-President Hipolito Mejia Challenges Danilo Medina" (Anglice). Huffington Post. Archivatum ex originali pridie Kalendas Februarias anni 2016.
  12. "CIA – The World Factbook – Rank Order – GDP (purchasing power parity)" (Anglice).
  13. "Dominican Republic" (Anglice). www.worldbank.org.
  14. "CIA – The World Factbook – Dominican Republic" (Anglice). Procuratio Nuntiorum Centralis (CIA).
  15. "Dominican Republic Overview" (Anglice). Argentaria mundana. Inspectum 2016-04-29.
  16. "Dominican Republic Overview" (Anglice). Argentaria mundana. Inspectum 2016-04-29.
  17. "Dominican economy grows 7.4% in first half, paced by construction" (Anglice). Dominican Today. Archivatum ex originali die 26 Augusti anni 2016. Inspectum die 27 Augusti anni 2016.
  18. "¿Quiénes Somos?" (Hispanice). Chrematisterium Rei publicae Dominicianae. Inspectum 2016-03-03.
  19. 19.0 19.1 19.2 "Consulatus Generalis Rei publicae Dominicianae Bancoci in Thailandia" (Anglice). Inspectum die 27 Februarii anni 2009.
  20. Diogenes (Diógenes) Pina (die 21 Martii anni 2007). [https://web.archive.org/web/20080109194929/http://www.ipsnews.net/news.asp?idnews=37018 "Dominican Republic: Deport Thy (Darker-Skinned) Neighbour" (Anglice). Inter Press Service (IPS). Archivatum ex originali die 9 Ianuarii anni 2008. Inspectum die 14 Ianuarii anni 2008.
  21. "United States – Selected Population Profile in the United States (Dominican (Dominican Republic))"] (Anglice). 2008 American Community Survey 1-Year Estimates. U.S. Census Bureau. Archivatum ex originali die 2 Decembris anni 2010. Inspectum die 10 Ianuarii anni 2010.
  22. 22.0 22.1 "U.S. Relations With the Dominican Republic" (Anglice). Ministerium Rerum Externarum Civitatum Foederatarum. Die 22 Octobris anni 2012.
  23. Nomini lacus Hispanice Enriquillo nuncupato, confer binomen "Chondropoma enriquillense".
  24. Baker, Christophorus P. (Christopher P.); Mingasson, Aegidius (Gilles) (2008). Dominican Republic (Hispanice). National Geographic Books. p. 190. ISBN 978-1-4262-0232-2.
  25. "Urbs Colonialis Dominicopolitana"] (Variis linguis). Centrum Patrimonii Totius Mundi ab UNESCO. Inspectum die 24 Augusti anni 2016.
  26. UNESCO per totum mundum|Res publica Dominiciana (Anglice, Hispanice, Francice). Unesco.org (die 14 Novembris anni 1957). Inspectum die 2014-04-02.
  27. "Ambasciata Rei publicae Dominicianae in Civitatibus Foederatis" (Anglice). Archivatum ex originali die 2015-06-26. Inspectum die 27 Februarii anni 2009.
  28. Verbi gratia, apud librum "De Praedonibus Insulam Sancti Dominici Celebrantibus Saeculo Septimo Decimo" ab Henrico Lorin.
  29. "Dominican Republic – The first colony" (Anglice). Country Studies. Bibliotheca Congressus; Federal Research Divisio Investigatio Foederalis. Inspectum die 19 Iunii anni 2008.
  30. Hand Book of Santo Domingo: (Anglice) Commentariolus nº 52. U.S. Government Printing Office, 1892. Digitizatum die 14 Augusti anni 2012. p. 3. "...the Republic of Santo Domingo or República Dominicana (Dominican Republic) as it is officially designated'."
  31. 31.0 31.1 Lexicon Universale Hofmann ubi dicitur "Hispaniola (...) Interdum etiam Guisqueia (...)".
  32. Kraft, Randy (die 27 August anni 2000). "Paradise On The Beach Resorts Are Beautiful In Caribbean's Punta Cana, But Poverty Is Outside The Gates" (Anglice). The Morning Call. Archivatum ex originali die 21 September anni 2013.
  33. Vbb. adiectt. "Arawakanus", "Arawakensis": cf. nomina biologica e.g. Drosophila arawakana, Furculanurida arawakensis.
  34. 34.0 34.1 34.2 Luna Calderón, Ferdinandus (Fernando) (Decembre anni 2002). "ADN Mitocondrial Taíno en la República Dominicana" (PDF). Kacike (Hispanice) (Speciale). ISSN 1562-5028. Archivatum ex originali (PDF) Kalendis Octobribus anni 2008.
  35. "Dominican Republic" (Anglice). Encarta. Microsoft Corporation. Archivatum ex originali die 14 Novembris anni 2007. Inspectum die 6 Iunii anni 2007.
  36. Vide "Caribae" apud Lexicon Universale Hofmann.
  37. Royal, Robertus (Robert) (vere anni 1992). [ttps://web.archive.org/web/20090216092556/http://www.millersville.edu/~columbus/data/ant/ROYAL-01.ANT "1492 and Multiculturalism"]. The Intercollegiate Review. 27 (2): 3–10. Archivatum ex originali die 16 Februarii anni 2009.
  38. Rawley, Iacobus A. (James A.); Behrendt, Stephanus (Stephen) D. (2005). The Transatlantic Slave Trade: A History (Anglice). University of Nebraska Press. p. 49. ISBN 0-8032-3961-0.
  39. Keegan, Gulielmus (William). "Death Toll" (Anglice). Universitas Millersvilla, ex ephemeride Archaeology (Ianuario/Februario anni 1992, p. 55). Archivatum ex originali die 21 Martii anni 2008. Inspectum die 19 Iunii anni 2008.
  40. Henige, David (1998). Numbers from nowhere: the American Indian contact population debate (Anglice). University of Oklahoma Press. p. 174. ISBN 0-8061-3044-X.
  41. Tomus alterus De justa Indiarum occidentalium gubernatione ubi dicitur "(...) et disponunt in successione Cacicatus, (...)".
  42. Robertus (Roberto) Cassá (1992). Los Indios de Las Antillas (Hispanice). Editorial Abya Yala. pp. 126–. ISBN 978-84-7100-375-1. Inspectum die 15 Augusti anni 2012.
  43. Wilson, Samuel M. (1990). Hispaniola: Caribbean Chiefdoms in the Age of Columbus (Anglice). Univ. of Alabama Press. p. 110. ISBN 0-8173-0462-2.
  44. Georgi Horni Arca Noæ, sive Historia imperiorum et regnorum à condito orbe.
  45. Columbeis ubi dicitur: "(...) Axis ad oppositi populos, ignota Quisqueiae Littora (...)".
  46. Anglería, Petrus Martyr (Pedro Mártir de) (1949). Décadas del Nuevo Mundo, Tercera Década, Libro VII (Hispanice). Bonaëropoli: Editorial Bajel.
  47. Columbeis ubi dicitur: "(...) Pone subit magna matrum comitante caterua Anacaona soror, qua non prudentior ulla (...)".
  48. Georgi Horni Arca Noæ, sive Historia imperiorum et regnorum à condito orbe.
  49. Georgi Horni Arca Noæ, sive Historia imperiorum et regnorum à condito orbe ubi dicitur: "(...) Ultimus Rex Caonabo, qui in Columbi navigatione Canoba id est domus auri dicitur. (...)".
  50. Georgi Horni Arca Noæ, sive Historia imperiorum et regnorum à condito orbe ubi dicitur: "(...) Xaragua aliis Guaccayrima, Haniguaiaga vel Maguana (...)".
  51. "What Became of the Taíno?" (Anglice). Smithsonian Octobre 2011.
  52. 52.0 52.1 "History of Smallpox – Smallpox Through the Ages" (Anglice). Texas Department of State Health Services.
  53. Ferbel Azcarate, Petrus (Pedro) J. (Decembre 2002). "Not Everyone Who Speaks Spanish is from Spain: Taíno Survival in the 21st Century Dominican Republic" (Anglice) (PDF). Kacike (extraordinarius numerus). ISSN 1562-5028. Archivatum ex originali (PDF) die 17 Iunii anni 2004. Inspectum die 24 Septembris anni 2009.
  54. 54.0 54.1 Guitar, Lynne (Decembre anni 2012). "Documenting the Myth of Taíno Extinction" (Anglice) (PDF). Kacike (numerus extraordinarius). ISSN 1562-5028. Inspectum die 24 Augusti anni 2016. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; name "Guitar" defined multiple times with different content
  55. Martínez Cruzado, Ioannes Carolus (Juan Carlos) (Decembre anni 2002). ["The Use of Mitochondrial DNA to Discover Pre-Columbian Migrations to the Caribbean: Results for Puerto Rico and Expectations for the Dominican Republic"] (Anglice) (PDF). Kacike (numerus extraordinarius). ISSN 1562-5028. Inspectus die 24 Augusti anni 2016.
  56. O'Halloran, Hyacintha (Jacinta) (2007-01-01). Fodor's Budapest. Fodor's Travel Publications. ISBN 9781400017409.
  57. Vicipaedia Latina
  58. Confer binomen "Globorotalia cibaoensis".
  59. Hierarchia Catholica.
  60. Período de “la España Boba” (Hispanice) - apud Dominicanaonline.org.
  61. H. Hoetink (die 29 Maii 1986). "The Dominican Republic c. 1870–930". In Leslie Bethell. The Cambridge History of Latin America. V, Circa 1870 to 1930 (Anglice). Cambridge University Press. p. 287. ISBN 978-0-521-24517-3.
  62. Hoetink, The Dominican People: Notes for a Historical Sociology versum in Anglicam a Stephano Ault Pg. 83. Johns Hopkins Press: Baltimorae, 1982.
  63. 63.0 63.1 Matibag, Eugenius (Eugenio) (2003). Haitian-Dominican Counterpoint: Nation, State, and Race on Hispaniola (Anglice). Macmillan. ISBN 0-312-29432-8.
  64. 64.0 64.1 Patterson, Claudia (die 4 Octobris anni 2004). "President Leonel Fernández: Friend or Foe of Reform?" (Anglice). Council on Hemispheric Affairs. Archivatum ex originali die 7 Novembris anni 2008.
  65. waza.org ubi apparet binomen "Epicrates monensis".
  66. Confer binomen "Ilex duarteensis".