Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Flumen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva)

Flumen (-inis, n.) seu fluvius sive amnis est aqua quae inter duas ripas fluit. Nomen fluminis a verbo fluendo deducitur. Flumen fontem saepe habet in montibus, descenditque clivos, et in alterum flumen vel in mare influit. Cum duo flumina iungantur, dicuntur confluere. Parva flumina rivi appellantur.

Flumen aut fluvius?[recensere | fontem recensere]

Dixit Isidorus in hoc modo: "DE FLUMINIBUS. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus."[1] (litterae inclinatae adduntur)

Fluxus[recensere | fontem recensere]

Fluxus fluminis est summa aquae fluentis. Fluxus pendet ex altitudine fluminis, clivo, spatio inter ripas, velocitate aquae, imbribus, statu riparum, et elementis quae obstant.

Fons[recensere | fontem recensere]

Omnes conveniunt fontem fluminis situm esse in maximo aquae transitu. In confluentia loco, flumen minus dicitur influere in maius.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etymologiarum libri viginti, Liber XIII, 21.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad flumen spectant.


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!