Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Citrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Citrus
Citrus × sinensis cum fructibus floribusque
Taxinomia
Regnum: Plantae
Ordo: Sapindales
Familia: Rutaceae
Subfamilia: Aurantioideae
Tribus: Citreae
Genus: Citrus
L.

Citrus (-i, f.) (a nomine Graeco ἡ κέδρος, i.e. "cedrus") est genus arborum fructiferarum in familia Rutacearum. Genus a Linnaeo anno 1753 statutum est.[1]

De nomine[recensere | fontem recensere]

Apud antiquos "citrus" designabat duas species plantarum satis inter se dissimilium: arborem Africam, nomine scientifico Tetraclinis articulata, cuius lignum fragrans, citrum nominatum, multi aestimabatur ad supellectilem faciendam; arboremque fructiferam quae etiam malus Medica appellabatur, cuique nunc binomen Citrus medica imponitur.[2] A saeculo fere tertio decimo, postquam aliae quoque plantae cognatae in Europa cognitae sunt, nomen citrus ad eas omnibus nonnumquam translatum est. Dehinc id nomen Carolus Linnaeus anno 1753 omni huic generi adiudicavit.[1]

De origine generis et specierum[recensere | fontem recensere]

Species generis Citri spontaneae crescunt per regionem satis magnam Australasiaticam, occidentem versus ab India orientali incipientes, orientem versus ad Sericam et Iaponiam necnon Philippinas insulas, meridiem versus usque in Novam Guineam Australiamque. Inter species huius generis hybridae facilissime et crebrissime gignuntur, quorum nonnulli fructús hominibus perutiles et valde gratos producunt.

Index specierum et hybridarum[recensere | fontem recensere]

Taberna citrorum Pompeiana
Species (cum synonymis selectis)
Hybridae (cum origine)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Carolus Linnaeus, Species plantarum (1753) vol. 2 pp. 782-783
  2. Lewis & Short, A Latin Dictionary, lemma citrus

Fontes antiqui et mediaevales[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
De origine et natura specierum hybridarumque
De historia
  • A. C. Andrews, "Acclimatization of citrus fruits in the Mediterranean region" in Agricultural history vol. 35 (1961) pp. 35-46 (Anglice) JSTOR

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad genus Citrus spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Citrus apud Vicispecies.