Deputatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hispanici Congressus Deputatorum (Hispanice; Congreso de los Diputados) aedificium Matriti anno 1843.

Deputatus sive parlamentarius viris et deputata sive parlamentaria feminis Parlamenti aut Camerae Deputatorum membrum est. In systematibus bicameralibus generatim Cameram Inferiorem integrant, dum Camera Superior a senatoribus integrata est. Suverenitatem popularem repraesentant.

Responsalitatem repraesentandi populi habent et in systematibus democraticis per liberum secretumque civium suffragium eliguntur.

In Britanniarum Regno et in aliis nationibus eius systema parlamentarium secutis deputati Membra Parlamenti (Anglice; Member of Parliament, crebro abbreviata MP) appellantur.

Parlamentum Europaeum[recensere | fontem recensere]

Unionis Europaeae deputati eurodeputati nuncupantur. Prima in Parlamenti Europaei legislatura, Unionis Europaeae deputatorum numerus Kalendas Maias 2004, cum 25 nationibus membris, temporarie in 788 auctus est. Legislativa initiativa carent.