Roman numeral 10000 CC DD.svg

Carstus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carsticus prospectus Minervae[1] (Occitanice Menèrba et Francice Minerve), in Arauri, in Francia.
Subterraneum flumen Portu Principis[2], in Philippinis.
Mundana distributio praecipuorum carbonati lapidum emersorum (praesertim lapidum calcinorum, exceptis evaporitis).
Carstici colles Ganganii[3] (Anglice The Burren et Hibernice Boireann) apud Septemtrionale Hiberniae litus.

Carstus (-i m.)[4] est genus prominentiae formatae propter solubilium lapidum dissolutionem, aliquando etiam propter praecipitationem, et in superficie et in interioribus partibus, quod peculiares formas efficit. Carsticae formationes lapidum calcinorum, dolomiarum, evaporitarum (gypsorum et aliorum) typicae sunt.

Calcii carbonatum purā aquā non dissolvitur sed acidificatā aquā dissolvitur. Pluviae aqua paulum acida propter carbonii dioxidi praesentiam est et hoc modo carbontum dissolvi potest, et in superficie et cum per hiatūs ac canales intra lapideam massam fluit. Reactionum sequentia in lapidum calcinorum carstificatione implicata est:

H2O + CO2 → H2CO3
CaCO3 → Ca2+ + CO32–
CO32– + H2CO3 → 2 HCO3
CaCO3 + H2CO3 → Ca2+ + 2 HCO3

Sicuti resultatio dissolutionis in superficie formae exocarsticae creantur et sicuti subterranearum aquarum per hiatūs ac canales fluentium resultatio formae endocarsticae creantur. Parvi canales speluncae et gurgites facti erunt.

Dissolutionis reactio reversibilis est et in locis ubi efficitur amissio carbonii dioxidi per degasificationem aut per photosyntheticorum organismorum aut carbonati actionem, denuo praecipitabitur formandis travertinis. Praecipitatio in locis ubi aqua cassitat ut stalactitae ac stalagmitae formentur efficiet.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Lingua Latina vocabulum "carstus" exeunte saeculo XIX mutuata est a Theodisco vocabulo Karst. Theodiscum vocabulum ante saeculum XIX in usu esse coepit. Secundum praevalentem interpretationem, vox derivatur a Theodisco nomine regionis Carsti vel Carsiae (Slovenice Kras; Italiane Carso; Theodisce Karst), calcini oropedii urbem Tergeste in Septemtrionali Hadriatico circumdantis, in praesenti sitae apud limites inter Sloveniam et Italiam, quae saeculo XIX Litoralis Austriaci pars erat. Philologi autem inter se utrum lingua Theodisca hoc vocabulum (nullam metathesin ostendens) a lingua Slovena mutuata esset annon discordant. Slovenicum substantivum appellativum kras primum saeculo XVIII consignatum est, et adiectiva eius forma kraški saeculo XVI. Sicuti nomen proprium, Slovenica forma Grast primum anno 1177 consignatum est, referens ad Oropedium Carsticum vel Carsicum -regionem in Slovenia partim in Italiam patentem, ubi prima investigatio de carstica topographia confecta est. Slovenica vocabula per metathesin e reconstructa forma *korsъ coorta sunt, quam lingua Slovenica ab Dalmatica voce carsus mutuata est. Ultimatim, vocabulum Mediterraneae originis est, ex aliqua Romanizata Illyrica basi derivare creditum. Suggestum est ut vocabulum a Protoindoeuropaea radice karra- "lapidem" significante fortasse derivet. Forsitam vox etiam cum oronymo Kar(u)sádios oros quod Claudius Ptolemaeus citat et cum Latina voce Carusardus conexa sit.

Index terminorum conexorum carsticis formis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]