Tramen
Tramen,[1][2][3] vel hamaxostichus,[2][3] est in rebus ferriviariis genus vehiculorum inter se copulatorum quae machina vectoria in orbitis trahuntur.
Genera[recensere | fontem recensere]
Varia sunt traminum genera:
- Tramen directum
- Tramen vectorium - tramen quo homines vectantur.
- Tramen supercelerum - tramen vectorium summae pernicitatis.
- Tramen onerarium - tramen quod merces transportandas vectat.
- Tramen vaporarium - vetus traminis genus, non iam in usu, quod motro vaporario trahitur.
De voce[recensere | fontem recensere]
In Latinitate hodierna non solum voce hamaxostichi, sed etiam voce traminis (tramen, -inis, n.; quod a verbo temporali traho, -ere, traxi, tractum derivatur) utimur. Quae vox apud eos, qui hoc saeculo Latine loquuntur scribuntque, crebrius hamaxosticho usurpari videtur, in mediis quidem Europae partibus. Non desunt, qui hanc vocem, quippe quae eodem modo atque e.g. vox Theodisca "Zug" vel Bohemica "vlak" sit creata, eandemque etymologiam atque vox Francogallica Anglicaque train habeat, aptiorem censeant vocabulo hamaxostichi elegantioremque.
Exempli causa hoc epigramma Ioannis Lee (John Lee, natus anno 1933 apud Brisbane Australiae) (vide Leonis Tolstoi librum de Anna Karenina) produci potest:
- Tramine discedens matrona acquirit amantem.
- Heu! Repetet tramen nec comitabit amans.
- Tramine discedens matrona acquirit amantem.
Nexus Interni[recensere | fontem recensere]
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad tramina spectant (trains, Trains). |
Vide etiam: Portus