Synodus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Synodus (-i f.; Graece σύνοδος) est congregatio ecclesiastica, plerumque idem ac concilium valens. Qui synodo intersunt, synodales vocantur.

Usus verbi in variis ecclesiis[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

In Ecclesia antiqua et usque ad saeculum duodevicesimum verba concilium et synodus synonyma erant. A saeculo undevicesimo in Ecclesia Catholica Romana verbo concilio potius ad Oecumenica concilia dentotanda uti solet, synodus ad concilia regionalia. Ad usum in Ecclesiis Catholicis Orientalibus vide: Sacra Synodus.

Ecclesiae Orthodoxae[recensere | fontem recensere]

In Ecclesiis Orthodoxis tantum verbum synodus in usu est. Oecumenicis conciliis, quae Neograece Οικουμενικές Σύνοδοι, "Oecumenicae synodi" vocantur, supremum arbitrium competit, non autem per se infallibiles habentur, cum pluries synodis, quae se ipas "oecumenicas" nominaverunt, hic status, quoniam fideles a decretis dissenserunt, postea denegatus est. Tantum ecclesia omnis infallibilis habetur, quomodo autem aut in quibus officiis, personis vel motibus haec infallibilitas manifesta fiat, constitutum non est.

Praeter septem Oecumenica concilia in Ecclesiis Orthodoxis a quibusdam hominibus etiam synodus anni 879, quae Photium adiuvit, et synodus Palamitica anni 1351 Oecumenica concilia ducuntur. Plurimi autem has synodos "panorthodoxas" vocant.

Praeterea in Ecclesia Orthodoxa Russica sedes patriarchalis (primo Kioviae, ab anno 1326 Moscuae) synodus vocatur. 1721-1918 Sacra Synodus, quae regimini publico subiecta erat, Ecclesiam Orthodoxam Russicam patriarcha deficiente regebat.

Ecclesiae Veteres Orientales[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Orthodoxa Aethiopica a "Sacra Synodo", quae qotannis bis convenit et ex omnibus episcopis constat, regitur. Etiam aliae Ecclesiae Veteres Orientales simili modo administrantur.

Ecclesiae ex reformatione ortae[recensere | fontem recensere]

Plurimi Protestantes septem Oecumenica concilia ecclesiae antiquae agnoscunt (verbo "concilio" utentes). "Synodas" multae ecclesiae sive denominationes congregationes regionales vel internationales certis temporibus (ut puta quotannis vel bis in anno) convenientes nominant, quarum usus aut potestas variis in ecclesiis differt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]