Zodiacus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sidera Zodiaci in pavimento mosaico apud Beit Alpha Palaestinae depicta. In medio vides Solem quadrigarium.

Zodiacus[1] (-i, m.)[1] (Graece: ὁ Ζῳδιακός), vel orbis signifer[2] (-is, m) sive signifer orbis[1], vel circulus signifer[3] est zona caeli, ubi Sol et Luna et planetae, cum orbes suos conficiunt, per annos moventur; haec zona in duodecim constellationes vel signa dividitur. Aliis verbis per duodecim sidera zodiaci linea ecliptica ducit.

Sidera Insignia Longitudo
ecliptica
Spatium temporis
solis transitionis
Latine
Aries ? Aries 0°–30° 21 Martii20 Aprilis (30 dies, 23 h)
Taurus ? Taurus 30°–60° 21 Aprilis19 Maii (30 dies, 11 h)
Gemini ? Gemini 60°–90° 20 Maii19 Iunii (31 dies, 7 h)
Cancer ? Cancer 90°–120° 20 Iunii21 Iulii (31 dies, 13 h)
Leo ? Leo 120°–150° 22 Iulii21 Augusti (31 dies, 7 h)
Virgo ? Virgo 150°–180° 22 Augusti21 Septembris (30 dies, 21,5 h)
Libra ? Libra 180°–210° 22 Septembris22 Octobris (29 dies, 9,5 h)
Scorpio ? Scorpius 210°–240° 23 Octobris21 Novembris (30 dies, 22 h)
Sagittarius ? Sagittarius 240°–270° 22 Novembris20 Decembris (29 dies, 13 h)
Capricornus ? Capricornus 270°–300° 21 Decembris19 Ianuarii (29 dies, 11 h)
Aquarius ? Aquarius 300°–330° 20 Ianuarii18 Februarii (29 dies, 14 h)
Pisces ? Pisces 330°–360° 19 Februarii20 Martii (29 dies, 23 h)

Medio aevo magistri ludorum zodiacum a vere occeptum hisce duobus versibus hexametris expresserunt, quibus discipuli sidera eius facilius ediscerent:

Sunt Aries Taurus Gemini Cancer Leo Virgo
Libraque Scorpius Arcitenens Caper Amphora Pisces.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Cicero.
  3. Vitruvius.



Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!