Baracus Obama

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Baracus Obama Medalia praemii Nobeliani
Barack Hussein Obama
Baracus Obama
44° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
a die 20 Ianuarii 2009
Antecessus a Georgius W. Bush
Secutus a futurus Praeses
Natus 4 Augusti 1961
Honolulu, Havaii
Praeses vicarius Iosephus Biden
Factio Democraticus
Uxor Michaela Obama
Ars causidicus
Religio reformatus

Baracus[1] Hussein Obama[2] II (vulgo Barack Hussein Obama II), sive Benedictus[3] Obama, Honolulu natus die 4 Augusti 1961, est quadragesimus quartus Praeses Civitatum Foederatarum Americae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Baraci pater fuit Baracus Hussein Obama Senior (19361982), in Kenia natus. Anna Dunham (19421995), mater, fuit Americana Wichitae in Kansia nata. Ambo parentes apud Universitatem Havaiensem inter se occurrerunt, sed iam anno 1963 divortium fecerunt. Baracus post annum 1971 patrem non iterum vidit.

Mater novo viro Indonesiano nupsit. Anno 1967, nova familia Bataviam profecta est, ubi nata est Maya, soror uterina. Baracus usque ad annum 1971 in Indonesia habitabat et studebat. Postea Havaios reversus cum avis maternis Madelyn (1922–2008) et Stanley Dunham (1918–1992) adolevit.

Universitates Columbianam, ubi rebus politicis theoreticis studuit, et Harvardianam, ubi iurium discipulus fuit, frequentavit Obama, qui postea ordinator in commune laboravit, acroasis apud universitatem quandam fecit, necnon et in causis iurum civilium causidicus oravit.

Mense Octobre 1992 Baracus Michaelam in matrimonium duxit. Duae sunt filiae eorum: Maria Anna (nata 1998) et Natalia (nata 2001).

Causidicus ab anno 1993 operam dedit Sicagi, ubi usque ad annum 2008 cum familia vixit et apud loci universitatem ius publicum docuit. Anno 2004, Illinoesiae senator Americanus electus est.

Anno 2007, summos Civitatum Foederatarum honores petens, Obama se professus est candidatus ex Factione Democratica. Ipse, cuius pater ex Kenia venit, fuit quintus senator Americanus qui ex stirpe Africana ortus erat, et solus illo officio tunc fungens ex hac stirpe. Obama praeses designatus die 4 Novembris 2008 a civitatibus electus est. Munus autem praesidis secundum constitutionis mandatum die 20 Ianuarii 2009 rite suscepit. Se magistratu senatorio die 16 Novembris 2008 abdicavit.

Duos libros scripsit: Somnia ex Patre Meo (Anglice: Dreams from My Father), de pueritia sua, et Audacia Spei (The Audacity of Hope), de rebus politicis in Civitatibus Foederatis. Praeclara est etiam indoles eius ad dicendum.

Expeditio Praesidi[recensere | fontem recensere]

Campifonte Illinoesiae, quo "Oratio Domus Divisae" ab Abraham Lincoln insigniter declamata erat, Baracus Obama ad petitionem suam potestatis praesidentiae Civitatum Foederatarum Americae die 10 Februarii 2007 adgressus est. In ingressu operis, permulti erant candidati qui potestatem illam petierunt: post certamen primum, 30 Ianuarii, ex eis Baracus Obama et Hilaria Clinton soli manserunt. Hilaria, quae in cursu praesse comitum deligentiae primo creditur, Maxima Die Martis nominationem consequi speravit. Baracus nihilominus decem et tres comites (e summa 22 comitum) illo die adquisivit, multos legatos ab Hilaria auferens, insuper et 21 comites postea in certamine seriore adeptus est. Baracus Obama opinatus factionis Democraticae 3 Iunii nominatus est.

Iosephum Biden cursus socium 23 Augusti sibi adscivit Obama. Biden, Senatus praesul aliquando Delectorum de Rebus Peregrinis, experientiam suam rerum consilii peregrini ad petitionem appulit. Baracus nominationem factionis Democraticae 28 Augusti accepit. In certamine generale contra Senatorem Ioannem McCain (cui socius cursus Sarah Palin gubernatrix fuit Alascae) contendit. Sarah Palin primo gratiá nonnullorum hominum fruebatur, donec rationem permulti eam animadverterunt res veteres novis potiores probabiliter vehementer persecuturum iri: timor istae consequentiae magnopere Obamo proerat. Baracus Obama in comitiis quibus reipublicae praeses creatur vicit quarto die Novembris anno 2008. Primus erat vir Africani-Americani progeniei comitia illa vincere aut potestatem illam praesidentiae Civitatum Foederatarum Americae tenere. Omnibus suffragiis numeratis, Baracus 69 decies centena milia suffragios (numerus qui effecit 53 per centum rationem civium Americanorum qui suffragatur) 365 suffragiosque suffragatorum habuit.

Anno 2009 Obama Praemium Nobelianum Pacis Componendae abstulit.

Die 4 Aprilis 2011, Obama nuntiavit se esse candidatum pro ambitium? Civitatum Foederatarum anno 2012.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg