Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Musa (fructus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Musa

Musae de arbore Musa × paradisiaca pendent.
Quaedam maturescentium musarum cultivarietates (media imagine) rubrae purpureaeve fiunt. Varietates maiores et virides (ad sinistram partem), ad coquendum idoneae, "plantani" in commercio appellatur.
Varietas 'Cavendish', saepe in foris venumdata.
Productio musarum anno 2005.

Ariena,[1] Latinitate mediaevali et recentiori musa,[2][3] rarius banana,[4] est fructus variarum generis Musae plantarum sed praecipue speciei hybridae Musa × paradisiaca. Fructus est inter agriculturae tropicae praecipuos, sub aliis climatibus haud proveniens, commercio in omnes orbis terrarum partes advectus.

Taxinomia; descriptiones antiquiores; nomina[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Musa (genus) et Musa x paradisiaca

Genus Musa libro specierum plantarum anno 1753 constitutum est a Carolo Linnaeo, qui inter Polygamia monoecia ordinavit. Ille quinque species enumeravit, inter quas M. paradisiaca et M. sapientum.[5] Origo horum nominum subter videbitur. Familia Musacearum ex hoc genere ab Jussieu in Genera Plantarum anno 1789 appellata est.

Primus scriptorum Latinorum nobis servatorum Plinius maior in Naturali historia hanc plantam fructumque eius descripsit et nominavit: "Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice emittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. Arbori nomen "palae", pomo "arierae".[1] Plurima est in Sydracis, expeditionum Alexandri termino."[6] Inter medicos mediaevalibus, Avicenna (qui Latine in versionibus Canonis legitur) hunc fructum, apud Arabes bene cognitum, nomine Musa nuncupat proprietatesque medicas recapitulat: "Musa quid est, nota est. Nutrit velociter et est lenificativa. . . . Confert adustioni gutturis et pectoris. Membra nutrit. Stomacho conveniens est, et multitudo eius stomacho est gravis valde. . . . Augmentum efficit in spermate, et convenit renibus, et provocat urinam."[7]

Garcias ab Horto, medicus Portugallensis qui Goae in India laboravit, Lusitanice anno 1563 libro Colóquios dos simples e drogas he cousas medicinais da Índia hunc fructum curiosissime descripsit sub nomine fico da Índia. Inde Carolus Clusius, eruditissimus huius operis interpres, saepe "musam" post auctoritates mediaevales sed et interdum ficum appellavit: de corymbis "centum, interdum ducentos aut plures ficos" sustinentibus loquitur, sed "Arabes hunc fructum musa aut amusa vocant: sic et Avicenna et Serapio et Rhases . . . Praescribunt medici Indi hunc fructum in febribus aliisque morbis."[8] Classicam verbi musae etymologiam Carolus Clusius impatiens reiecit: "Ridiculum autem est quod scripsit quidam Franciscanus. Appellatur, inquit, hic laudabilis fructus Musa, quod dignus sit Musis, aut quod earum sit fructus. Addit praeterea eum esse fructum quem degustaverit Adam in paradiso terrestri."[9] Re vera nomina musa et amusa originem Arabicum habent, mauz موز aut articulo addito al-mauz.[10]

Erant etiam qui "pomum Paradisi" appellarent, si fides Georgio Everardo Rumphio reponenda sit, qui enim in Herbario Amboinensi anno 1741 scripsit: "Hodierni Christiani Syriam et Aegyptum inhabitantes hunc vocant Pomum Paradisi, atque unanimo consensu credunt ac putant esse illum fructum, cum quo primo genita omniumque Mater Eva primum commisit peccatum. Quum fructus refert membrum virile, cuius adspectu Eva in effrenam illam cupiditatem instigata fuit."[11] Nomen ficus Indica interdum adhibetur, sed ambiguum est.[12] Insuper apud nonnullos "plantanus"[13] aut "platanus"[14] nuncupatur.

Proventus fructuum; varietates[recensere | fontem recensere]

Arbor, ait Clusius, "nullis constat ramis, sed e germine flores quosdam coniunctum profert, subrufos, ovi effigie, et palmi longitudine, e quibus circumeminent pediculi, centum, interdum ducentos aut plures ficos sustinentes."[15] Pergit Rumphius:

Isti digiti coacervatim sibi invicem oblique inpositi eriguntur, uti gradus in cochlea, ac quaevis collectio seu ordo ex duodecim, quindecim, immo viginti componitur fructibus, talesque compages tredecim, quatuordecim, ac sexdecim uni incident corumbo [sic], ita ut hic centum, centum et viginti, immo ducentos sustineat fructus, qui sensim crassescunt et elongantur, seseque erigunt, quidam ad latera, alii sursum, excrescentes ad longitudinem cucumeris, sed multo tenuiores, ex rotundo angulosi, quidam enim trigoni, alii pentagoni sunt."[16]

Clusius post Garciam de varietatibus saeculo sexto decimo in Asia meridiana notis ita narrat:

Commendantur ii fructus qui in Martaban proveniunt: primum enim e Bengala eo delati sunt, deinde sati ut gratiores evaderent: vocantur nunc ficus Martabanis. Alii adhuc inveniuntur meo palato gratiores et odorati, Cenorins appellant: sunt laeves, flavi et pleni. In Malavar sunt Chincapalones dicti, suaves et palato grati, pleni, colore virescentes. Laudantur etiam in Sofala nati, Aethiopibus Iminga dicti. Invenitur etiam in Baçaim aliisque provinciis genus quoddam amplum, plenum, palmi longitudine.[17]

Rumphius varietatem Pisang Medji saeculo duodevicensimo in insulis Indiarum orientalium provenientem describit: "Fructus sunt septem et octo pollices longi, binos digitos crassi, in tres notabiles ac binos obscuriores angulos notati, unde quodammodo trigoni sunt, plerumque recti vel parum inflexi instar cornuum damae; externe obducti sunt crassa sed fragili pellicula, quae tamen facile ab ipsa separari potest carne, suntque externe glabri et pallide flavescentes."[18]

Distinguuntur hodie in commercio musae sive bananae proprius dictae, molles dulcesque quae crudae ad mensas secundas inferuntur, a plantanis saepe maioribus, carne durioribus et amylaceis, colore viridescentibus, ad coquendum idoneis.

Commercium[recensere | fontem recensere]

Usus[recensere | fontem recensere]

Clusius coquinam varietatis cuiusdam saeculo sexto decimoI cognitae describit: "genus quoddam amplum, plenum, palmi longitudine. Id assatum et vino deinde maceratum, inspersa canella, multo melius sapit quam malum cydonium assatum. Idem fructus per medium sectus et in sartagine cum saccharo probe frictus, insperso postea cinnamomo, gratissimus est cibus."[19]

Musae secari siccarique possunt et forma assularum (Anglice chips) edi. Bananae siccatae possunt in farinam bananosam moli.

Musae crudae
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 371 kJ
Carbohydrata 22.84 g
Sacchara 12.23 g
Fibrum 2.6 g
Pingue 0.33 g
Proteinum 1.09 g
Thiaminum 0.031 mg (2%)
Riboflavinum 0.073 mg (5%)
Niacinum 0.665 mg (4%)
Acidum pantothenicum 0.334 mg (7%)
Vitaminum B6 0.4 mg (31%)
Folatum 20 μg (5%)
Vitaminum C 8.7 mg (15%)
Ferrum 0.26 mg (2%)
Magnesium 27 mg (7%)
Manganum 0.27 mg (14%)
Phosphorus 22 mg (3%)
Potassium 358 mg (8%)
Sodium 1 mg (0%)
Zincum 0.15 mg (2%)
Fluorida 2.2 µg
datorum USDA
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Placenta musarum.
Dona musarum et nucum Indicarum in aedicula spiritús Nat in Birmania.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Ariera . . . v.l. ariena": Plinius, Naturalis historia 12.24. Ita sub hoc verbo Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968-1982). A scriptoribus Latinis recentioribus fere omnibus orthographia "ariena" accipitur.
  2. Vide e.g. rubricas in Avicenna Latine verso (1527) fol. 111, apud Clusium (1605) pp. 229-231, et apud Rumphium (1741) p. 125.
  3. "Musae, mirabile genus fructuum": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus s.v. Musa."
  4. "Provenit etiam . . . in ea parte Africae quam Guineam appellant, ubi Bananas nuncupantur:" Clusius (1605) p. 229.
  5. Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae, 1753 ~ ~) vol. 2 p. 1043 (Latine); cf. Linnaeus (1762) p. 1477
  6. Plinius, Naturalis historia 12.24
  7. Avicenna Latine versus (1527) fol. 111
  8. Clusius (1605) pp. 229-230.
  9. Clusius (1605) p. 229.
  10. Rumphius (1741) p. 127.
  11. Rumphius (1741) p. 127.
  12. Linnaeus (1762) p. 1477.
  13. Rumphius (1741) pp. 125, 128.
  14. Clusius (1605) p. 230.
  15. Clusius (1605) pp. 229-230.
  16. Rumphius (1741) p. 126
  17. Clusius (1605) p. 230.
  18. Rumphius (1741) p. 126.
  19. Clusius (1605) p. 230.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Opera antiquiora
Opera recentiora
  • T. Denham, S. G. Haberle, C. Lentfer, R. Fullagar, J. Field, N. Porch, M. Therin, B. Winsborough, J. Golson, "Multi-disciplinary Evidence for the Origins of Agriculture from 6950-6440 Cal BP at Kuk Swamp in the Highlands of New Guinea" in Science (Iun. 2003)
  • Dan Koeppel, Banana: the fate of the fruit that changed the world. Hudson Street Press, 2008. ISBN 978-1-59463-038-5
  • Dan Koeppel, "Yes, We Will Have No Bananas" in New York Times (18 Iun. 2008)
  • Harriet Lamb, Fighting The Banana Wars and Other Fairtrade Battles. ISBN 978-1-84604-083-2
  • Philip K. Reynolds, "The Banana in Chinese Literature" in Harvard Journal of Asiatic Studies vol. 5 (1940) pp. 165-181 JSTOR
  • Andrew Watson, Agricultural innovation in the early Islamic world. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1983

Nexus externi[recensere | fontem recensere]