Ernestus Theodorus Amadeus Hoffmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
E. T. A. Hoffmann

Ernestus Theodorus Gulielmus Hoffmann anno 1776 in urbe Monte Regali Borussiae natus est. Compositorem musicae Wolfgangum Amadeum Mozart ita admiratus est ut postea praenomen suum tertium mutaret. Eum nostra aetate nomine Ernesto Theodoro Amadeo Hoffmann sive E. T. A. Hoffmann cognoscimus.

Complures fabulas ac phantasma modo romantico scripsit quibus non solum in Germania sed etiam in Francia et aliis nationibus nomen illustrem sibi paravit.

Non solum poëta sed etiam compositor musicae notus est.

In tribunali regni Borussiae iudex magnus monstratus servivit.

Mortem obiit in Berlino anno 1822 anno suo quadragesimo sexto. Conditorium eius medio in sepulcreto prope stationem viae ferratae subterraneae Mehringdamm in Berlino situm est.

Amici poesis et operum eius quotannis ad sepulcretum conveniunt ut memoriam poetae colant.

Iacobus Offenbach operam suam Les contes d'Hoffmann creavit apud illum.