Aesopus
E Vicipaedia
Aesopus (Palaeograece Αἴσωπος, Aisōpos) fuit clarus fabularum scriptor qui saeculo 7 aut saeculo 6 a.C.n. vixit. Pauca de illo re vera cognoscimus; fortasse Phrygiae natus sit. Apud Ciceronem eum humilibus parentibus et loco ignobili natum esse legimus. Antea fuerat servus, sed tandem liberatus est.
Saepe de animalium vita (quamquam de hominibus, plantis et deis quoque) suis fabulis narratur, homines et humanam vitam significare vult. Fabulae igitur breves sunt et ad earum finem praeceptum est.
Sunt quadraginta fabulae Aesopi quae ad nos traditae sunt.
Aemuli Aesopi fabulas reddiderunt suae cuiusque linguae Phaedrus, Ciceronis magister, et Ioannes de la Fontaine, (scriptor Francogallicus saeculi XVII).
Ecce tituli Graece aliquot fabularum Aesopi:
- Ἄνϑρωπος καὶ κύων (Homo et canis)
- Ἵππος καὶ βοῦς καὶ κύων καὶ ἄνϑρωπος (Equus et bos et canis et homo)
- Λύκος καὶ ἀρνίον (Lupus et agnus)
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Aesopus spectant. |
- Editiones variae fabularum Aesopi apud Google Books, [1]
- Latin via fables: Aesop, LATIN VIA FABLES: AESOPUS - Aesop's Fables... in Latin! apud aesopus.ning.com
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |