Elephas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ossium compages Loxodontae africanae, a Skulls Unlimited International parata et conexa.
Comparativa hominis et elephantis statura. Adumbratio circa 1860.

Elephas est quodlibet animal ex duobus mammalium generibus familiae Elephantidarum. Tres elephantis species exstant: Loxodonta africana, Loxodonta cyclotis, et Elephas maximus (etiam Elephas indicus appellatus). Omnes aliae Elephantidarum species et genera sunt exstincta, nonnullis post recentissimum aevum glaciale; nani autem mammuthi fortasse usque ad 2000 a.C.n. superfuerunt.[1] Elephantes aliaeque Elephantidae cum aliis animalibus cutem crassam habentibus olim positae sunt, in Pachydermatibus, ordine nunc inrito.

Elephantes sunt maxima animalia terrestria nunc viva.[2] Tempus eorum gestationis est viginti duo menses—maximum omnium animalium terrestrium. Elephas recens natus saepe pondo 120 chiliogrammatum est. Elephantes usitate a quinquaginta ad septuaginta annos vivunt, sed veterrimus elephas notus octoginta duo annos vixit.[3] Maximus mundi elephas notus, in Angolia anno 1956 glandibus plumbeis petitus, fuit mas qui pondo 24 000 librarum fuit.[4] Minimi telluris elephantes noti, magnitudine vituli magni vel suis, fuerunt species praehistorica quae Cretae in insula per Pleistocaenum habitabant.[5]

In cultura populari[recensere | fontem recensere]

Crocodylus nasum elephantis iuvenis longiorem facit in "Elephant's Child" ex Just So Stories, libro a Rudyard Kipling scripto.

Elephantes in cultura populari sunt omnibus locis praesentia rerum exoticarum signa.[6]

Fictici elephantes usitate sunt personae in litteris puerilibus,[6] ubi ei sunt exemplaria morum optimorum,[6] et sunt huius generis litterarum celeberrimae personae.[6]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. S. L. Vartanyan, V. E. Garutt, et A. V. Sher‡parallel, "Holocene dwarf mammoths from Wrangel Island in the Siberian Arctic," Nature 362:337–340 (25 Martii 1993).
  2. "African Elephant". National Geographic .
  3. Elephantes, in situ "Animal Corner."
  4. Fenykovi, Jose (4 Iunii 1956). "The Biggest Elephant Ever Killed By Man" (English). USA: CNN. pp. 7 .
  5. Dorothea M. A. Bate, "On Elephant Remains from Crete, with Description of Elephas creticus sp.n.," Proc. zool. Soc. London (1907), 238–250.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 Van Riper, A. Bowdoin (2002). Science in popular culture: a reference guide. Westport: Greenwood Press. p. 73. ISBN 0-313-31822-0  

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Debruyne, R., V. Barriel, et P. Tassy. 2003. Mitochondrial cytochrome b of the lyakhov mammoth (proboscidea, mammalia): New data and phylogenetic analyses of elephantidae. Molecular Phylogenetics and Evolution 26(3):421–434.
  • Van Riper, A. Bowdoin. 2002. Science in Popular Culture: A Reference Guide. Westport: Greenwood Press. ISBN 0313318220.
  • Wikisource: "The Blindmen and the Elephant", a Ioanne Godfrey Saxe scriptus.
  • Williams, Heathcote. 1989. Sacred Elephant. Novi Eboraci: Harmony Books. ISBN 0517573202.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg