Adagia (Erasmus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frons libri: hic liber anno 1508 ab Aldo Manutio editus est

Adagia est collectio sententiarum, proverbiorum, et aliorum verborum clarissimorum e litteris Latinis et Graecis, ab Erasmo edita. Prima editio, anno 1500, titulum habuit Adagiorum collectanea et fere 800 sententias continuit. Anno 1508 maior liber, Adagiorum Chiliades nomine, paruit, et usque ad vitae finem Erasmus adagia addidit et novas editiones fecit. Plus quam 4000 sententiae nunc sunt in libro.

Omne adagium citatur latine et, si potest, graece; Erasmus auctores nominat qui adagium habent, et significationem explicat. Exempli gratia, primum adagium est Amicorum communia omnia, vel graece τὰ τῶν φίλων κοινά. Erasmus Euripidem, Terentium, Martialem, Ciceronem, alios scriptores laudat qui hoc enuntiatum dicerunt.

Hi sunt auctores graeci et romani saepissime nominati in libro.[1]

auctor citationes
Cicero 892
Homerus 666
Plutarchus 618
Aristophanes 596
Horatius 475
Plautus 475
Plato 428
Suda 392
Athenaeus 356
Lucianus 335
Aristoteles 304
Plinius maior 287
Terentius 257
Vergilius 229

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum Phillips, p. 393-403


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dorey, T. A., ed. 1970. Erasmus. Albuquerque. ISBN 0710068050.
  • Erasmus, Desiderius. 1969-1988. Opera omnia Desiderii Erasmi Roterodami (ASD dicta), a pluribus edita. ISBN 0720461510 (primi tomi numerus).
  • Goldhill, Simon. 2002. Who Needs Greek? Contests in the Cultural History of Hellenism. Cambridge. ISBN 0521812283.
  • Halkin, Léon-E. 1993. Erasmus: A Critical Biography, trans. John Tonkin. Oxford. ISBN 0631169296.
  • Huizinga, Johan. 2001. Erasmus. Rotterdam. ISBN 9061005051.
  • Ijsewijn, Josef et Dirk Sacré. 1990-1998. A Companion to Neo-Latin Studies. Leuven. ISBN 906186366X (t. 1), ISBN 9061868599 (t. 2)
  • Mahoney, Anne. 2010. "The Garland of Erasmus: The Adages As Anthology," New England Classical Journal 37.3, 193-206.
  • Phillips, Margaret Mann. 1964. The Adages of Erasmus: A Study with Translations. Cambridge.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!