Ganges
Ganges (Devanagari: गंगा Gaṅgā in plerisque linguis Indiae), unum maiorum subcontinentis Indici fluminum, 2510 chiliometra praecipue ad orientem per Indiae septentrionalis Planitiem Gangeticam in Bangladesham influit. Flumen, in Himalaiis occidentalibus in Uttarakhandia civitate Indica ortum, in Sunderbansam deltam apud Sinum Bengalium defluit. Ganges ab Hinduibus amnis sanctus diu habetur, et Ganga dea fluminis in Hinduismo colitur. Flumen et sui tributarii ducunt regionem demissiorem et fertilem, quae unam maximarum mundi frequentiarum hominum sustinet. Media fluminis altitudo est 52 pedes, et maxima altitudo 100 pedes.
Culturales fluminis significationes ab Iavaharlal Nehru in libro Discovery of India (1946) descriptae sunt:
Ganges, super omnia, est amnis Indicus, Indiae qui corde capto innumerabilia decies centena milia ad suas post primam historiae lucem ripas traxit. Fabula Gangis, a capite ad mare, ab antiquitate ad praesentem, est historia civilizationis culturaeque Indicarum, ortus casusque imperiorum, urbium magnarum superbarumque, facinorum humanorum.
Mense Novembri anno 2008, Administratio Indiae flumen esse Indicum Civitatis Flumen declarare statuit.[1]
Index |
[recensere] Cursus
Multi rivi parvi capita Gangis comprehendunt, sed geographia culturaque sex maxima flumina et quinque confluentes vehementius dicunt: Alaknanda Flumen, Dhauliganga Flumen in urbe Vishnuprayaga, Nandakini Flumen in urbe Nandprayaga, Pindar Flumen in urbe Karnaprayaga, Mandakini Flumen in urbe Rudraprayag, et deinde Bhagirathi Flumen in urbe Devprayaga coeunt, ut praecipuam Gangis profluentem componant. Bhagirathi, verus fons, ex radicibus Gangotri Glaciei apud Gaumukham, altitudine 3892 metribus oritur. Capita Alaknandae a nivibus liquefactis ex Nanda Devis, Trisula, Kameta, et aliis cacuminibus componuntur.
Ganges, post 200 chiliometra trans artam vallem Himalaianum praeterfluxit, ex faucibus emergit in Planitiem Gangeticam apud Haridwaram, urbem peregrinationis, ubi derivat moles aquas ex flumine in Gangem Canalem, qui Doabam regionem Uttar Pradeshae inrigat. Ganges ipsa, cuius cursus hactenus fuit circa inter occasum solis et meridiem, nunc inter meridiem et solis ortum per planities Indiae septentrionalis defluere incipit. Flumen cursum contortum 800 chiliometra sequens per urbem Kanpuram transit, et mox ex occasu solis et meridie cum Yamuna Allahabadae commiscitur. Hic locus, Sangama appellatus, est sacer in Hinduismo situs. Secundum antiquas scripturas Hinduanas, tertium flumen, Sarasvati, hoc in loco alios amnes olim coniunxit.
Hinc a Kosis, Sona, Gandakis, Ghaghra, et plurimis fluminibus aliis coniunctum, Ganges inter Allahabadam et Maldam in Bengalia Occidentali fit flumen grave, quod, urbes Mirzapuram, Buxaram, Varanasos, Patnam, et Bhagalpuram transiens, flexuoso cursu praeter Rajmahal Colles fluit, et ad meridiem nunc fluit. Apud oppidum Pakuram, flumen se terere incipit, cum suus primus distributarius, Bhagirathi-Hooghly, se erumpit et Hooghly Flumen fit. Prope fines Bangladeshae, Farakka Moles, anno 1974 aedificata, fluxionem Gangis temperat cum aliquas aquarum divertit in canalem qui Hooghly et Gangem nectit ut huius fluxio a limo aliquantum sit libera.
Bangladeshá intratá, praecipuus Gangis ramus appellatur Padma Flumen, donec ab Iamuna Flumine, maximo Brahmaputrae "distributario" coitur. Longius Ganges a Meghna Flumine, altero Brahmaputrae tributario, coniungitur, et Meghnam Aestuarium intrans nomen Meghnae sumit. Deinde expanditur in Gangem Deltam, 350 chiliometra latum, et ad extremum in Sinum Bengaliam exhauritur. Solum duo flumina, Amazonum et Congo, emittunt plures aquas quam coniuncta Gangis, Brahmaputrae, et Surma-Meghna Systematis Fluminum fluxio.
[recensere] Significatio religiosa
Varanasi, situs ad ripas Gangis Fluminis, a multis habetur sanctissima in Hinduismo urbs. Ganga in Rigveda, prima scriptura Hinduana, commemoratur. Primum apparet in nadistuti (Rigveda 10.75), quod flumina perscribit ab oriente ad occidente; etiam in Rigveda, verbum Ganga commemoratur (6.45.31), sed hodie ignotum est an hoc nomen flumen significet. Homines cinerem eis carorum hic spargunt.
Secundum religionem Hinduanam, Bhagiratha celeberrimus rex adsidue multos annos ad fluminis ripas austeritatem voluntariam passus est ("tapasiam fecit"), tunc in caelis habitantem, ad terram delatum ut parentibus, quos vates exsecrati erat, salutem inveniret. Ganga igitur ad terram pilo Shivae dei, ut totam terram piam et fecundam faceret purgaretque peccata hominum, descendit. Hinduibus in India, Ganges non est merum flumen, sed mater, dea, memoria, cultura, et aliae res multae.
Plurimi Indi vitam sine lavatione in Gange esse imperfectam putant, et multae familiae ampullam aquae Gangeticae domi servant, cum praesentia aquae ex flumine gloriam inter homines habeat sinatque morientem bibere aquam. Multi homines credunt aquam Gangeticam animo potesse peccata purgare sanareque aegros. Scripturae antiquae dicunt aquas Gangis benedictiones pedum Vishnus ferre; inde Mater Ganges appellatur Vishnupadi, quod significat 'Ex loti pedibus [Domini Supremi] Vishnus'.
Nonnullae ex maximi momenti feriis Hinduanis et congressibus religiosis hic factae sunt. Congressus sicut Kumbh Mela ad ripas Gangis duodeciens annos Mediae Allahabadae et Chhath Puiae celebrantur. Varanasiis sunt centum templorum ad ripas Gangis quae per pluvias saepe inundantur. Haec urbs, praecipue ad ripas Gangis, Hinduibus est gravis rituum locus terraque cremationis.
Secundum mythologiam Indicam, Ganga, Himavanae Regis Montium filia, poterat quidquid eam contingeret purgare. Ea ab caelis defluens homines Indiae emendavit. Hodie post funera, Indi cadavera in Gange ad eorum peccata purganda saepe submergunt.
[recensere] Historia
Per primas aetates Vedicas, Indus Sarasvatique flumina, non Ganges, erant maiora Indiae flumina, sed ultimae tres Vedae ut fit Gangem maiorem aestimant, quod eius mentionem crebro movent. Fortasse primus homo Occidentalis qui Gangem commemorat fuit Megasthenes, qui flumen interdum in libro Indika nominat:
India, iterum, possedit multa flumina magna et navigabilia, quae, capita in montibus qui praeter confinia septentrionalia patent habentia, fines planas peragrant, et nonnulli eorum, postquam inter se coiunt, in flumen Ganges appellatum incidunt. Nam hoc flumen, quod capite est 30 stadia latum, ab septentrionalem ad meridionalem fluit, et aquas in mare exhaurit ut componat finem orientalem Gangaridai, civitatis quae possedit vastum vim maximorum elephantium. (Diodorus II.37)
Insignis sculptura, Fons Quattuor Fluminum, a Ioanne Laurentio Bernini descripta et in Area Agonali Romae anno 1651 aedificata, quattuor mundi maximorum fluminum—Gangem, Nilum, Danuvium, Flumen Argentique—effingens, quattuor continentes tunc ab Europaeis scitos repraesentat.
[recensere] Economia
Feraces Gangis Regionis agri reipublicae administrationes Indiae et Bangladeshae sustinent. Ganges et sui tributarii sunt regioni lato perennes irrigationis fontes. Praecipuae fruges in regione cultae sunt oryza, saccharum, legumina, semina olearia, patatae, et triticum. Paludes lacusque secundum ripas fluminis sunt efficientes leguminum, capsicorum, sinapis, sesami, sacchari, corchori, et aliarum frugium. Sunt etiam in flumine, quamquam inquinato, multae piscatús occasiones.
Peregrinatio quoque est industria finitima. Tres urbes Hinduismo sanctae—Haridwara, Allahabada, Varanasi—milia peregrinatorum quotannis ad se trahunt. Milia Hinduum qui ad has urbes veniunt in aquis fluminis lavantur ut se, peccatis delictisque expurgatis, salutem adsequantur. Vertices Gangis sunt in vulgus pro ratibus innatione in flumine vivo accepti; multi praeterea talia facinora petentes mensibus aestivis adveniunt. Musulmani ex India et Bangladesha saepe "vudu faciunt," religiosam corporis purgationem ante in aquis fluminis precantur.
[recensere] Oecologia
Extrema Gangis pollutio 400 decies centena milia hominum qui prope flumen habitant attingit.[2] Aquae amnis ex capitibus ipsis inquinari incipiunt. Commercio auxit usus fluminis dum regio frequentiá crevit. Gangotri (Sundaranand 2001) et Uttarkashi sunt exempla: Gangotris fuerunt solum pauca sadhuum tuguria ad annum fere 1970 (Sundaranand 2001:252), sed Uttrakashi recentioribus annis frequentiá crevit. Ganges, dum per regiones frequentissimas defluit, permultis conluviebus humanis (exempli gratia, Schistosomis mansoni) et coliformibus faecalibus.
Secundum autem famam opinionemque omnium, aquae fluminis homines expurgare possunt, et haec persuasio ut fit ab scientia probata est: hae aquae oxygenum unice et mirifice conservant. Programma retis Publici Civitatis Radiophoni eas dysenteriam choleramque e medio tollere nuntiavit, ergo lues retardare (Hollick n.d.).
Nuntium de caelo a Consociatione Nationum prolatum anno 2007 indicat glacies Himalaianas quae Gangem alunt evanescere ante annum 2030 posse, postquam accidant accessus amnis ad tempus, a typhonis quotannis temperati.[3]
[recensere] Variae res culturales
In vico Mahaballipuram in Tamil Nadu civitate invenitur maximum mundi bas-relief, saepe depictio descensús Gangis habitum.
In palatio Iaipurae, in capite Raiasthanae civitatis, videntur duo ingentes urnae, maximae mundi, utraque 243 chiliogrammatibus argenti facta, quibus transportata sunt plusquam 30000 litra aquae ex Gange per navigationem Madho Singh II maharaiae ad Britanniarum Regnum anno 1902.
Anno 1950, Ioannes Renoir pellicularum moderator Americanus Flumen, suam primam coloribus pelliculam, fecit; quae Praemium Internationale Criticismi in feriis Venetiae anno 1951 abstulit.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Notae
- ↑ http://www.dnaindia.com/report.asp?newsid=1203353.
- ↑ CLEAN GANGA: June 2003 Newsletter apud www.cleanganga.com.
- ↑ The Boston Globe
[recensere] Bibliographia
- Cursus Gangæ fluvi Indiæ maximi, inde Priaga seu Elahbado Calcuttam usque ope acus magneticæ exploratus atque litteris mandatus a J. T. S. J.
- Alley, Kelly D. 2002. On the Banks of the Ganga: When Wastewater Meets a Sacred River. University of Michigan. ISBN 0-472-06808-3.
- Alter, Stephen. 2001. Sacred Waters: A Pilgrimage up the Ganges River to the Source of Hindu Culture. Harcourt. ISBN 0-15-100585-0.
- Berwick, Dennison. A Walk Along the Ganges.
- Cumming, David. 1994. The Ganges Delta and Its People. Novi Eboraci: Thomson Learning. ISBN 1-56847-168-8.
- Darian, Steven G. 1978. The Ganges in Myth and History. Honolulu: University Press of Hawaii. ISBN 0-8248-0509-7.
- Hillary, Edmund. 1980. From the Ocean to the Sky: Jet Boating Up the Ganges. Ulverscroft Large Print Books Ltd. ISBN 0-7089-0587-0.
- Hollick, Julian Crandall. N.d. "Self-purification effect of bacteriophagus, oxygen retention mystery." "Mystery Factor Gives Ganges a Clean Reputation. Publicum Civitatis Radiophonum.
- Misra, Subhash. 2005. Gangasmriti & Other Poems. Writers Workshop. ISBN 81-8157-331-5.
- Nehru, Jawaharlal. 1946. The Discovery of India. Calcutta: Signet Press.
- Newby, Eric. 1966. Slowly down the Ganges. ISBN 0-86442-631-3.
- Sundaranand, Swami. 2001. Himalaya: Through the Lens of a Sudu. ISBN 81-901326-0-1.
[recensere] Nexus externi
| Vide Ganges in Victionario. |
- Bibliographia de Facultatibus Aquarum et Legibus inter Civitates "Peace Palace Library"
- Ecofriends
- Ganga in Imperial Gazetteer of India anni 1909
- Ganges Flumen
- Ganges (Ganga)
- Glacies Liquefactae Gangem Minitantur
- Sacra Gangae Arcana
- Des Pater Joseph Tieffenthalers d. Ges. Jesu. und apost. Missionarius in Indien historisch-geographische Beschreibung von Hindustan . . . (3 vol., quarto, Berlin-Gotha, 1785-87).