Andreas Lloyd Webber

E Vicipaedia

-3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Andreas Lloyd Webber
Andrew Lloyd Webber
Andreas Lloyd Webber
Andreas Lloyd Webber anno 2007
Natus 22 Martii 1948
Londinii
Obiit

Andreas Lloyd Webber (Anglice: Andrew Lloyd Webber natus Londinii die 22 Martii 1948) compositoris Gulielmi Lloyd Webber filius, est ipse compositor praecipue fabularum scaenicarum musicalium.

Primum composuit anno 1965 The Likes of Us (Gentes sicut nos) quod vitam philanthropistae Hibernici Thomae Ioannis Barnardo enarrat, quamquam hoc drama tamen usque ad annum 2005 non actum est.

Fabula scaenica eius quae prima rem bene gessit fuit anno 1968 Joseph and the Amazing Technicolor Dreamcoat (Iosephus et Pluviale Mirabile Varicoloratum). Hoc drama, scriptum pro schola in Anglia antequam in Broadway editum est, historiam Iosephi a Libro Genesi more novo enarrat. Idem dicere potest anno 1971 de dramate Jesus Christ Superstar (Iesus Christus Hero Optimus).

Felicem exitum habuit etiam anno 1978 Evita quod res gestas Evae Peron, uxoris praesidis Argentinae, Ioannis Dominici Perón, narrat. Anno 1982 Lloyd Webber scripsit Cats (Feles) opus de felibus qui vivunt in stratis urbis magnae ductum secundum Thomae Stearns Eliot poemarum librum.

Anno 1985 Llooyd Webber scripsit requiem ecclesiasticum popularem et insequente anno edidit Phantom of the Opera (Spectrum Theatri), opus etiam secundum antiquas mythistorias et pelliculas editum in quo enarratur de theatri lyrici cantrice quae spectri in suo theatro amore capta est.

[recensere] Alia opera

[recensere] Clarissima carmina eius

[recensere] Pelliculae secundum Dramata eius creatae

Instrumenta personalia