Roman numeral 10000 CC DD.svg

Procyon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Procyon sive Alpha Canis Minoris (α CMi) est stella constellationis Canis Minoris splendidissima; est etiam inter stellas totius caeli splendidissimas septima. Proximitate valet: distat 11.40 spatia lucis annuae ab nostro Sole; est etiam inter stellas proximas tertia decima.

Procyon est subgigas flava e classe spectrali F5 IV-V, prope septiens quam Sol lucidior. Est etiam stella binaria; comes (appellata Procyon B) est pumilio alba, quae stellam praecipuam Procyon A vocatam intra 40.65 annos circuit.

Verbum Procyon Graece significat 'ante = pro, canem (cynos)', nam oritur ante Sirium, in constellatione maioris Canis.



Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!