Isis
Vide etiam paginam discretivam: Isis (discretiva)
"Pro Regina Cleopatra Dea Philopator [SIC] locus Snonaiticae synodi, quorum conductor Onnophris lesones, anno 1, Epiph 1."Ὑπὲρ Βασιλίσσης
Κλεοπάτρας Θε-
ᾶς Φιλοπάτωρ τό-
πος Σνοναιτια-
κῆς συνόδου
ὧν συναγογὸς
Ὄννωφρις λεσώνης
𐅹 α̅ Ἐπὶφ α̅
| Isis | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen Aegyptium | ||||||
| Hieroglyphica |
|
|||||
| Translitteratio | Ʒs.t | |||||
Īsis (-is aut -idis, f.)[1] (Aegyptie Ʒs.t, tempore Romano fere /ˈʔeːsǝ/) est dea mater et dea fertilitatis religionis Aegyptiae.
Religione Aegyptia Isidem Hori matrem et Osiridis uxorem esse dictum est. Osiride ab fratre Seth interfecto Isin et Anubin, qui Osiridis sororisque Nephthyos filius habebatur, Osiridis partes collegisse, quas invenirent; phallum autem non invenisse. Qua de causa Isidem phallum artificiosum fecisse atque coitum cum merito suo habuisse. Impraegnata Horum edidisse. Ex ea Osiris deus habebatur frugifer; Isis maga.
Templum Isidis praeclarum Philis erat et Aegypto ad meridiem spectat. Templo longe in usu erat, etiam dum Christiani per Aegyptum diffundebantur, usque ad sextum saeculum Aerae Vulgaris. Opere lacus nomine Nasser incepto templum remotum est tres annos. Insula ubi templum nunc stat 'Philae' appellatum est ut idem nomen maneret.
Notae [recensere]
- ↑ E.g. Ciceronis De Natura Deorum 3.19.47: "Quid autem dicis, si di sunt illi, quos colimus et accepimus, cur non eodem in genere Serapim Isimque numeremus? Quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? Boves igitur et equos, ibis, accipitres, aspidas, crocodilos, pisces, canes, lupos, faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus. Quae si reiciamus, illa quoque, unde haec nata sunt, reiciemus." etc.
Bibliographia [recensere]
- Merkelbach, R., Isisfeste in griechisch-römischer Zeit: Daten und Riten. Meisenheim am Glan, 1963
- Shaw, I., Nicholson P., Dictionary of Ancient Egypt, Londinii 1995.
- Ladislav Vidman, Isis und Sarapis bei den Griechen und Römern. Epigraphische Studien zur Verbreitung und zu den Trägern des ägyptischen Kultes. De Gruyter, Berlin 1970.
- Ladislav Vidman, Sylloge inscriptionum religionis Isiacae et Sarapiacae. Berolini, 1969
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
![G1 [A] A](http://bits.wikimedia.org/static-1.22wmf4/extensions/wikihiero/img/hiero_G1.png)
![Q1 [st] st](http://bits.wikimedia.org/static-1.22wmf4/extensions/wikihiero/img/hiero_Q1.png)
![X1 [t] t](http://bits.wikimedia.org/static-1.22wmf4/extensions/wikihiero/img/hiero_X1.png)
