Terentius Tunberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Terentius Tunberg die ultimo Conventiculi anni 2004 participes congregatos alloquitur

Terentius Owen Tunberg est professor linguae litterarumque Latinarum apud Universitatem Kentukianam. Insignis est inter fautores Latinitatis vivae, quippe qui Conventiculum Latinum Lexintoniense condiderit ac quotannis moderetur. Etiam nonnullos libros pueriles in Latinum vertit cum uxore Guenevera Tunberg. Condidit Institutum Studiis Latinis Provehendis, et socius est Academiae Latinitati Fovendae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tunberg Angelopoli anno 1950 natus est, parentibus Carolo et Patricia Tunberg. Pater Carolus Tunberg munere scaenographi sive scriptoris pellicularum fungebatur, cui opus notissimum est pelliculae Ben Hur versio, anno 1959 luci data. Annis puerilibus Tunberg commoratus est in multis locis patrem comitans, etiam in Iaponia, ubi coram vidit (propter patris munus) artificem scaenicum bene notum illum Toshiro Mifune. Iuvenis Angelopoli multam operam dedit velificationi una cum fratre suo minore natu.[1] Patre efflagitante, Terentius munere functus est rerum antiquarum indagatoris et adiutoris ad aliquot libros (e.g. Master of Rosewood, anno 1980 editum, et The Quest of Ben Hur, anno 1981) et fabellas per televisionem emissas, quibus Carolus, erga filium benignitatis causa, nomen Terentii addidit tamquam conscriptoris.

Apud Universitatem Californiae Meridianam[2] Tunberg studia rerum Classicarum persecutus est, gradum baccalaurealem anno 1972, Magistralem anno 1974 adeptus. Anno 1979, Lundinium transmigravit, quo studia sua apud Universitatem Londiniensem, nempe in Collegio Regio[2] resumeret. Anno 1982 adeptus est gradum Magistralem altero de studiis Mediaevalibus et Historia Antiqua. His gradibus adeptus, se transtulit ad Universitatem Torontinam[3] ubi anno 1986 adeptus est gradum Doctoralem de studiis classicis, dissertatione inaugurali Oculus Pastoralis intitulata.

Gradu Doctorali ornatus, unum annum apud Universitatem Torontinam mansit, munus Intructoris exercens. Anno scholastico 1987–1988 ad Universitatem Virginiae translatus est, titulo Lectoris Advenae. Proximo anno Universitatem Torontinam repetivit, ubi in facultate nomine Centre for Reformation and Renaissance Studies operatus est. Anno 1989 accepit munus quaestuosum apud Universitatem Kentukianam Lexintoniae–quo usque ad hunc diem manet–titulo Professoris Adsistentis.

Lexintoniae, anno 1990, in matrimonium duxit Gueneveram Morrish, quam Toronti convenerat, sed eo anno ipsa munus apud Universitatem Kentukiana acceperat.

Anno 1994 Tunburg promotus est ad titulum professoris sociati. Anno 1995, iter fecit Lovanium cum uxore, ubi ambo munere professoris advenae apud Universitatem Catholicam Lovaniensem functi sunt. Proximo anno Lexintoniam ad Universitatem Kentukianam revenerunt.

Anno 2001 Tunburg praefectus est facultatis classicae universitatis (paulo postea, anno 2003, universitas omnes facultates linguarum ita contribuit ut una fierent, nomine Department of Modern and Classical Languages, sed Tunberg est adhuc Praefectus Divisonis Classicae usque ad annum 2007.) Anno 2006 creatus est professor pleno iure.

Doctrina et studia[recensere | fontem recensere]

Tunberg in studiis suis et ratione docendi linguam Latinam profitetur non esse rem Antiquis Romanis circumscriptam, immo litteras Latinas, numquam omnino intermissas, longissime et continuo copiosas perrexisse a tempore antiquo usque ad hunc diem; praetera interdum, nempe tempore Artium Renatarum et ineunte aetate nostra, scripta Latina creberrime edita esse; Latinitatis traditionem litterarum latissimam et maxime fundimentalem esse inter omnes linguas Europaeas; discipulis maxime prodesse bona opera aevorum omnium sine discrimine legere.[4]

Terentius O. Tunberg, qui ob linguae Latinae studia in universitate Torontina ad doctoris gradum pervenit, philologiam in Canada, in Belgica, in Civitatibus Americae Septentrionalis professus, professor nunc sociatus apud litterarum Graecarum Latinarumque facultatem, collegiumque ‘honors’ nuncupatum docendi muneribus Lexintoniae in academia Kentukiana fungitur. Totius patrimonii Latini studiosissimus, inquirit in solutae orationis genera apud auctores Latinos cum aantiquos tum etiam recentiores frequentata. Conventicula Latine loquentium moderatur, quae quotannis Lexintoniae tempore aestivo agitantur.

—Terentius Tunberg, Virent Ova! Viret Perna!!, p. 67.

In operibus et commentationibus academicis quae protulit, Tunberg saepe de historia stili Latinitatis, ut inde a Cicerone usque ad tempus nostrum in oratione soluta praebetur, necnon de rationibus eloquentiae et persuadendi tam in colloquio quam in oratione, item ab initio usque, scribit. Studet praecipue proprietati saepe in Latinitate Humanistica reperta quae "Ciceronianismus" nuncupatur, de qua commentationem fundamentalem, "Ciceronian Latin: Longolius and Others," anno 1997 scripsit.[4]

Inde ab anno 2004, libros scholasticos cum Milena Minkova scribit, praesertim seriem nomine Latin for the New Millennium.

Auctor Latinus[recensere | fontem recensere]

Tunberg est auctor strenuus qui plurima opera scripsit, multaque sane lingua Latina. Non omnia hic nominantur, sed pauca.

Anno 1988, commentationem De Orbe Terrarum ab Hominibus Inquinato Certamini Vaticano XXXI submisit, quae argenteo nomismate honestata est, atque in libello Decembri anni 1989 Latinitatis edita.

Anno 1998, Retiarium, libellum periodicum interretiale fundavit, cui ipse nonnullas commentationes scripsit. Retiarius usque ad annum 2001 edebatur.

Inter annos 1998 et 2003, quattuor libros pueriles in Latinum cum uxore Guenevera Tunberg versos (tres a Doctore Seuss scriptos, unum a Shel Silverstein), item anno 2006 carminum "Matris Anserinae librum cum collega Milena Minkova versorum luci dedit.

De Latinitate Viva[recensere | fontem recensere]

Latinitatis vivae studiosus annis octogesimis prioris saeculi factus, eo tempore Latine balbutire seminariisque quibusdam Europaeorum Latine loquentium interesse coepit. Tunc laurea magistrali iam ornatus gradus doctoralis erat candidatus, ad quem gradum anno tandem 1986 in Studiorum Universitate Torontina pervenit. Erant iam tum sibi cum Lovaniensibus commercia, quos intellexit esse studiorum Latinitatis recentioris principes. Et ille litterarum Latinarum tempore humanistico tantopere cultarum iam fuerat studiosus. Quam ob causam consilia de hac Latinitate coepit petere a Iosepho IJsewijn, professore Lovaniensi. Iuvante Iosepho, efficere coepit ut opuscula sua de litteris Latinis humanistarum composita in periodico Lovaniensi optimo, cui titulus Humanistica Lovaniensia, ederentur. Anno 1995, auspiciis iterum eiusdem Iosephi, invitatus est ut per unum annum in Universitate Catholica Lovaniensi "professor advena" esset. Inde ab eo tempore, iam inter editores Humanisticorum Lovaniensium sociatos cooptatus, optima atque artissima commercia cum Lovaniensibus habet.[5]

Persuasum ei erat usum "activum" Linguae Latine, tam in loquendo quam in scribendo, posse doctrinam studiumque Latinitatis augere et ammeliorare, et anno 1996 Conventiculum Latinum Lexintoniense, quo possint homines undique in agellis Universitatis Kentukianae congregari et, simul operantes, Latine colloquentes discere, condidit. Inter conventus et seminaria de Lingua Latina, primum erat Latinitati Vivae deditum et saeculare Americae Septentrionalis inde a Bello Altero Universali. Hodie Conventiculum Latinum Lexintoniense 60–80 participes, non solum ab America Septentrionali sed etiam totius orbis, quotennis attrahere solet, ita ut seminarium de Latinitate Activa maximum sit, et plurimos annos habita in America Septentrionali.[4]

Anno 1998, factus est socius ordinarius Academiae Latinitati Fovendae.

Anno 2001, condidit Institutum Studiis Latinis Provehendis cui una cum Minkova praeest, linguae litterarumque Latinarum cultui incrementum additum novum[6] curriculumque quo possint discipuli, post baccalaureatum meritum ingressi (et saepe simul gradum magistralem petentes), libellum seu diploma adipiscere superadditum. Quod institutum usum activum linguae Latinae cum scholarum curriculo discipulis magistralibus doctorandisque apto coniungit.[4]

Anno 2006, Tunberg et Minkova invitati sunt ab Universitate Massachusettensi[2] ut Conventiculo Bostoniensi praeessent, quod eis ducibus perstetit usque ad 2009.

Nonnullis annis etiam Conventiculo Vasintoniensi vel Living Latin in NYC intererat, sive tamquam partceps, sive tamquam lector invitatus.

Opera scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1980: (cum Carolo Tunberg) Master of Rosewood (re vera Caroli opus, non Terentii. Vide supra)
  • 1981: (cum Carolo Tunberg) The Quest of Ben Hur (re vera Caroli opus, non Terentii. Vide supra)
  • 1986: "What is Boncompagno's 'Newest Rhetoric'?", Traditio
  • 1987: "Conrad of Hirsau and his Approach to the Auctores", Medievalia et Humanistica 15
  • 1987: Oculus Pastoralis (dissertatio inauguralis)
  • 1987: "Conrad of Hirsau and his approach to the Auctores" in The Early Renaissance (editore P.M. Clogan)
  • 1988: "The Latinity of Lorenzo Valla's Gesta Ferdinandi regis Aragonum", in Humanistica Lovaniensia, vol. 37, pp. 30—78.
  • 1989: "De orbe terrarum ab hominibus inquinato", in Latinitas, mens. dec., 1989, pp. 299-308.
  • 1990: Oculus Pastoralis (versio publica)
  • 1992: "A study of clausulae in selected works by Lorenzo Valla", in Humanistica Lovaniensia, vol. 41, pp. 104-133.
  • 1996: (cum Tournoy) "On the Margins of Latinity? Neo-Latin and the Vernacular Languages," Humanistica Lovaniensia 45, pp. 134–175
  • 1996: "Notes on Seven Declamations by Erasmus," Humanistica Lovaniensia 45
  • 1997: "Proposita nova ex America", in Melissa, n° 77, anno 1997, p. 5.
  • 1997: (cum Tournoy) "Ciceronian Latin: Longolius and Others," Humanistica Lovaniensia 46, pp. 13–61
  • 1998: "Catalogus operum recens editorum quae ad sermonis Neolatini proprietates spectant" (pars prior), in Retiario, n° 1.2
  • 1998: "Praefatio" (ad editionem Iani Nicii Erythraei EUDEMIAE libros) in Retiario, n° 1.2
  • 1998: (cum Guenevera Tunberg) Quomodo Invidiosulus Nomine Grinchus Christi Natalem Abrogaverit
  • 1998: "Howlett, D. R., ed,. Dictionary of Medieval Latin from British Sources. Fascicule V (I-J-K-L)," The Medieval Review
  • 1999: "Catalogus operum recens editorum quae ad sermonis Neolatini proprietates spectant" (pars altera), in Retiario, n° 2.2
  • 1999: "Iam cogitandum est de Latinitate proximo millenio colenda" (epistola), in Melissa, n° 91, p. 16.
  • 1999: "Neo-Latin Language and Literature", in ed. P. Grendler Encyclopaedia of the Renaissance, vol. 4, pp. 289–94.
  • 1999: "Observations on the Style and Language of Lipsius' Prose: A Look at Some Selected Texts", in editoribus G. Tournoy et al. Justus Lipsius Europae Lumen et Columen, Supplementa Humanistica Lovaniensia 15, pp. 169-78.
  • 2000: "Latinitas. The Misdiagnosis of Latin's Rigor Mortis," in ACL Newsletter 22.2, pp. 21-26.
  • 2000: "Cur opera Latina non solum antiqua, sed recentiora etiam omnibus litterarum Latinarum studiosis tam in ludis quam in studiorum universitatibus proponi praelegique debeant." in Retiario, n° 3.1
  • 2000: (cum Guenevera Tunberg) Cattus Petasatus: The Cat In The Hat In Latin
  • 2001: "De duobus libris recens editis," Retiario, n° 4.1
  • 2001: "De novo instituto Latino", in Melissa, n° 104, anno 2001, p. 1.
  • 2001: "Catalogus Operum Recens Editorum Quae ad Latinitatis Humanisticae et Recentissimae Proprietates Spectant" (Retiarii editio supernumeraria)
  • 2001: "De Marco Antonio Mureto Oratore et Gallo et Romano," Humanistica Lovaniensia 50, pp. 303–27
  • 2002: "Latinitas perennis. F. Waquet, 'Le latin ou l'empire d'un signe' (ed. Albin Michel, 1998)" de quo libro refert Terentius Tunberg, in Melissa, n° 110, anno 2002, pp. 7-9.
  • 2002: "Cur opera Latina non solum classica, sed recentiora etiam omnibus litterarum classicarum studiosis proponi praelegique debeant," in editoribus B. Luiselli, E. Palmén, T. Pekkanen Acta selecta noni conventus Academiae Latinitati Fovendae (in urbe Jyväskylä, 6-12 Augusti MCMXCVII), pp. 219-225
  • 2002: (cum Guenevera Tunberg) Arbor Alma: The Giving Tree In Latin
  • 2003: (cum Guenevera Tunberg) Green Eggs and Ham In Latin: Virent Ova! Viret Perna
  • 2004: (cum Minkova) "De rationibus variis quibus homines verba Latina aetate litterarum renatarum enuntiabant", in Melissa, n° 122, anno 2004, pp. 2-7
  • 2004: (cum Minkova) Readings and exercises in Latin prose composition : from Antiquity to the Renaissance
  • 2004: "The Latinity of Erasmus and Medieval Latin: Continuities and Discontinuities," Journal of Medieval Latin 14, pp. 145–168
  • 2005: "De litterarum Latinarum perpetuitate: pars altera," Iris 13, pp. 23-24.
  • 2005: (cum Minkova) Reading Livy's Rome: selections from books I-VI of Livy's Ab urbe condita
  • 2005: (cum Minkova) "Oral Latin: Loquimur Quo Melius Legamus – We Speak to Read Better," in Amphora 4.2, pp. 8-9, 16-17.
  • 2005: "Observations on the Pronunciation of Latin during the Renaissance," The Classical Outlook 82.2, pp. 68-71.
  • 2006: (cum Minkova) Mater Anserina: poems in Latin for children
  • 2006: "De moribus Americanorum domesticis," (versio partialis Franciscae Trollope Domesting Manners of the Americans) in editrice F. Licoppe-Deraedt Navigare Necesse Est: Quattuordecim viatoriae narrationes veste Latina indutae, Miscellanea Gaio Licoppe dicata.
  • 2006: (cum Minkova) "De Kentukiano instituto studiis Latinis provehendis," Pars I: “De Instituti ortu et ratione,” in editoribus A. Capellán García, M. D. Alonso Saiz, Acta selecta X Conventus Academiae Latinitati Fovendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), pp. 283-5.
  • 2006: "De Erasmi declamationibus deque declamatiuncula, quae Oratio episcopi inscribitur," Humanistica Lovaniensia 55, pp. 9-23.
  • 2008: (cum Minkova) Latin for the New Millennium
  • 2009: (cum Minkova) Latin for the New Millennium: Level 2
  • 2012: "De rationibus quibus homines docti artem Latine colloquendi et ex tempore dicendi saeculis XVI et XVII coluerunt," Supplementa humanistica Lovaniensia 31
  • 2012?: De Latine dicendi normis, quas scriptores recentiores (vel neoterici) servasse videntur (hic etiam).
  • 2013: "Colloquia Familiaria: an Aspect of Ciceronianism Reconsidered," in editrice N. van Deusen Cicero Refused to Die: Ciceronian Influence through the Centuries, 2013, pp. 123–139
  • 2015 "Conversational Latin to 1650" et "Neo-Latin Prose Style (from Petrarch to c. 1650)" in editoribus P. Ford et al. Brill's Encyclopaedia of the Neo-Latin World

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec sententiae, mutandis mutatis, ex epistula ab Accio ad Iustinum Mansfield 10/3/2014 misa.
  2. 2.0 2.1 2.2 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. Nomen sollemne universitatis, secundum sigillum, est "Unversitas Torontonensis," sed cum ipse Terentius "Torontinam" praefert (vide Virent Ova! Virent Perna!! p. 67), aptior est haec figura illa hac in commentatione.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Textus huius paragraphi conversus est partim vel plerusque ex en:Terence Tunberg.
  5. Textus huius paragraphi excerptus est plerusque, mutatis mutandis, permitente auctore, ab epistula a Professore Tunberg ad Iustinum Mansfield, mense Iunio anni 2007.
  6. Situs.

Nexus[recensere | fontem recensere]

Picturae et Pelliculae[recensere | fontem recensere]