Marcus Annius Verus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Annius Verus (quando natus sit, nescimus, mortuus est post 135) senator Romanus initio saeculi secundi ex Ucubi in provincia Baetica natus. Pater eius Annius Verus Vespasiano imperatore senator factus est.
Ipse anno 97 consulatum suffectum administravit, anno 121 consul II ordinarius creatus est. Annis 121 ad usque circiter 124 praefectus urbi Romae fuit, tum anno 126 consul III ordinarius.
Uxor Annii Rupilia Faustina erat, ex quo tres liberos habuit. Marcum Annium Verum Iuniorem, qui Domitiam Lucillam in matrimonium duxit. Filius eorum Marcus Aurelius imperator fuit. Filiam Anniam Galeriam Faustinam Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino uxorem dedit, qui postea Antoninus Pius regnavit. Filius iunior Marcus Annius Libo anno 128 consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 714


Antecessores:
Lucius Catilius Severus Iulianus Claudius Reginus II et Titus Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus
Consul
121
cum
Gnaeo Arrio Augure
Successores:
Manius Acilius Aviola et Lucius Corellius Neratius Pansa


Antecessores:
Marcus Lollius Paullinus Decimus Valerius Asiaticus Saturninus II et Lucius Epidius Titius Aquilinus
Consul
126
cum
Gaio Eggio Ambibulo
Successores:
Titus Atilius Rufus Titianus et Marcus Gavius Squilla Gallicanus