Gulielmus I (Imperator Germaniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus I

Gulielmus I (Berolini natus die 22 Martii 1797 ut Gulielmus Fridericus Ludovicus de Hohenzollern - ibidem obiit die 9 Martii 1888), secundus filius Borussiae regis Friderici Gulielmi III fuit ab anno 1858 Vicarius Regis et ab anno 1861 rex Borussiae ac ab anno 1871 primus Imperator Germanicus (Germanice Deutscher Kaiser).

Iuventus et Nuptiae[recensere | fontem recensere]

Gulielmus 22 Martii 1797 secundus filius Friderici Gulielmi III regis Borussiae et Ludovicae de Megalopoli-Strelicia natus est. 11 Iunii 1829 Gulielmus Augustam de Saxonia-Vimaria-Ysenaco, filiam Caroli Friderici ducis magni in matrimonium duxit, e qua octo liberos habuit, inter quos et Fridericus III, qui ei anno 1888 successit, fuit. 7 Iunii 1840 pater mortuus est et frater maior Fridericus Gulielmus IV rex Borussiae factus est. Gulielmus nunc princeps Borussiae, i.e. regni heres nominatus est.

1848[recensere | fontem recensere]

Anno 1848 inter populares tumultus Gulielmus acriter in cives Borussiae libertatem tum poscentes consuluit aliquos etiam necari iussit. Itaque aliquando patriam relinquere coactus est.

Procurator regni et rex Borussiae[recensere | fontem recensere]

7 Octobris 1858 Gulielmus pro Friderico Gulielmo IV fratre aegroto procurator regni factus est et 2 Ianuarii 1861 fratri mortuo rex Borussiae successit et die 18 Octobris eiusdem anni Regiomontii coronatus est.

Iurgium de constitutione Borussiae et nominatio Othonis de Bismarck[recensere | fontem recensere]

Anno 1862 Gulielmus cum parlamento Borussiae de pecunia ad exercitum exstruendum iurgavit. Iam de abdicatione cogitavit, cum Othonem de Bismarck praesidem ministrorum Borussiae fecit. Is proximis annis bellis gerendis Borussiam principem civitatem Germaniae fecit et obtrectatores regis commovit, ut obmutescerent.

Bella conciliationis[recensere | fontem recensere]

Tria bella Borussia Gulielmo et Bismarck ducibus proximis annis gessit: Anno 1864 una cum Austria contra Daniam, quae victa Slesvicum et Holsatiam tradere coacta est. Anno 1866 bellum contra Austriam atque Confoederationem Germanicam gesserunt. Victoria parta magnas partes Germaniae Borussiae adiecerunt, ut e.g. Regnum Hannoveram et Francofurtum ad Moenum. Id autem Bismarck suadente contra Gulielmo I invito factum est. Anno 1867 Foederatio Germanica Septemtrionalis Borussia duce condita et Austria e Germania expulsa est. Anno 1870 Foederatio Germanica Septemtrionalis contra Franciam Napoleone III duce bellum tertium gessit atque vicit: Elisatia et Lotharingia novo imperio Germaniae adiunctae sunt.

Imperator Germanicus[recensere | fontem recensere]

Statua Antonini Pii ad portam praetoriam castelli Saalaburgensis. Inscriptio est: GUILELMUS II FRIDERICI III FILIUS GUILELMI MAGNI NEPOS ANNO REGNI XV IN MEMORIAM ET HONOREM PARENTUM CASTELLUM LIMITIS ROMANI SAALABURGENSE RESTITUIT. Et: IMPERATORI ROMANORUM TITO AELIO HADRIANO ANTONINO AUGUSTO PIO GUILELMUS II IMPERATOR GERMANORUM.

Bello contra Franciam nondum finito Gulielmus I 18 Ianuarii 1871 Versaliarum apud Lutetiam a principibus Theodiscis imperator Theodiscus proclamatus est. Bismarck autem nunc cancellarius imperatoris novi factus est.

Insidiae[recensere | fontem recensere]

2 Iunii 1878 - Berolini insidiae contra Gulielmum I comparatae sunt: Imperator graviter sauciatus, sed vita eius servata est. Propter insidias custodes publici contra Sociales Democraticos egerunt, qui insidiarum false accusabantur.

Mors[recensere | fontem recensere]

Gulielmus usque ad mortem 9 Martii 1888 regnavit. Successor eius Fridericus III filius factus est, qui autem IC dies tantum patri superfuit.

Roman numeral 10000 CC DD.svg