Historia Franciae

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
(Redirectum de Historia Francogallica)
Insigne Quintae Rei Publicae Francicae.

Historia Franciae aevo praehistorico coepit. Exempli gratia cavernae iam Palaeolithico habitatae prope Duranium flumen spoliaeque Culturae Megalithicae in Armorica inventae sunt. Aetate Aenea ex fere anno 700 a.C.n. Galli terras Francogalliae hodiernae invaserunt. Inter annos 58 et 51 a.C.n. Gallia a Iulio Caesare capta atque provincia imperii Romani facta est. Migratione gentium saeculo quinto orta gentes Francorum, Visigothorum atque Burgundionum instigatae sunt ex Germania in Galliam inrumpere. Mox autem culturam Gallo-Romanam acceperunt. Inter saecula quinta et nona Regnum Francorum gradatim ortum est conditore Chlodovecho I, qui circa annum 500 baptizatus est, Catholicam fidem accipiens. Pippinus minor anno 751 Carolingorum stirpem inchoavit. Filius eius Carolus Magnus regni Francorum Saxoniam, Bavariam atque septentrionales partes Italiae subiecit ac adiunxit. Anno 800 a Papa imperator Romanorum coronatus est.

Historia Franciae propriae coepit anno 831 vel 832, cum imperator Ludovicus pius (vixit 778–840) a filiis eius potestate depulsus esset, quo facto ii illius regnum Francorum Consilio Verodunense habito anno 843 in partem orientalem, mediam, atque occidentalem dividerunt, quarum postremam exordium Francogalliae hodiernae existimare haud absurde est opinatu. Legis Salicae causa regnum occidentale sequentibus saeculis magis magisque in dominia minora fragmentatum est. Tamen volventibus annis regibus iuvante ecclesia urbibusque potentiam equituum feuda possidentium continere ac minuere contigit. Henricus II, dux Normanniae atque anno 1154 rex Anglicus factus per matrimonium magnam partem Francogalliae dos accepit, itaque potestatem Anglicam in Europa augens. Cum in Francogallia Capetiana stirps ad regnum pervenit, artes denuo florere coeperunt. Imperator Philippus IV (pulcher dictus, vixit 1285–1314) potestatem regiam amplificavit. Capetingis interitis Eduardus III sibi iure successionis imperium Francogalliae esse postulavit quare Bellum Centum Annorum ortum est (1339–1453). Finito bello, copiae Anglicae denique tota paene Francogallia expulsae sunt. Stirps Valois (1328–1589) incursiones Ducati Burgundiae iuvantibus Helvetiis exeunte saeculo quinto decimo feliciter propulsavit. Ea de causa postea etiam crebra querelea inter Francogallia atque Hispaniam Habsburgensiam orta sunt.

Et nobilitas et civitas a Reformatione capta et graviter adfecta est. Inter 1559 et 1598, Francogallia rixis religiosis inter sectatores Catholicos atque ? perturbabatur. Edicto Namnetense Protestantibus videlicet secutoribus Ioanni Calvini et Hugenotis tolerantia promissa est, quare status rerum internarum iterum quietus fuit. Dum cardinalis Richelieu (1624–42) et Mazarinus (1642–61) rebus moderabantur potestas regiminis centralis aucta est. Bello tricennale (1618–48) facto Francogallia iterum supremam dominationem militarem atque culturalem nacta est. Ludovicus XIV (1661–1715) studio Absolutismi adipiscendi maxime progressit atque successit. Eo regnante fines Francogalliae incommodo nationum adiacentium fortiter propagatae sunt quare Francogalli inimicitias Regni Uniti meruerunt. In iiscum confligendo opes regni magis magisque fatigatae sunt imprimis Belli de successione Hispanica inter annos 1701–13 gesti causa. Agricolae eruditi operariique itaque gradatim ad egestatem redacti sunt, simul cives urbani libertatem rerum suarum libere gerendarum expetiverunt quasi postulaverunt. Incursus in Bastillam die 14 Iulii 1789 factus tamquam impulsus primus fuit rerum novarum Francogallicarum exarsarum interitique monarchiae Francogallicae, hactenus, ut anno 1792 res publica proclamata sit.

Cum Napoleo I die 9 Novembris 1799 omnium rerum potitus esset, secuta sunt Bella Napoleona de dominione totius Europae gesta, denique autem exitiosa clade apud Lipsiam accepta Francogallica a coitione devicta est.18. Juni 1815. Anno 1815 Europa in Consilio Vindobonense ordo gentium ac populorum restitutum est etsi reges Europae nationi victae parcerent: Neque Francogallia nimias poenas dare neque ullis provinciis ante annum 1792 adeptis cedere coacta est. Verum monarchia Francogallica reimposita est. Ludovicus XVIII Burbonicus rex Francogalliae creatus est.

Eruptis tumultis rerum novarum mensis Februarii Gens Burbonia demum potestate amota praesesque nuper ortae Secundae Rei Publicae Francicae Ludovicus Napoleo factus est. Anno 1852, ille se ipsum imperatorem tituli Napoleonis III nominavit (Secundum Imperium Francicum 1852–1870). Cum doctrinae Imperialismi indulgeret complures colonias in Africa media ac septentrionali atque in Madagascaria et Indosina expugnari iussit. Victo Bello Germanico-Francico (1870–1871), depositus est Tertiae Respublicae cedens.

Eo fere tempore in Europa duae factiones contrariae ortae sunt: Ad unam partem Foedus triplex (1879 imperium Germanicum atque imperium Austro-Hungaricum se foede iunxerunt; mense Maio 1882 Italia pars eius facta est), ad alteram partem Confoederatio triplex, quae ex Francogallia, Regnis Unitis atque Imperio Russo constitit. (orta 1894–1907).

Propter litigium inter eos primum bellum mundanum (1914–1918) exarsit. Quo finito Francogallia una cum coitione victoriam adepta est. Ad secundum bellum mundanum gerendum cum paulo post erupisset (die 1 Septembris 1939) res publica rixarum internarum causa parata non fuit. Linea Maginot inter annos 1930–1940 exstructa cum recentissima arma militaria Germanorum elaboratia essent non iam ullius momenti in Francogallia defendenda fuit. Exercitus Germani die 10 Maii 1940 terras ad occidentem Germaniae celeriter occupaverunt. Iam mense Iunio Lutetiam asecuti sunt. Die 22 Iunii 1940 administratio Francogallica assentiri coacta est, quare inferior pars eius directe ad Germaniam pervenit, superior autem cliens imperii Germani factus est. (Regimen Vippiacense) Lutetia a Germanis recapta Carolus de Gaulle die 25 Augusti 1944 Quartam Res Publicam exclamavit.

Coloniae Francogalliae post annum 1945 uno corde libertatem expetiverunt: Secutus est receptus ex Indochina anno 1954, anno 1956 Marocum et Tunisia se liberas res publicas esse declaraverunt. Finito bello (1954–1962) Algeria se oppressione Francogallica liberavit.

Ex anno 1958 usque mensem Aprilem 1969, Carolus de Gaulle praeses Quintae Rei Publicae manebat.

De Gaulle eo tempore rei publicae profuit eique prudenter praesidebat: Veterem gloriam Francogalliae atque statum eius imperii mundani restituere in animo habuit quare rem publicam suam bombis atomicis instruxit. Interfuit eius etiam reconciliatio cum Germanis, quo ex motu demum Unio Europaea orta est.

Conspectus[recensere | fontem recensere]

Nomina civitatum Francarum atque principum eorum[recensere | fontem recensere]

Chlodovechus I primo iure Rex Francorum nominatus est cum antea complures reges minores inter se competiverant. Chlodovecho anno 511 defuncto usque ad interitum Merovingorum anno 751 minora regna Francica (i.e. Neustria, Austrasia, Burgundia, et Aquitania) vicissim rerum totius Regni Francorum potiebantur. Francia (Francogallice France) propria eo tempore fuerunt ferme tractus ad septentrionem Ligeris fluminis.

Aetate Carolingiana usque ad partitionem imperii in Convento Verodunense decretam (751–843) titulus Rex Francorum permanebat. Praeterea Carolo Magno anno 800 titulus imperatoris Romanorum attributus est, quem successores retinebant. Convento Verodunense habito ortum est regnum Francicum occidentale, cuius principes titulo Regis Francorum usque ad saeculum tredecimum utebantur.

Etiam post commutationem dynastiae Carolingae per Capetianam stirpem 987, quem annum nonnulli rerum gestarum periti praeter annum 843 pro initium proprii regni Francogallici existimant, nomen Roi des Francs diu provivebat. Usque ad interitum ultimi regni Francogallici anno 1848 omnes reges Capetiana stirpe aut successoribus eius nati sunt.

Etsi iam Philippus II (1180–1223) circa annum 1190 primus titulum Regis Francogalliae (Roi de France, eo tempore: Franciae Rex, Rex Franciae) sibi vindicaret solum Ludovicus IX regnante (1214–1270) titulus Regis Francorum in Rex Francogalliae commutatus est. Tamen Rex Francorum usque ad principatum Philippi IV (1268–1314) in usu erat. Nummis Francogallicis immo Francorum Rex usque ad saeculum septimum decimum impressum est.

Titulus Rex Francogalliae et Navarrae (Roi de France et de Navarre) inter annos ab 1285 ad 1328, ab 1589 ad 1789, et ab 1815 ad 1830 valebat. Inter annos 1328 et 1589, titulus iterum ad Rex Francogalliae reductus est. Eruptis rebus novis Francogallicis Ludovicus XVI opinione pressus anno 1789 titulum suum in Rex Francogallicorum (Roi des Français) vertit; quod etiam 1792 et iterum ab 1830 ad 1848 in usu erat. Cognomen Regis Christianissimi imperante Carolo VII primo invenimus. Nomen imperatorium inter annos 1804 et 1815 et iterum 1852 et 1870 fuit Empereur des Français (Imperator Francogallicorum).

Simul cum titulo regali nomen Regni Francogallici (Royaume de France) saeculo tredecimo fere ortum est cum compensaret vetustiorem nuncupationem Royaume des Francs (Regnum Francorum) vel Francia occidentalis. Anno 1791, dum regnum monarchia constitutionalis factum est Regnum Francogallicum per intervallum unius anni Regnum Francogallorum (Royaume des Français) renominatum est.

Tituli principum Francorum atque Francogallorum

Brevioria tempora mutationis, e.g. initium Secundae Rei Publicae Francogallicae, non indicantur.

  • saeculum quintum ad saeculum 12/13: Rex Francorum
  • saeculum 12/13 – 1792: Rex Francogalliae (et Navarrae)
  • 1792–1799: Res publica Francogallica (Prima respublica (Francia)
  • 1799–1804: Consul
  • 1804–1815: Imperator Francogallorum
  • 1815–1830: Rex Francogalliae et Navarrae
  • 1830–1848: Rex Francogallorum
  • 1848–1852: Praeses rei publicae Francogallicae
  • 1852–1870: Imperator Francogallorum
  • 1870–1871: Praeses consilii defensioni nationali dicati (Trochu)
  • 1871–1940: Praeses rei publicae Francogallicae
  • 1940–1944: Praeses (Petain)
  • 1944–1947: Praeses administrationis ad interim
  • ex anno 1947: Praeses rei publicae Francogallicae
Nomina civitatum

Aetas Praehistorica et Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Circa 1500 a.C.n., plurimis in partibus Eurasiae atque Africae coepit studium agriculturae. Cum Graeci ubique circa internum mare colonias conderent etiam in Gallia multa oppida orta sunt: Massalia, Olbia, Antipolis, Nicaea, Agathe, Rhodae a colonis Phocaeensibus conditae sunt.

Quarto saeculo a.C.n., Celtae (vel Galli, qui ad culturam Latène dictam pertinuerunt, maximam partem Franciae hodiernae obtinebant sequenteque saeculo quae ad Mediterraneum mare spectet oram pervenerunt. Inter gentes Gallicas i.a. tunc Aulerci, Bituriges, Arverni, Aedui, Volcae, Helvetii, Sequani et Allobrogi numerabantur.

Dum dimicantur Bella Punica coloniae Graecae Rei Publicae Romanae fidem servaverunt. Agmen Scipionum Massiliam Rhodasque praeteriens Hispanicas terras dicioni Karthagorum subiectas invasit.

Prolationi imperii Romani etiam Gallia concessit. Minorae partes Franciae hodiernae ut tractus iuxta Nicaeam cum tunc Liguriae accenseretur itaque Italiae attributae sunt. Partes ad mediterraneum mare spectanes inter annos 154 et 121 a.C.n. in dicionem Romanam prolapsae sunt. Inter annos 58 et 51 a.C.n., imperator Gaius Iulius Caesar perfecto Bello Gallico reliquas partes Galliae imperio Romano subiecit. Eodem tempore institutae sunt provinciae Galliae, Galliae Narbonensis, Galliae Belgicae et Aquitaniae.

Imprimis tractus tenus Rhodanus flumen, cuius capiti Lugduno multa oppida in septentrione sita per vias commerciales iuncta sunt, et orae meridionales sub tutela imperiali maxime creverunt. Amplissima sedes administrationis erat Arelate.

Gallia, cum Romanum imperium anno 395 duas in partes divideretur, in dioeceses tredecim (Galliae) et quattuordecim (Septem Provinciarum) distributa erat.

Saeculo quinto, gentes Germanorum impetu nocentissimo Galliam fere totam frequentabant vastabantque. In finibus Franciae hodiernae praecipue gentes Francorum atque Burgundionum considebant. Anno 451, Romani in Pugna Catalaunica Hunnos ducente Attila devicerunt. Interito Romano imperio anno 476 complura regna in finibus veteris Galliae condita sunt:

Sequentibus annis Franci non solum terrarum Franciae hodiernae sed etiam magnae partis Europae potiti sunt.

Regnum Francicum[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Regnum Francorum.

Merovingus Chlodovechus I alios reges minores Francicos imperio suo subduxit itaque Regnum Francorum constituens. Sequentibus annis progeniebus eius adiacentes terras capere contigit ut Alemanniam 502-507, Aquitaniam inter annos 507-511 a Visigothis, tum anno 531 ab iisdem fines Novempopulanae et Septimaniae apud Garunnam flumen in potestatem suam redegerunt, deinde 532–534 regnum Burgundionum atque 536 partes mediterraneas circa Nicaeam, quae antea ad regnum Ostrogothicum pertinuerant. Solum Aremorica provincia plerumque eis soluta remanebat.

Octavo saeculo Mauri oras Europae attigerunt Hispaniam Septimaniamque occupaverunt. Anno vero 732 Francis in proelio Turonense succubuerunt, quibus anno immo 759 Septimaniam recapere obvenit. Regnum itaque Francicum ex anno 751 stirpi Carolingorum erat.

Etsi Carolus Magnus propagando fines imperii Francos ad summam gloriam duxit regnum iam anno 843 tres in partes divisum est. A regno Francico occidentale postea volventibus annis Regnum Franciae initium cepit.

In finibus occidentalibus prisci regni Francorum ex rudimentis sermonis vulgaris Latini utraque dialectus, haec Lingua ''de hoc illud'' ( Francogallice: Langue d’oil) in septentrione atque illa Lingua de hoc (Francogallice:Langue d’oc) a meridie devolvebantur. In partibus autem orientalibus antiquae Galliae dissipatae praeter Linguam Francoprovencalicam sunt variae linguae Germanicae quae miscendo cum linguis Romanicis linguam Theodiscam altam antiquam et linguam Saxonicam antiquam genuerunt. Usque demum ad saeculum ferme decimum finis seiunctionis ambarum linguarum stabiliter constituta est.

Partitio regni Carolingorum in Convento Verodunense anno 843 decreta.

Francia occidentalis usque ad Regnum Francogalliae[recensere | fontem recensere]

Diviso imperio Francico per Conventum Verodunense anno 843 orta est Francia propria. Filii Ludovici Pii (v. 814–840) regnum antea unitum lege successionis in partem occidentalem, mediam, quam mox Lotharii Regnum dicere consueverunt, et orientalem dividerunt. Sed iam prius divisio in partes Neustriae et Austrasiae hanc secessionem praenuntiaverat. Primus rex occidentalis fuit Carolus II Calvus (843–877); quem simul fuisse primus rex Francogalliae fas est dictu. Tamen eruditi hodierni Francogallici iam Chlodovechum I primum regem nuncupaverint.

Aeque ac in regno orientali paulo post magni ducatus orti sunt, quorum praecipui erant ducatus Franciae, Aquitaniae, Novempopulanae (Gascogne), Britanniae Minoris et Normanniae, praeterea comitatus Campaniae, Tolosae, Barcineti, Flandriae et Septimaniae vel Gothiae. Cum regnum medium nomine Lotharingiae anno 925 orientali parti adiunctum esset, fines regnorum Francicorum denique commutari sinuerunt quod nunc etiam priscae domus imperatoriae subversae sunt modusque regum creandorum ex successione herediali in monarchiam consensu principum eligendam translatus est. Aliter ac in regno orientali ubi stirps Carolingiana anno 911 exstincta est neque ulli seriem perpetuam unius gentis instituere contigit in Francia occidentali mox continuatio unius dynastiae effectum est quapropter qua sanguine sit princeps usque ad undecivensimum saeculum ibi maximi momenti erat hactenus, ut reges Francogallici ineunte saeculo tredecimo immo monarchiam hereditariam instituere valerent.

Initio regnum occidentale inter successores veteris Caroli magni imperii magni momenti erat. Carolo II solo superstiti filio Ludovici I contigit Italiam in potestatem suam redigere annoque 875 ipse imperator coronatus est. At filio eius praematura iam aetate defuncto nepotibusque eadem sorte conflictis regnum brevi dissolvi coepit: anno 877 regnum Arelatense et paulo post anno 888 regnum Burgundiae proprium defecta sunt a regno occidentali neque Italicas terras tenere eo tempore reges Franciae occidentalis valuerunt. Postulatione provinciae Lotharingiae regnandae anno 880 abiecta illae terrae regno orientali subiectae sunt. Ad breve tempus dominio totius Francorum imperii anno 884 ad regem orientalem Carolum III (881–87) pervenit, at ille mox propter inertiam in Normannis terras paulatim vastantibus repugnandis per decretum Dietae Imperii Triburii habitum imperio abdicare coactus est. Odo I anno 888 coronatus more alterius regis se gerebat deque potestate regnandi certavit. Insequente saeculo reges stirpe Robertina nati identidem cum stirpe Carolingorum alternabant. Tumulti huius certaminis adeo detrimento fuerunt ut principatu anno 987 per stirpem Robertinam parto regibus Franciae occidentalis etsi nominatim ceteris ducatibus praefuerint nulli profecta tractus praeter pagos circa Lutetiam urbem restiterunt.

Decimo saeculo commutatio Cluniacensis in Abbatia Cluniacensi orta rerum constitutionem renovavit quod institutor largitorque Gulielmus I illum monasterium anno 910 institutum cum constitutione omni iurisdictione sive temporali sive ecclesiastica soluta instruxit; solum iussis Papae oboedientiam iniunxit. Mox ei a rege orientali Henrico I (919–936) privilegium condendorum monasteriorum tributum est illaque eadem constitutione constitui concessit. Cum firma tractus inter occidentalem et orientalem regnum potestate carerent eis in saltibus facilius reditum est novas abbatias disseminare hactenus, ut Cluniacensi olim modestae abbatiae duodecimo saeculo non minus quam 200 abbatiarum subditae erant, quapropter mox pro vi illae imperatoris sacri Romani imperii non leviora existimabatur. Undecimo saeculo, controversiam investitutionis instigari causam praebuit.

Francia anno 1030. Dominiones monarchiae propriae colore caeruleo depictae sunt.

Exstincta Carolingorum stirpe anno 987, Hugo Capetius dux Franciae prolesque Roberti I eodemque gente ortus, Theophano rex Franciae iuvante, factus est Capetianamque stirpem inchoavit.

Anno 1066 Gulielmo I Angliam subicere contigit.

Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis more artis Gothicae exstructa
Mons Securus, ultima arx Catharorum temporibus expeditionis sacrae in Albigenses
Palatium paparum Avennii

Regnante Ludovico VI (1106–37) potestas stirpis Capetianae ingruere coepit quod novam constitutionem feudorum tribuendorum novumque statum benignum erga civitates instituit, quare etiam vetera iura nobilitatis debilitata sunt. Cum imperator Sacri Imperii Henricus V Franciae bellum inferret Francisque universis visum est ut sibi vexilla dei in expeditionibus sacris proferre opporteret Francogalli magis magisque communa natione ortos esse putabant. Ludovicus firma foedera cum sede papali ad Germanos inhibendos inire patravit. Cancellarius eius monachusque Sugerius praeterea domum imperialem Ordini Cisterciensi iunxit. Mox reges Franciae in Basilica cathedralis Sancti Dionysii mandatu eius exstructa sepeliri in consuetudinem venit.

Imperante Ludovico VII (1137–80) fata regni severiter adflicta sunt cum Alienora ducissa Aquitaniae anno 1152 Henrico II, qui paulo post anno 1154 etiam rex totius Angliae coronaretur qua re effectum est ut dimidium terrarum Franciae hodiernae in dicionem imperii nuper creati ceciderunt. Ludovici filius Philippus II (1180–1223) una cum Stirpe Waiblingensium exercitus Britannicos e finibus ultra Ligem flumen expulsit Ludovico IX vero anno 1259 in eximiam Aquitaniae partem continere valuit quapropter Henricum III regem Angliae potestati suae succumbere coegit.

Regnabat praeterea comes Tolosae de facto potestati regali solutus Occitaniam terram, quae ineunte tredecimo saeculo longe aliam mentem et linguam exhibuit. Persecutione Catharorum exortae sunt expeditiones sacrae in Albigenses (1209–29), quibus primo Baeterrae et Carcaso concedere coacta sunt. Quamquam papa ipse bellum contra hereticos gerere instigabat ex anno 1216 rex Franciae belli gerendi potitus est. Tolosa totaque Occitania terra usque ad 1271 devicta regi Franci iterum victoriam adepti sunt. Inquisitioni nuper institutae a papa autem mandatum est reliquos haereticos ubique in terris recaptis opprimere hactenus, ut iterum atque iterum insurrectionibus labefacta est Occitania. Anno 1244 demum Mons Securus, ultimum Catharorum refugium, expugnatus est.

Anno 1226 Ludovicus VIII ius secessionis ad hereditariam monarchiam vertere potuit. Friderico II anno 1250 defuncto Ludovicus IX potentissimus princeps totius Christianitatis factus est.

Anno 1246 Ludovicus IX comitatum Andecavinensem fratri minori Carolo I gubernatum dedit, cuius domus mox Comitatum Provinciae, inter annos 1266–1442 Regnum Utriusque Siciliae et inter annos 1278–83 Achaiae Principatum in potestatem suam redegit.

Rex Philippus IV (1285–1314) prudenter augendo thesaurum, abolendo ordinem Templariorum et iungendo Campaniam tractibus regalibus regnum porro convalere effecit. Quod litigia cum Angliae regibus iterum intumescerunt inter annos 1297–1305 oppidis Flandrensibus Anglicis hostibus faventibus bellum indixit prosperemque finem ei fecit.

Etiam controversia cum papa dominationis mundi iterum exarsit hactenus, ut Philippus IV anno 1303 papam capi iussit annoque 1309 oboedientiam Curiae Romanae constituit quod eam Avennionem migrare coegit. Quare status ecclesiae inter saeculum Paparum Avenionensium graviter labefactus est.

Stirps Capetingiana defuncta est anno 1328 cum Carolus IV naturae concessit. Frena regni nunc ad stirpem Valosianam pervenerunt.

Domus Valosiana[recensere | fontem recensere]

Francogallia inter annos 1429 et 1453.
Philippus III, hostis Caroli VII.

Ultimo Captingorum stirpe anno 1328 defuncto secundum legem Salicam (id est successio per marem) Philippus Valosianus et comes Angevinensis rex Francogallicus electus est; domum Valosianam usque 1498 regnantem inchoavit. Sed etiam Eduardus III Plantagenetus sibi ius successionis adrogavit cum nepos Caroli regis mortui esset. Inde anno 1339 ortum est bellum centum annorum usque 1453. Initio exercitus Anglici bene ac feliciter in Francogallia pugnabant usque annum 1360 praeter Calesium oppidum septentrionales partes Franciae omnes occupantes. His rebus Francogallia iam valde permotis etiam anno 1348 peste afflicta est, immo etiam bello civili inter Armanacos et Burgunigones exarso vexabatur. Ex anno 1369 Franci autem bello perpetuo insidiisque vires Anglicas fatigaverunt quoad annum 1380 paucis in castris contenti sunt.

Rex Ioannes II Benignus (1350–64) filiis suis feuda Angeviniensium, et Burgundiae dominatum dedit. Illorum duces atque progenies eorum in regno imperando usque ad annum 1477 magni momenti erant cum praecipue dux Burgundiae vastos fundos magnasque divitias corripuit. Exorsus est Philippus II (1363–1404) cum municipia Flandrica anno 1378 insurrexerunt quod stipendia ad bellum gerendum non iam solvere vellent. Philippo hunc motum opprimere contigit ideoque iuncto matrimonio comitissae Margareta Malensis 1384 Flandriam in potestatem suam redegit itemque Artesiam, Hannoniam comitatem et Liberum Comitatum. Philippus una cum nepote eius Ludovico Valosiano (1392–1407) in loco regis Caroli IV (1380–1422) vaesani frena regni habebant, at rixis assiduis alienabantur.

Clade exitiosa in proelio apud Azicurtum a manibus Anglorum accepta regnum iterum in summum periculum delapsum est 1415. Etiam dux Burgundiae Philippus III hostibus auxilio subvenit postquam fautores Delphini 1419 patrem eius necaverant. Rapido cursu milites Burgundiae una cum copiis Angliae subacta Normannia totius Franciae septentrionalis necnon ipsae Insula Franciae potiti sunt et immo urbem Parisiorum ceperunt. Demum fata Francogalliae ita contritae Ioanna Arcensis levavit cum animos Francorum ad renitendum incitaret. Anno 1429 Aurelianum e manibus militum Anglicorum oppugnantium servavit et Carolum VII (1422–61) in ecclesia cathedrali Durocortori uncturum praecessit. Denique a custodibus Burgundis capta et hostibus Anglicis tradita est, qui eam postremo die 30 Maii 1431 rogo imposita incenderunt. Inde Franci eam sanctam nationalem habebant nonnullisque saeculis post denique a sede sancta anno 1920 sanctificata est. Anno 1435 rex cum duce Burgundiae de pace constituendo pactus est quo facto copiae Francogallicae sequente anno Lutetiam et paucis annis post etiam Normanniam receperunt. Proelio ad Castellionem facto belli desistum est.

Francogallia anno 1477.

Sequentibus annis Burgundi potestatem suam etiam augebant cum rex Franciae, ut amicitiam eorum cum rege Anglico distraheret, tunc eis dimissionem ex foedere feudali concedere coactus esset, quamobrem Burgundiae surrectio re vera ex infirmitate Franciae regium orta est. Ludovicus XI autem ubi ad regnum pervenerat depoposcit, ut Burgundia iterum pars Franciae fieret, quod inceptum arcere Carolus I (1467–77) parabat cum Burgundiam regnum sui iuris constituere vellet. Idcirca foedus cum imperatore sacri imperii Friderico III (1440–93) ictus est qui autem pro affirmationem status Burgundiae perseverabat, ut Maria ducissa Burgundiae prognato suo Maximiliano I in matrimonium daretur. Etiamsi Carolus impetranti concessit nuptiasque fieri adnuit hoc conventu frui non potuit cum post proelia apud castella Grancionis et Murati in Helvetia anno 1477 in proelio apud Nanceium occisus sit.

Franciscus I.

Itaque Carolo defuncto etiam Habsburgi dominium Burgundiae sibi adrogaverunt. Bello itaque exarso anno 1493 comitatus Flandriae et Artesia in pace Silvanecti facto sacro imperio Romano adiuncta sunt. Nihilominus reliquae partes veteri ducatus Burgundiae (id est Burgundia ipsa et Picardia) ad Franciam pervenerunt.

Ortis bellis italicis Francogallia iterum atque iterum cum Hispanis de possessione Italiae confligebatur cum Francogallia variis occasionibus in Italiam impetus fecit et Mediolanum aggressa est hactenus, ut Italiam septentrionalem sibi obnoxiam faceret. Regnante Francisco I severiter cum Carolo V imperatori pugnatum est quod ille dominiones suas in Italia australi conservare studebat.

Etiam heres eius Henricus II Habsburgos varia fortuna impugnavit. Pace Cambresiana confecta Franci studebant pacem cum aliis imperiis agere quia interne rixis religiosis propter motum Hugenoticum nuper ortum perturbabatur. Hoc pacto Francogallia dominium totius Europae Hispaniae concessit. Sequentibus annis potestas regium Francogallicorum perenni belli civilis inter Catholicos et Hugenotos causa debilitata est. Nocte 24 Augusti 1572 ubique in Lutetia fautores Protestantismi trucidati sunt quo eventu multi salutem in fuga quaesiverunt.

Domus Burbonica[recensere | fontem recensere]

Vexillum Burbonicum Francogalliae et Navarrae ex iunctione utriusque regni anno 1589.

Extincta stirpe Valosiana erupta sunt bella successionis quibus querelis autem finem fecit Henricus IV anno 1589, cum veteri domui regnatrici propinquus esset atque ipse nepos regis Francisci I., quapropter postulationem eius contra Guisianam stirpem regnum usurpare temptantem sustinere potuit. Cum natu religionis Protestanticae adhaerebat ad Catholicam fidem verti oportuit antequam regnum inire posset. Apothegmate notissimo "Lutetia est unius missae pretium" hanc condicionem accepit. Anno 1598 in Edicto Namnetense Protestantes non iam persectari decrevit, qui status aequus usque ad expugnationem Rupellae anno 1628 sustentabatur.

Cum Henricus IV ad regnum pervenerat coepit aevum maximi momenti historiae Francogallicae quod his temporibus Francogallia iterum principatum totius fere Europae adepta est modumque regni habendi Absolutismus dicti instituit. Henricus sibi ministros regi solum oboedientes obnoxios fecit Hispaniamque bello comminabatur. Cum autem anno 1610 necaretur occupationem Nederlandiae Hispanicae non perfecit. Illo defuncto primo Maria Medicaea mater filii eius Ludovici XIII in loco illius regnum moderabatur. Illam secuta sunt tempora per qua duo cardinales, Richelaeus et Mazarinus, frenis Francogalliae ad arbitrium habebant Protestantismumque ferventer impugnabant, quarum sectatores capta Rupella refugiis privati sunt. Suadente Richelaeo anno 1635 Francogallia Bellum tricennale inierat moxque Hispanico imperio conflixit. Dicta pace Pyrenaeo anno 1659 composita Hispaniae dominatus in Europa finem habuit coepitque ortus Francogalliae potestatis tum in re militari cum in artibus. Mox ubique in Europa castellum Versaliae exemplum expoliationis elegantiaeque existimabatur.

Lingua Francogallica cum volventibus annis communis lingua mediae Europae nobilitatis facta est tum etiam 18. et 19. saeculo in partibus orientalibus. Itaque autem nonnullae linguae dictis Gallicismis locupletae sunt. Per sequentia saecula nobiles itemque homines docti libentissime hac lingua utebantur et in usu officiali et in scientiarum libris.

Ludovicus XIV.

Anno 1643 Ludovicus quartum solum annum agens ad imperium pervenit etsi Mazarinus cardinalis in loco eius administrationi regni praeerat. führte die Regierung weiter. Subiugata coniuratione nobilium Fronde, qui Mazarinum potestatemque nimiam regis impugnavissent, defunctoque cardinali anno 1661 Ludovicus rerum potitus est. Eo regnante Francogallicum regnum ad summam gloriam pervenit cum regni ipso plenitudo potestatium mandatumque immanis erat, quem modum regni habendi Absolutismum nuncupamus.

Ludovicus XIV aeque ac maiores eius bellando ac expugnando potestatem Francogalliae augere studebat. Etiam statui rerum publicarum curavit cum multos ministros sibi obnoxios fecit legesque lustravit. Aerarium publicum instituendis praeceptis Mercantilismi complevit exercituique adhuc mercennariis militibus sustentato militiam perennem substituit classemque permagnam exstrui iussit. In his rebus conficiendis adiutus est a Colberto. Etiam Lutetia his temporibus valde crescebat moxque inter maximas Europae urbes numerabatur.

Regnante itaque Ludovico XIV Francogallica potestas quattuor bellis aucta est: Bellum successionis etiam Bellum devolutionis dictum (1667–1668) secutum est Bellum Hollandianum (1672–1678), deinde Bellum Coalitionis Augustanae Vindelicorum (1688–1697), usque perventum est ad Bellum de successione Hispanica (1701–1713), quibus theaurum regale quasi vacuefactum saltusque bello vastationeque laborabantur. Postremo autem impetum hostium sustinere imperiumque suum augere potuit, quae res imprimis Sacrum imperium Romanum detrimento erat. Cum tractus finibus adiacentes a militibus Francogallicis profunde everterentur ac spoliarentur inde inimicitiae Germano-Francicae diu flagrantes ortae sunt.

Composito edicto fontis Bleaudis anno 1685 prius Edictum Namnetense abolutum est ei consilio, ut rei publicae et ecclesiae concordia conficeretur. Quo facto templa Hugenotorum combusta scholaeque eorum clausae sunt. Quiqui in situ remanebant rituique translaticio adhaerebant severiter persecuti sunt. Etsi gravibus poenis emigrandi minarentur multi eorum exules in peregrinas terras confugabant hactenus, ut expulsio eorum novae patriae commodo magno Francogalliae quidem detrimento erat.

Quibus tractibus Francogallicum regnum usque ad 18. saeculum auctum sit.

Ludovicus immo filium nepotemque mortuum vidit, denique die 1 Septembris 1715 demum naturae concessit. Pronepos eius Ludovicus XV eum secutus est, qui praecipue ob stupra cum Domina de Pompadour et Comitissa Du Barry facta notus est. Cum adversa fortuna Bellum septem annorum (1756 usque 1763) cum Friderico Magno gerebat magnam partem dominionum transmarinarum in America boreali ut Franciam novam, Ludovicianam et partes Indiae Anglicis cedere coactus est.

Ludovicus XV defunctus est anno 1774; heredes eius fuit Ludovicus XVI qui Mariam Antoniam uxorem habuit, filiam Mariae Theresiae. Inceptus a Ludovico summa iam aetate coeptos annullavit XVI. aliasque doctrinas pro eos instituit. Quod autem tribunalia superiora nimiis potestatibus affecit nobiles consiliis eius facile reniti potuerunt, quare effectum est, ut inter decennium 1780er opulentia rei publicae ad egestatem redacta est quianam bellum rerum novarum Americae aerarium valde diminuisset. Rex cum propterea etiam nobilibus et clericis stipendia imponere in animo haberet colonique acerrima hieme oppremerentur et messibus tenuibus anni 1787/88 laborarent concessit anno1788 more antiquissimo Ordines generales (Francice: les États generaux) convocari, ut ei in rebus efficiendis subvenirent. Die 17 Iunii 1789 legati tertii dicti ordinis se ut Conventum nationale constituerunt neque ante discedere polliciti sunt quam nova constitutio Francogalliae daretur. Hoc fuit interitum veteris status regni Francogallici.

Res novae Francogallicae usque ad Primum Imperium[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Res novae Francicae.
Expugnatio Propugnaculi, 14 Iuli 1789.

1789–1799: Res novae[recensere | fontem recensere]

Napoleo Bonaparte imperator.

Propugnaculo expugnato die 14 Iulii 1789 coeperunt res novae Francogallicae. Seditiosi Absolutismi finem facere cupiebant qui cum regnante Ludovico XIV floruisset inter dominationem sucessoris eius in statum decessus delapsus sit. Die 26 Augusti 1789 Congregatio constitutionis primam totius Europae declarationem iurum humanorum et civium edidit. Cum rex tali conventu terrefactus Varennam fugere conatus esset quaedam societas provehendorum iurum civium declamationem instigavit cuius participes die 17 Iulii 1791 in campo Martio trucidati sunt. Per constitutionem anni 1791 Francia in monarchiam constitutionalem commutata est.

Die 21 Septembris 1792 demum exclamata est Prima Res Publica. Rebus inter populo et rege magis magisque exacerbatis monarcha postremo die 21 Ianuarii 1793 decollatus est. Post insurrectionem Iacobinorum Girumnenses conventu nationali exclusi sunt illique instituto consilio salutis publicae Terroris Regimen sustentabant cui initio Georgius Danton et deinde Maximilianus de Robespierre praesidebat. Regimini Iacobiniano die 27 Iulii 1794 finem factum est Robespierre ipse supplicio affectus est. Initium cepit abhinc dictum Directorium.

1799–1804: Consulatus Francicus[recensere | fontem recensere]

Die 9 Novembris 1799 Napoleo I rerum potitus est seque primum consulem appellari iussit. Anno 1802 servitutem per decreta novae constitutionis abolitam in colonias restitui curavit quare servi Haitiae anno 1804 insurrexerunt, quo facto Ioannes Iacobus Dessalines illam insulam Francia liberam declaravit.

1804–1814: Primum Imperium[recensere | fontem recensere]

Napoleo die 2 Decembris 1804 se manibus suis imperatorem coronavit. In exercitus coalitionis repugnandos pergebat Europamque magna ex parte per bella Coalitionum dicioni Francicae subiecit. Etiamsi more Imperialismi alienas terras expugnavit eis nihilominus etiam fructibus Liberalismi implevit: Exempli gratia aequalitatem ante legem ubique introduxit.

Die 2 Decembris 1805 Napoleo iunctos exercitus Russos et Austriacos in Pugna apud Slaucoviam facta devicit. Mense Octobri 1806 etiam Borussos in Proelio Ienensi superavit, quo facto copiae Francogallicae Berolinum ceperunt. Deinde Napoleo per Poloniam iter fecit foedere cum Alexandro I icto imperio Russico se iunxit Europamque inter utraque imperia divisit. Civitatibus potestati suae subiectis vetavit merces cum Britanniarum Regno commutari fratremque suum Iosephum I regem Hispaniae destinavit dum ibi bella gessit. Hispanici verum ferventer repugnaverunt neque Napoleo eos subducere potuit.

Vexillum primi imperii.
Imperium Francogallicum anno 1812.

Anno 1809 iterum bellum cum imperio Austriaco exarsit cui nunc autem fuit solum cum viribus Francis pugnandum. Napoleo mox Vindobonam cepit, at paulo post in pugna ad Essling primam cladem accepit, qum mense peracto in pugna ad Wagram ultus est inque pace Palatii Belli Fontis hostem iterum sedavit.

Eodem anno divortium fecit cum Iosephina de Beauharnais quod nullam progeniem parere videbatur proque ea anno 1810 Mariam Ludovicam Austriacam in matrimonium duxit. Exitiosa clade in dicto Bello Patrio accepta imperium Francicum severiter labefactum est. Tamen finem eius solum facta est anno 1813 Pugna Lipsiensi facta. Omni spe victoriae expers Napoleo Ilvam insulam se contulit. In eius locum victores Ludovicum XVIII instituerunt. Iam anno 1815 Napoleo autem in Franciam rediit aque militibus comitissime acceptus est. Per dicti Centum Napoleonis dies iterum imperium habebat usque ad Proelium Waterlooense, quod exitium fuit imperii sui. Itaque Francia omnias terras expugnatas cedere coacta est etiamsi vetera dominia necnon Lotharingiam retinere potuit.

Restauratio usque ad Secundum Imperium[recensere | fontem recensere]

Dicta restauratio per chartam constitutionalem anni 1814 instituta est, ac praeter exiguum interregnum centum Napoleonis dierum usque ad 1830 valebat. Iterum prognati Burbonica stirpe orti reges appellati sunt, qui autem regnantibus Ludovico XVIII et Carolo X magis magisque ut tyrannos se gerebant. Die 26 Iulii 1830, Carolus X parlamentum dissolvi iussit. Hoc ad offensum propugnatores liberalismi vocantes ad rebellionem reacti sunt, quare ortae sunt Res novae Iuliae.

Facta seditione Ludovicus Philippus linea transversa Burbonica natus rex Franciae creatus est, qui commune rex civium appellari solebat propter begnitatem erga cives. Initio valde consilio potentissimorum civium nixus tamen demum in tyrannum degeneravit Franciamque saciens Sacrum Foedus regnis conservandarum rerum destinatis ut Prussiae, Russiae atque Austriae astrinxit. Ludovicus Philippus per contentionem rerum novarum mensis Februarii 1848 depositus est, quo ex motu Secunda Res Publica Francogallica initium cepit. Ludovicus-Napoleo Bonaparte, nepos illius Napoleonis Bonapartis a civibus praeses electus est.

Imperator seipsum die 2 Decembris 1852 coronavit, nomen Napoleonis III accipiens. Opprimens civitatem atque per vim militarem simul imperium retinebat quam etiam concedendo civibus plura commercia adipiscere. Exitiosia clade die 2 Decembris in bello Germano-Francico accepta secundi imperii Francici interitum fuit. Itaque evenit, ut die 4 Septembris tertia respublica exclamata est.

Tertia Res Publica, Regimen Vippiacense[recensere | fontem recensere]

1870–1871: Communitas Lutetiana[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Commune Parisiorum anni 1871.

Cum imperium vi hostium Prussicorum concessisset cives urbis capitalis hoc aegre tulerunt atque insurrexerunt, qua re orta est Communitas Lutetiana. Legati huius communitatis rem publicam foederalem institui postulaverunt. Conventum nationale autem eiusmodi consilia sprevit copiasque hanc insurrectionem opprimere iussit. Duobus mensibus post inter 21. usque ad 28. Maii 1871 acerbe inter saepimenta ubique in urbe exstructa pugnatum est. Quarta fere pars operarium inter tumulta atque insequentia iudicia summa magna de parte eorum sumpta necata est.

1871–1940: Tertia Res Publica[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Tertia Res Publica (Francia).

Deinde Francogallia iterum res publica facta est. Civitate Francogallica per dictum Causam Dreyfus graviter irritata anno 1905 Laicismus in constitutione perpetue constitutus est. Exarso primo bello mundano inter annos 1914 usque 1918 (in Francogallia saepe etiam bellum magnum dictum) decies et media centena milia militum obiit. Bello confecto Francogallia fuit pars coitionis victrix hostemque anno 1919 in foedere Versaliis sancito acerbis condicionibus punivit. Exempli gratia tractus Alsatici anno 1871 Germaniae concessi iterum ad Francogalliam pervenerunt.

Administratio ad interim, Quarta ac Quinta Res Publica[recensere | fontem recensere]

Die 9 Septembris 1944, Carolus de Gaulle administrationem ad interim collocavit. Expulsis quidem occupatoribus Germanicis primo qui hostes auxiliatos esse suspicarentur graviter persecuti sunt. Pétain gubernator proditor capitis damnatus est (quod fatum de Gaulle autem postea levavit) at de ministro principali regiminis Vippiacensis Petrus Laval supplicium sumptum est.

Die 13 Novembris 1945, de Gaulle a conventu nationale Francico praeses electus est.

1947–1958: Quarta res publica[recensere | fontem recensere]

Constitutio novae rei publicae iam die 13 Octobris 1946 suffragio habito instituta est. Primus praeses anno 1947 Vincentius Auriol factus est.

Etsi vi imperii Germanici anno 1940 concessit, Francogallia inter civitates victrices numerata est, eique potestas vetandi in Concilio Salutis mandata est. Temporibus quartae rei publicae etiam Bellum Indosinicum gestum est quod imperii colonialis Francicae finem fecit. Bello Algerico exarso res publica in extremo posita est quare Carolus de Gaulle anno 1958 iterum rerum potitus postulavit, ut maioribus potestatibus ad bellum sedandum afficeretur.

Ex anno 1958, Francia democratia semipraesidialis habetur. Inter annos 1958 et 1969, Carolus de Gaulle praeses rei publicae manebat. Mense Septembro 1958, nova constitutio suadente de Gaulle a populo sancta est, qua potestates praesidis corrobatae sunt cum ei summum imperium exercitui potestasque legis ferendi necnon permissio dissolvendi consili nationalis tribueretur. Anno 1962 belli in Algeris gesti finem fecit, quapropter plurimi Franci huc in patriam redire coacti sunt. Anno deinde 1968, tumulta errupta de Gaulle iterum suffragium de sedis praesidialis discessu instituit iterumque vicit. Paulo post autem potestate depulsus est. Eum secutus est Georgius Pompidou (1969–1974) et Valerius Giscard d’Estaing (1974–1981), qui praecepta veteris praesidis sustentabantur.

Ex anno 1958: Quinta res publica[recensere | fontem recensere]

1958–1981: Praesidentibus de Gaulle, Pompidou atque Giscard d’Estaing[recensere | fontem recensere]

Mense Septembri 1958 suffragio convocato maxima pars civium suadente Carolo de Gaulle Constitutionem quintae rei publicae probavit, quae praesidi magnam potentiam rerum moderandarum legumque ferendarum necnon imperium militiae tribuit. Carolo de Gaulle praeside inter annos 1958 et 1960 permultae coloniae Francogallicae in libertatem redactae sunt. Etiam belli Algerici anno 1962 invitis tribunis militaribus coloniisque hac in parte viventibus sancto foedere Aquianense finis factus est. Libertate ab Algericis assecuta maxima pars incolarum qui olim illic migraverunt e patria sua expulsa est. Insequentibus annis exercitus Francogallicus telis nuclearibus consecutis solutisque foederibus militaribus consociationis Atlantici potestatem suam augere studebat. Anno 1963 de Gaulle et pangendo foedere Elysaeo amicitiam cum re publica occidentali Germaniae composuit neque Britanniam communitati oaeconomicae Europaeae adiungi sivit. Anno demum 1968 cum res commotione studentium atque operistitio generali turbarentur de Gaulle senatum absolvit pauloque post e munere recessit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De fontibus; editiones fontium
Antiquiora
  • Bussières, Ioannes de. 1661. Historia Francica ab Pharamundo continua serie ad Ludovicum XIV deducta. Lugduni: Barbier, Girin et Comba. (Textus apud Google Books)
  • Gley, Gerardus. 1820. Historia Franciae, a Pharamundo, vel ab aevo fundatae monarchiae Francorum, ad ortum usque Ducis Burdigalensis, seu ab anno 420 ad diem vigesimam nonam septembris anni 1820. Turonibus: Mame. (Textus apud Google Books)
Generalia
  • Bull, Marcus et al. 2001-2003. Short Oxford History of France. 7 voll. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Girac-Marinier, Carine, ed. 2011. Le grand Larousse de l'histoire de France. Lutetiae: Larousse.
  • Jones, Colin. 1999. The Cambridge Illustrated History of France. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Sévillia, Jean. 2015. Histoire passionnée de la France. Lutetiae: Pocket.
Specialia
  • Gaude-Ferragu, Murielle. 2020. D’or et de cendres: La mort et les funérailles des princes dans le royaume de France au bas Moyen Âge. Villeneuve d'Ascq: Presses universitaires du Septentrion (Paginae selectae apud Google Books)