Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Ioanna Arcensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sancta Ioanna Arcensis
Joan of Arc miniature graded.jpg

Virgo, Visionaria, Martyr
Nata 1412 Domni Remigii Lotharingiae
Mortua 30 Maii 1431 Rothomagi
Patrona Francia
Gloriole.svg Index Sanctorum
Domus, in qua Ioanna nata est.

Ioanna Arcensis[1] vel Ioanna de Arc[2] (Francogallice Jeanne d'Arc; medie Francogallice fortasse Jehanne de Vouthon;[3] die 1412 nata; die 30 Maii 1431 necata), nata Domni Remigii in Lotharingia, sancta, agnomine Puella Aurelianensis[3] (Francogallice La Pucelle d'Orléans) est persona magni momenti in historia Europae Occidentalis, praecipue Francicae et Britanniae. Quae piissima omni sabbato ire solebat, ut in templo Bermontis apud urbem Greux oraret. Per Bellum Centum Annorum, Francicas copias in Anglicos duxit, sed tandem capta haeresiae causa ad ultimum supplicium missa est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Tabula in Turri Ioannae Arcensis, Rothomagi. Inscriptio Francogallica Latine sibi vult: "Die 10 mensis Novembris 1449, passa fortiter obsidionem sex mensium (inter die 29 Iulii 1418 et die 19 Ianuarii 1419), et occupationem 30 annorum, in quo tempore Ioanna de Arc viva igni concremata est, die 30 Maii 1431), urbs Rotomagus liberata regem Carolum VII gaudens accipit."
Epistula ab Ioanna scripta populo urbis Ricomagi (Arvernia): subsidium ad bellum gerendum poscit.
Jehanne, Ioannae subsignatio medie Francogallice.
Pro Basilica Sacratissimi Cordis Iesu Lutetiae, Ioanna in equo sedens pugnat.

In canone a Benedicto XV anno 1920 inscripta est. Sunt templa Rotomagi, Lutetiae, Novae Aureliae, et in aliis urbibus Ioannae consecrata.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iohanna nata est in vico Domremy, in finibus inter Franciam Lotharagiamque. Genitores agricolae et pastores divites fuerunt, noti omnibus boni Christiani. Educata est in fide christiana catholica, praesertim in via Franciscana. Ab infantia, caritatem et beneficia pauperrimis, infirmis et patientibus praebet, etiam in bello. Puella tredecim annorum vocationem audit Michaelis archangeli se admonentis, itaque credit se ab Iesu vocari ut suam nationem liberet. Vovit virginitatem perpetuam. Orat saepe, ad communionem venit quotidie, frequenter confitetur. Vinculum inter vocationem publicam religiosamque est.

Anno 1429, Ioanna patriam coepit liberare. Multi testes describunt puellam 17 annorum esse, ingenio forti, firmo, apto ad convincendos vires? ambiguos et sine virtute. Obstacula vincens, obviam venit Delphino Franciae, futuro regi Carolo VII, in urbe Chinon. Examinata est a theologis Universitatis. Dicunt eam bonam christianam esse. Die 22 Martio 1429, Chartam praecipuam dictat regi Anglorum, et militibus qui obsedunt civitatem Aureliensem ut abeant. Anglis denegantibus, Ioanna liberat die 8 Maii urbem obsessam. Carolus VII Rhotomontani in cathedrali rex unctus est. Postea, Ioanna vivit inter milites. Sunt multi testes eius bonitatis, virtutis castitatisque. Nuncupata est puella vel virgo (gallice la Pucelle) ab omnibus ipsaque.

Die 23 Maii 1430, ab hostibus captata est. Ducta est Rhotomagum die 23 Decembris. Ibi stat actio in eam, quae coepit mense Februario 1431 et conficitur die 30 Maii damnatione ad rogum. Magna et solemnis actio est, praesidentibus iudicibus ecclesiae, episcopo Petro Cauchon, et Inquisitore Joanne le Maistre. Re vera, tribunal ab assessoribus Universitatis Lutetiensis, theologis, imperatum est. Sunt clerici Galli, oppositi Ioannae de bello. Iudicium improbum de illa habent et de missione. Ioanna accusata est haereseos, idololatriae, et aliarum scelerum religiosarum causa. Iudices innocentiam eius non agnoscunt. Ionna appellat summum pontificem die 24 Maii, sed tribunal recusat. In carcere, mane communionem eucharisticam accepit, die 30 Maii, antequam ad supplicium ducta est in foro vetere (place du vieux Marché) sibi subeundum. Rogavit ut morienti crucem videre sibi liceret. Mortua est pronuntians voce clara nomen Iesus, multis testificantibus.

Mythistoriae, tragoediae carminaque de Ioanna scripta[recensere | fontem recensere]

Brecht alia duo dramata de feminis pro sententiis animorum suorum pugnantibus conscripsit, quorum alterum est

Pelliculae de Ioanna[recensere | fontem recensere]

Ioanna de Arc in multas apparuit.

In notis postalicis Francicis[recensere | fontem recensere]

  • 1929 : nota postalica 50 centimes
  • 1946 : nota postalica 5 f surtaxé 4 f
  • 1968 : nota postalica 30 centimes surtaxé 10 centimes
  • 1968 : principalis res notae postalicae 60 centimes[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Acta Apostolicae Sedis. Commentarium officiale, annus XIV, volumen XIV (Romae 1922), p. 185 (inscriptio litterae LII); Ephemeris 2007; Nuntii Latini mensis Maii 2013 (nuntii Bremenses).
  2. Divina Disponente (1920).
  3. 3.0 3.1 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. Catalogues Yvert et Tellier, Tome 1.

Bibliographia selecta[recensere | fontem recensere]

  • Beaune, Colette. 2004. Jeanne d'Arc. Lutetiae: Perrin.
  • Beaune, Colette. 2008. Jeanne d'Arc. Vérités et légendes. Lutetiae: Perrin. ISBN 978-2-262-02951-7.
  • Bogliolo, Giovanni. 2000. Giovanna d'Arco. Milano, RCS Libri. ISBN 88-17-25897-0
  • Cardini, Franco. 1999. Giovanna d'Arco. La vergine guerriera. Milano, Mondadori. ISBN 88-04-46471-2
  • Contamine, Philippe, dir. 2012. Jeanne d'Arc, histoire et dictionnaire, ed. Robert Laffont, Collection Bouquins.
  • Cremisi, Teresa, ed. 2000. Il processo di condanna di Giovanna d'Arco. Milano, SE. ISBN 88-7710-482-1
  • Heimann, Nora 2005. Joan of Arc in French Art and Culture (1700–1855): From Satire to Sanctity. Aldershot: Ashgate. ISBN 0-7546-5085-5.
  • Heimann, Nora, et Coyle, Laura 2006. Joan of Arc: Her Image in France and America. Vasingtoniae: Corcoran Gallery of Art in association with D Giles Limited. ISBN 1-904832-19-9.
  • Krumeich, Gerd. 1986. Jeanne d’Arc in der Geschichte. Historiographie - Politik - Kultur. Thorbecke, Sigmaringen, ISBN 3-7995-7319-4.
  • Maurice, Jean, et Daniel Couty, edd. 2000. Images de Jeanne d'Arc - Actes du colloque de Rouen, 25-26-27 mai 1999, Lutetiae: Presses Universitaire de France.
  • Meltzer, Francoise 2001. For Fear of the Fire: Joan of Arc and the Limits of Subjectivity. Chicago: University of Chicago Press. ISBN 0-226-51982-1. OCLC 46240234.
  • Pernoud, Régine. 1981. Jeanne d'Arc, ed. Presses universitaires de France, 1981, coll. « Que sais-je ? »
  • Pernoud, Régine, et Marie-Véronique Clin. 1986. Jeanne d'Arc, ed. Librairie Arthème Fayard.
  • Schirmer-Imhoff, Ruth, ed. 2001. Der Prozeß Jeanne d’Arc. Akten und Protokolle 1431–1456. dtv 30202, München. ISBN 3-423-30202-X.
  • Steinbach, Hartmut. 1973. Jeanne d’Arc. Wirklichkeit und Legende. Musterschmidt, Göttingen. ISBN 3-7881-0078-8.
  • Thomas, Heinz. 2000. Jeanne d’Arc. Jungfrau und Tochter Gottes. Fest, Berlin. ISBN 3-8286-0065-4.
Unam legis e paginis de
disserentibus

Eugène Delacroix - La liberté guidant le peuple.jpg

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannam Arcensem spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Ioannam Arcensem apud Vicifontem.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica