Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bellum Gallicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bellum Gallicum
Siege-alesia-vercingetorix-jules-cesar.jpg
Annus: 58–50 a.C.n.
Locus: Gallia, Germania et Italia
Fortuna: Victoria Romana.
Exercitus
Res Publica Romana Galli, Germani, Britanni et Aquitani
Duces
Gaius Iulius Caesar, Titus Labienus, Marcus Antonius, Quintus Tullius Cicero, Publius Licinius Crassus, Decimus Iunius Brutus Albinus, Servius Sulpicius Galba Vercingetorix, Ambiorix, Indutiomarus, Commius, Ariovistus, Cassivellaunus
Copiae
120 000: 60.000 legionarii, 60 auxiliarii 300 000
Mortui sauciique
30,000+ mortui
10,000+ saucii
1 000 000 mortui

Bellum Gallicum a Gaio Iulio Caesare ab anno 58 a.C.n. usque ad annum 51 a.C.n. gerebatur. C. Iulius Caesar res gestas in septem libris Commentariorum De Bello Gallico[1] descripsit.

C. Iulio Caesare proconsule Galliae Transalpinae provinciae Helvetii e patria profecti sunt, qui fines Romanos transirent, qua re Caesar bellabat, quo in bello oppugnatos Helvetios delevit. Tunc cum Suebis bellare coactus est, ut sociis Gallicis auxilio veniret. Ariovisto duce Germani ab exercitu imperatoris Romani victi et interfecti sunt.

Magnum habet spatium seditio Gallorum Vercingetorige duce 52 a.C.n.. Bellum in montibus silvisque gerebatur ubi Caesari difficile erat vincere. Tandem autem Vercingetorix obsidione ad Alesiam victus est. Artem bellandi Caesar in commentariis de Bello Gallico descripsit et modum agendi cum nationibus Gallorum. Praeterea in iis libris mores et naturam Gallorum eorumque regionis[2] itemque Germanorum [3] descripsit. Porro primus Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse - illos latine, hos eorum ipsorum lingua nominatos - intellexit. De qua re in principio commentariorum suorum Romanos fecit certiores.

Expeditiones et in Germaniam Caesar et in Britanniam subiit.

Gallis victis et Germanis repulsis Caesar Rubiconem fluvium transgressus Romam rediit, quae res finis fuit liberae rei publicae Romanae, deinde enim bellum civile inter Pompeium et Caesarem ortum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Octavus liber ab Aulo Hirtio maximam partem scriptus, sed non finitus est.
  2. VI 11-20
  3. VI 21-28