Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Ludovicus XIV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ludovicus XIV
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus XIV: imago
Ludovicus XIV: subscriptio
Nativitas: 5 Septembris 1638; Château de Saint-Germain-en-Laye
Obitus: 1 Septembris 1715; Castellum Versaliense
Patria: Francia
Ludovicus XIV: insigne
Ludovicus XIV ab Hyacintho Rigaud anno 1701 pictus

Ludovicus XIV (Francice: Louis XIV), natus die 5 Septembris 1638 Sancti Germani in Laya; mortuus die 1 Septembris 1715 Versaliis), filius Ludovici XIII et uxoris eius Annae Austriae, fuit rex Franciae et Navarrae ac coprinceps Andorrae, qui regnavit a die 14 Maii 1643 usque ad mortem suam anno 1715.

Ludovicus XIV Francogallice Le Roi Soleil (scil. "rex qui et sol") nuncupatus est.

Regens 72 annos erat temporibus novis is vir imperium habens, qui longissimum regnabat. Ludovicus XIV habetur exemplum clarissimum dominationis Absolutismi. Confirmabat potestatem regis amplificatione magistratus, tollendo oppositionem intestinam et promovendo sui imperii oeconomiam. Cultura aulae Franciae pertinebat omni modo ad personam regis. Signum certum egregii status regni factus est eius luxuriosus habitus.

Rex amplificabat Castellum Versaliense etiam artes et scientias, sequebatur tempus florentis culturae Francicae. Res gestae publicae regis in finitimas civitates erant summa vi aggrediendi, ut Francia Ludovico imperante dominationem Europae adipisceretur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pueritia[recensere | fontem recensere]

Puer, delphinus Viennensis (dauphin de Viennois) et "primus filius Franciae" (premier fils de France), die 5 Septembris 1638 in oppido Sancti Germani in Laya prope Lutetiam natus est, Ludovico XIII et Anna Austriae. Fructus fuit coniunctionis Europae gentium potentissimarum, Burboniae et Habsburgensis. Praenomine Ludovicus Deodatus (Louis-Dieudonné) baptizatus est, quia post nonnullos abortus et discordiam paris regii, puer donum caeli visus est.

Unam legis e paginis de
historia Franciae
disserentibus

Eugène Delacroix - La liberté guidant le peuple.jpg
Gallia praeromana
Regnum recentius

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Reges et imperatores Francorum 987-1870
Henricus IV rex Francorum
Hugo Capetius, 987–996  · Robertus II, 996–1031  · Henricus I, 1031–1060  · Philippus I, 1060–1108  · Ludovicus VI, 1108–1137  · Ludovicus VII, 1137–1180  · Philippus II, 1180–1223  · Ludovicus VIII, 1223–1226  · Ludovicus IX, 1226–1270  · Philippus III, 1270–1285  · Philippus IV, 1285–1314  · Ludovicus X, 1314–1316  · Ioannes I, 1316–1316  · Philippus V, 1316–1322  · Carolus IV, 1322–1328  · Philippus VI, 1328–1350  · Ioannes II, 1350–1364  · Carolus V, 1364–1380  · Carolus VI, 1380–1422  · Carolus VII, 1422–1461  · Ludovicus XI, 1461–1483  · Carolus VIII, 1483–1498  · Ludovicus XII, 1498–1515  · Franciscus I, 1515–1547  · Henricus II, 1547–1559  · Franciscus II, 1559–1560  · Carolus IX, 1560–1574  · Henricus III, 1574–1589  · Henricus IV, 1589–1610  · Ludovicus XIII, 1610–1643  · Ludovicus XIV, 1643–1715  · Ludovicus XV, 1715–1774  · Ludovicus XVI, 1774–1792  · Napoleo I, Imperator 1804–1814, 1815  · Ludovicus XVIII, 1814–1824  · Carolus X, 1824–1830  · Ludovicus Philippus, 1830–1848  · Napoleo III, Imperator 1852–1870