Flandria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Belgiae quo regiones, Flandria rubricata, Bruxellae Valloniaque cinereae sunt

Flandria[1] est regio administrativa Belgicae septentrionalis, oriente Mosam et occidente Mare Germanicum intersita, ubi Lingua Batava (seu Flandrica) loquuntur. Regio etiam est historica hodierno die inter Belgiam, Bataviam et Franciam dispertita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula geographica Flandriae anni 1609.
Oppidum Gravensteen - Sedes principum Flandriae

In medio aevo, territorium Flandriae hodiernae constabat ex compluribus feudis, inter quae erant Comitatus Flandrensis, feudum regis Franciae, et Ducatus Brabantensis, pars Sacri Romani Imperii. Anno 1477, Carolo I mortuo, magna pars erat in potestate domi Habsburgensis. Cum Philippus II filius Caroli V regnare incepit, is Flandriam acquisivit. Itaque illa regio dicioni monarchiae Hispanicae subiectum est; deinde, anno 1714 iterum domi Austriacae. Anno 1795 Res Publica Francica Flandriam cepit. Napoleone Bonapars devicto, anno 1815 Flandria Valloniaque Nederlandiae adiuncti sunt. Anno 1830 Flandria Valloniaque se ab Nederlandia abscindiverunt et Regnum Belgicum constituerunt. Limes inter Flandriam et Valloniam, qui limes linguisticus vocatur, anno 1962 lege firmatus est. Anno 1993 Belgica civitas foederata factus est quae ex tribus regionibus et tribus communitatibus constat, et gradatim potestas a gubernatione foederali regionibus communitatibusque tradita est.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Post litus Maris Germanici, 66 km longitudinis, patet planities usque ad colles Ardennenses in Vallonia et Flandria meridionali. Aliqua flumina Flandriam perfluunt, velut Scaldis, Mosa et Isera.

Flandria est divisa in quinque provincias: Flandria Occidentalis, Flandria Orientalis, Antverpia, Limburgum, et Brabantia Flandrensis. Caput regionis Flandriae est Bruxellae, quae a Brabantia Flandrensi circumcluditur, sed illa urbs non in regione continetur, quippe quae ipsa est regio Belgicae.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua publica est lingua Batava. Complures homines autem Flandrice loquuntur, quae est linguae Batavae dialectos. Quaedam communia in quae magnus numerus incolarum Francogallice loquuntur, statu bilingui fruuntur. Ibi et lingua Francogallica lingua publica est.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Complura aedificia in indice mundi hereditatis referuntur, inter quae:

Pictores praeclares Bruegel, Rubens, fratres Van Eyck, Ensor, et alii. in Flandria nati sunt vel ibi vixerunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Praefectus ille apud exercitum in Flandria."—Oliverius Cromwellus in Literae Oliverii Protectoris, Novembre 1656 scriptum, in Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton (Londinii: William Ball, 1838), p. 807.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]