Roman numeral 10000 CC DD.svg

Carolus II (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Calvus monachos e Turonibus accipit

Carolus II, dictus Calvus (natus Francofurti ad Moenum in Germania die 13 Iunii 823; obiit in oppido Apriaco in Sabaudia die 6 Octobris 877), erat Rex Francorum Occidentalium ab 843 et imperator ab 875 usque ad mortem. In Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.

Carolus erat Caroli Magni nepos et Ludovici Pii et uxoris Iudithae Bavariae filius.

Post obitum Karoli regis anno 877 successor eius filius ex Irmentrude regina editus Hludovicus cognomento Balbus fuit qui paulo post anno 879 etiam obiit. Secundus filius eius Carolus Parvulus fuit rex Aquitaniae.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Una cum Ludovico, fratri suo, rege Francorum Occidentalium, 14 Februarii 842 sacramenta Argentariae iuravit. Apud Nithardi historias haec verbatim sacramenta in linguiis propriis, id est romana theodiscaque, asservantur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nithardus III.5


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!