Historia Romaniae


Historia Romaniae antiquissimis temporibus coepit. Dacis a Traiano imperatore debellatis, magna hodiernae Romaniae pars aetate Romana fuit provincia Dacia appellata.
Ab anno 895, Transsilvania fuit pars Regni Hungariae. Saeculo quarto decimo Principatus Moldaviae Valachiaeque orti sunt. Dacoromani Transsilvaniae legibus inferiores fuerunt Hungaris Saxonibusque, Dacoromani Moldaviae Valachiaeque, cum autonomiam in rebus politicis religionisque conservare possent, tamen a saeculo sexto decimo Imperio Ottomanico tributarii fuerunt. Principes huius aevi clarissimi fuerunt Mircea cel Bătrân (Mircea vetus, 1386–1418) et Vladislaus III Dracula (1456–1462 et 1476) in Valachia, et Ştefan cel Mare (Stephanus Magnus, 1457–1504) in Moldavia. Anno 1600 supradicti tres principatus primo per breve tempus a Michaele, palatino Valachiae (1593–1601), coniuncti sunt.[1] Inter annos 1699 et 1711, Austria Transsilvaniam sibi arte adiunxit, quae et Banatum et Bucovinam cepit. Eodem tempore Ottomanidae Moldaviae Valachiaeque Graecos, qui Phanariotae (Φαναριώτες) dicebantur, praefecerunt.
Romania saeculo undevicesimo
[recensere | fontem recensere]
Nova civitas sui iuris Romaniae anno 1856 condita est, cum Principatus Valachiae et Principatus Moldaviae coniuncti sunt. Die 24 Decembris 1861, novae civitatis Romaniae creatio promulgata est, et Alexander Ioannes Cuza nomine Alexandro Ioanne I huius civitatis princeps coronatus est. Qui, iam anno 1866, propter seditionem imperio se abdicare debuit, et die 20 Aprilis eiusdem anni, Carolus de Hohenzollern-Sigmaringen princeps Germanicus nomine Carolo I die 26 Martii 1881 rex Romaniae creatus est.
Romania 1914 usque ad hunc diem
[recensere | fontem recensere]
Post primum bellum mundanum, Romania Transilvaniam, orientalem Banati partem, et Bucovinam in suam dicionem redegit, quae antea ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerant; praeterea ab Unvione Sovietica Moldaviam orientalem (quae regio est fere praesens Respublica Moldavica) cepit.
Die 28 Iunii 1940, Romania ab Unione Sovietica coacta est, ut Bessarabiam et Bucovinam traderet. Die 4 Iulii 1940 Ioannes Gigurtu primus minister a Carolo II rege nominatus est. Die 30 Augusti, Germania urgente, Romania etiam Transsilvaniam septentrionalem Hungariae et die 7 Septembris, Italia urgente, Scythiam Minorem Bulgariae cedere debuit. Gigurtu iam die 4 Septembris propter hanc cladem acceptam se a magistratu recessit. Eodem tempore, Carolus abdicavit, et Michael eius successor nominatus est. Successor Gigurtu Ioannes Antonescu factus est.
Secundo bello mundano, quo Romania foedere cum Germania nazistikca et Italia Fascistica iuncta erat, profligata est, quare partes territorii (imprimis Moldaviam orientalem septentrionalemque) amisit et sub hegemoniam Unionis Soieticae venit, quae Romaniae dictaturam comunisticam imposuit.
Anno 1989, Timisvariae rerum commutatio initiata est, quae ad Praesidis Nicolaus Ceauşescu depositionem et capitis damnationem progressus est.
Dictatura abolita, civitas tamen tarde ab annis communismi se recreavit. Quamquam autem plurimi moderatores rei publicae initio e pristina factione Communistica venerunt, tamen porro viam democraticam sequebantur mercatum liberum appetentes.
Anno 2007, Romania Unioni Europaeae se consociavit.
Nexus interni
- Index regum praesidumque Romaniae
- Litterae Romaniae
- Primi ministri Romaniae
- Regiones historicae Romaniae Moldaviaeque
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Stoica, Vasile (1919). The Roumanian Question: The Roumanians and their Lands. Pittsburgh: Pittsburgh Printing Company. p. 18.
Albania · Andorra · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina