Lingua Theodisca alta antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua Theodisca alta antiqua[1] (Theodisce: althochdeutsche Sprache, Althochdeutsch) vigebat annis exinde ab 750 usque ad annum 1050. Temporibus magnarum migrationum gentium orta est de linguis Germanorum per mutationem sonorum linguae Theodiscae altae antiquae (germanische Lautverschiebung) sive breviter mutationem sonorum secundam. Est antiquissima linguae Theodiscae varietas nostrae memoriae litteris tradita. In documento anni 786 verbum "theodiscus" apparet. In ecclesiae conventu consilia "tam latine quam theodisce" pronuntiata fuisse constat.

Lingua Theodisca alta antiqua processit ad linguam Theodiscam altam mediam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!