Garunna

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: 180 Garumna

Panorama Garunnae Tolosam praetereuntis prope Pontem Catalanorum ("Pont des Catalans").

Garunna[1] sive Garumna[2] (Francice Garonne, Hispanice Garona) est flumen, quod in finibus Hispaniae oritur, unde per Franciam defluens Oceanum Atlanticum attingit. Illis temporibus, cum Caesar commentarios suos de bello Gallico conscriberet, Garunna Gallos ab Aquitanis dividebat.[3] Hodie autem limitem septentrionalem Gasconiae determinat.

Oltis et Garumna

De nomine fluminis[recensere | fontem recensere]

Garunna
Longitudo 647 chm
Altitudo fontis 1 870 m
Decursus aquae 700 /s
Area systematis 55 000 chm²
Fons Hispania-Francia
Ostium Oceanus Atlanticus
Regio Francia

Mentio fluminis, de quo hic agitur, ab auctoribus Romanis satis saepe facta est, sed, utrum Garumna an Garunna an Garonna recte scribatur et dicatur, ambiguum esse videtur. Prima mentio apud Caesarem invenitur,[4] sed editorum alii[5] Garunnam, alii[6] Garumnam scribere volunt.[7] Qua forma usus Caesar hoc flumen commemoraverit, scire nequimus, nam non ipsius verba sed varias manuscriptorum plus minus mille annos recentiorum lectiones habemus. Si testimonium philologicum respiciamus, Garunna et Garonna formae iam saeculo IV testatae sunt.[8] Garumna autem forma multo recentior est, quippe quae non ante saeculum IX testatum sit.[9] Quod ad Caesarem attinet, plurima Belli Gallici manuscripta Garunnam, pauca autem Garumnam praebent. Utra igitur forma praeferenda sit? Variae sunt rationes, quibus Garunna forma praeferenda sit Garumnae:

  • Quod ad testificationem philologicam pertinet, forma vetustior est Garunna.
  • Garunna in plerisque Belli Gallici manuscriptis ab editoribus adhibitis legitur, cum Garumna in tribus tantum legatur manuscriptis potioribus, quae sunt AQN. Accolae fluminis praeterea etiam in AQN illis Garunni, non Garumni nuncupantur.[10]
  • Etiam nomen Graecum Γαρούνας saeculo I testatum[11] μ littera vacat.

Itaque Caesarem Garunnam et Garunnos scripsisse veri similius est quam Garumnam et Garumnos. Unde m littera nata sit, parum liquet.[12] Forsitan hic de vana correctione agatur. Nempe cum -mn- in sermone vulgari ad -nn- propenderet (e.g. antemna > antenna, autumnus > autunnus, somnus > sonnus, etc.), fortasse erant, qui Garumnam urbanius dici cogitarent quam Garunnam, praesertim cum fieri potuit, ut aliquot nomina vocabulaque fluvialia (Clitumnus, Interamna, amnis, peremnis) -mn- litterarum ordinem suggererent.

Cursus Garunnae[recensere | fontem recensere]

Cursus Garunnae

Longissima antiquis temporibus descriptio Garunnae apud Pomponium Melam reperitur:

"Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. At ubi obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda praecipitat" (Mela, Chor. 3.21).

Insuper Antros, insula in aestuario Garunnae prope Burdigalam sita, a Mela commemoratur,[13] quod aquis increscentibus pendeat et adtollatur. Quae insula non iam inveniri videtur, nisi eum significat locum, ubi Pharus Corduana hodie stat.

Fontes Garunnae multi sunt, sed flumen ex duobus maxime ramis distinctis consistere videtur, quorum utrique in Pyrenaeis montibus nascuntur: primus, "Riu Garona" dictus, prope Port de la Bonaigua surgit et per Vallem Aranam[14] defluit usque ad vicum Bossòst, ubi fines Franciae intrat; secundus, caput fluminis habitus propter abundantiam aquarum, de glaciario Maladetensi scaturit.

Cursu ad septentrionem converso Garunna a Valle Arana in fines Garunnae Superioris, praefecturae Franciae, evolutus Sanctum Beatum praeterfluit et haud procul a Ludguno Convenarum vectus Montem Regalem, Sanctum Gaudentem, Muretum praeterfluens ad Tolosam, caput praefecturae, pervenit.

In Tolosa vertit denique flumen ad Corum, et per Langonem portum et Burdigalam portum in Atlantico, licet minutiore dicere in Britannico, in immenso sinu defluit.

Onerariae naves hodie inter Langonem et Burdigalam navigant, sed eis cavendum est accedentes recedentesque aestus maritimi, qui magno impetu ventitent, et altitudine sub pontibus restringant.

Flumen Garunna dat nomen tribus praefecturis Franciae, inter quas Garunna Superior.

Tributarii praecipui Garumnae[recensere | fontem recensere]

Fluvii qui in Garumnam influunt, a monte ad vallem :

Littera D tributarii qui ripam dextram accedunt ostenduntur, littera S ii ripam sinistram.

  • Neste
  • Ger
  • Salat
  • Arize
  • Louge
  • Arigia
  • Touch
  • Save
  • Gimone
  • Hers-Mort
  • Tarnis
  • Arrats
  • Barguelonne
  • Auroue
  • Séoune
  • Dropt
  • Ciron

Loci ad Garumnam[recensere | fontem recensere]

Communia praecipua praefecturis digesta quae Garumna praeterlabitur :

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita fontes antiquiores (vide infra).
  2. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~; fontes nonnulli mediaevales
  3. Gall. 1.1.1; Roman (1994).
  4. Gall. 1.1.2; 1.1.5; 1.1.7.
  5. César, Guerre des Gaules. Texte établi et traduit par L.-A. Constans, I (Livres I–IV). Paris: Société d'Édition ‘Les Belles Lettres’, 1926; C.Iulii Caesaris Commentarii rerum gestarum edidit Otto Seel, vol. I: Bellum Gallicum. Lipsiae: In aedibus B.G.Teubneri, MCMLXI.
  6. C.Iuli Caesaris Commentariorum pars prior qua continentur libri VII de Bello Gallico cum A.Hirti supplemento recensuit brevique adnotatione critica instruxit Renatus du Pontet. Oxonii: E typographeo Clarendoniano, 1900.
  7. Garonna ab editoribus reici solet, quippe quae appellatio Latinitatem ad linguas Romanicas vergentem redolere videatur.
  8. Garunna in Tabula Peutingeriana (Levi & Levi 1967); Garonna in Itinerario Burdigalensi; Nègre (1990: 1036).
  9. Primum anno 845 in actis Caroli Calvi (Recueil des Actes de Charles II le Chauve, roi de France, commencé par Arthur Giry, continué par Maurice Prou, terminé et publié, sous la direction de M. Ferdinand Lot, par M. Georges Tessier. Tomus I: 840-860. Paris: Imprimerie nationale, 1943.) Nègre (1990: 1036).
  10. Gall. 3.27.1.
  11. Strabo Geogr. 4.1.14; 4.2.1; 4.2.2.
  12. Jordán Cólera (2002) credit in -umna Palaeoeuropaeam *ub(a) 'aqua; flumen' radicem subesse — id est: *-ubna > -umna — quae mutatio, etsi rationi phoneticae non sit aliena, poscit res, quae non possint ratione philologica confirmari: nempe ut Garumna forma vetustior sit quam 'Garunna.
  13. Mela, Chor. 3.22.1.
  14. Petrus de Marca (1688). Marca Hispanica sive Limes hispanicus, Liber I, cap. II § 9. Parisiis: Apud Franciscum Muguet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jordán Cólera, Carlos (2002). De las « Oestrymnides », la « Garumna » e hidrotopónimos relacionados. Emerita 70(2): 213-230.
  • Levi, Annalina & Levi, Mario (1967). Itineraria picta. Contributo allo studio della Tabula Peutingeriana. Roma: Bretschneider.
  • Nègre, Ernest (1990). Toponymie générale de la France. Etymologie de 35.000 noms de lieux, I: Formations préceltiques, celtiques, romanes. Genève: Droz.
  • Roman, Yves (1994). Les Celtes, les sources antiques et la Garonne. Aquitania 12: 213-219.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]