Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Estoniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dannebrog e caelo proelio Lindanise? (1219) descendit.

Hstory Estoniae pars est historiae Europae. Homines hodierni in regione Estoniae ultimo aevo glaciali exeunte consederunt, ex anno 8500 a.C.n. fere. Antequam Germani expeditionum sacrarum milites saeculo tertio decimo ineunte advenerunt, proto-Estoniani Estoniae antiquae spiritus naturales venerabantur. Terra Estoniana post bella sacra septentrionalia medio aevo administratas nonnulla saecula quasi acies fuit, ubi Dania, Germania, Polonia, Russia, Suecia bella paene continenter gesserunt,[1] ad locum civitatis continendum, cui aditus inter orientem et occidentem momentum geographicum erat.

Regione a Danis Germanisque anno 1227 victá, Estonia propria primum a Dania in septentrionibus, ab Ordine Livonico (parte autonoma civitatis monasticae equitum Teutoniocoprum) et a quibusdam Baltico-Germanis Sacri Romani Imperii civitatibus ecclesiasticis regebatur. Ab anno 1418 ad annum 1562 omnis Estonia pars erat Confoederationis Livonica. Post bellum Livonicum annorum ab 1558 ad 1583, Estonia pars facta estimperii Suecici usque ad 1710 et 1721, cum Suecia, magno bello septentrionali annis ab 1700 ad 1721 superata, eam imperio Russico concedere debuit. Nobiles Germani Baltici omne hoc aevo autonomiá utebantur, et lingua Theodisca pro linguá administrationis publicae educationisque in Estonia fuit.

Aevum Illuminationis Estophilicum (1750–1840) Exsuscitationem Nationalem Estonicam medio saeculo undevicensimo incitavit. Mense Februario 1918, sub primum bellum mundanum (1914–1918) resque novas Russicas anni 1917, homines Estonici suam libertatem declarant. Bellum libertatis Estonicum (1918-1920) in binis regionibus insequitur: civitas nova cum Russiá Bolsevisticá ad orientem viribusque Baltico-Germanis ad meridiem pugnat. Foedus Tartuense (Februario 1920 ictum) bellum componit ac perpetuam libertatem Estonicam spondet.

Anno autem 1940, Hitlero Stalinoque priori anno pacto stantibus, Unio Sovietica Estoniam capit, quam—secundum Civitates Foederatas,[2] Unionem Europaeam,[3] et Tribunal Europaeum a iuribus humanis—contra leges in dicionem suam redigit. Copiae nazisticae per rem Barbarossa (Theodisce Unternehmen Barbarossa) Estoniam anno 1941 occupant, quam autem secundo bello mundano mox suscepto, Unio Sovietica vicissim anno 1944 recipit. Estonia libertatem iterum anno 1991 vindicat, Unione Sovieticá dissolutá, ac se cum Unione Europaeá anno 2004 consociat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Compare: O'Connor, Kevin J. (2006). Culture and customs of the Baltic states. Westport Connecticutae: Greenwood Press. p. 4. ISBN 978-0-313-33125-1 
  2. Fried, Daniel (14 Iunii 2007). "U.S.-Baltic Relations: Celebrating 85 Years of Friendship". U. S. State Department .
  3. "Motion for a resolution on the Situation in Estonia". European Parliament. 21 Maii 2007 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Prudence, et Nigel Pennick. 1995. A history of pagan Europe. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-09136-5. Google Books.
  • Laur, Mati, et al. 2000. Eesti ajalugu. [Historia Estoniae.] Tallinn: Avita. ISBN 9985203240.
  • Lieven, Anatol. 1993. The Baltic Revolution: Estonia, Latvia, Lithuania and the Path to Independence. Portu Novo: Yale University Press.
  • Mäesalu, Ain, Tõnis Lukas, Mati Laur, Tõnu Tannberg, et Ago Pajur. 2004. History of Estonia. Tallinn: Avita. ISBN 9985-2-0606-1.
  • Made, Tiit. 2015. Estonians Liberation Way. Tallinn: 20 August Club.
  • O'Connor, Kevin J. 2003. The History of the Baltic States. Westport Connecticutae: Greenwood Press. Editio interretialis.
  • O'Connor, Kevin J. 2006. Culture and customs of the Baltic states. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-33125-1. Google Books.
  • Palmer, Alan. 2006. The Baltic: A new history of the region and its people' Novi Eboraci: Overlook Press. Alio nomine: Northern shores: a history of the Baltic Sea and its peoples. Londinii: John Murray.
  • Parming, Toenu. 1975. The Collapse of Liberal Democracy and the Rise of Authoritarianism in Estonia. Sage.
  • Rauch, Georg von. 1974. The Baltic States: The Years of Independence. Estonia, Latvia, Lithuania, 1917–1940. Berkeleiae: University of California Press.
  • Raun, Toivo U. 1981. "The Estonians." In Russification in the Baltic Provinces & Finland, 1855–1914, ed. Edward C. Thaden, 287–354.
  • Raun, Toivo U. 2002. Estonia and the Estonians. Ed. 2a. Hoover Institution Press.
  • Ruutsoo, Rein. 2004. "The Cultural Profile of Estonia, Latvia and Lithuania Between the Two World Wars." Acta Bibliothecae Nationalis Estoniae 10: 13–59.
  • Smith, David James, Artis Pabriks, Aldis Purs, et Thomas Lane. 2002. The Baltic states: Estonia, Latvia and Lithuania. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-28580-1.
  • Spilling, Michael. 2010. Estonia. Novi Eboraci: Marshall Cavendish Benchmark. ISBN 9780761448464.
  • Subrenat, Jean-Jacques. 2004. Estonia: identity and independence. Rodopi. ISBN 90-420-0890-3. Editio interretialis.
  • Taagepera, Rein. 1993. Estonia: Return to Independence. Westview Press. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam Estoniae spectant.