Index regum Angliae
| Monarchia Angliae | |
|---|---|
| Primus monarcha | Alfredus Magnus |
| Ultimus monarcha | Anna |
| Principium | 886 |
| Finis | 1707 |
Terrae Angliae hodiernae a saeculo nono exeunte coniungebantur sub uno rege. Hic index omnes reges reginasque continet, ab Alfredo, rege qui aliquot regna in suam dicionem redegit, Saxoniam Occidentalem, usque ad Annam, quae Angliam Scotiamque iunxit in unum regnum, Britanniam Maiorem.
Tamenetsi Alfredus primus rex toti Angliae fuit, non primus titulo sibi vindicaverat. In Heptarchia, titulus bretwalda (a verbis Anglo-Saxonica brytten 'expansivus' + walda 'rector')[1][2] ab aliis regibus usus erat. Per Chronicam Anglosaxonum, novem reges bretwalda fuerunt, inter quos ipse Alfredus est, et avus suus.[3]
Per omnem historiam Monarchiae Angliae, dynastiae multae, e multis originis, nationem rexerunt.
Titularius regum Angliae
[recensere | fontem recensere]Primo, titulus Regis Anglorum Saxonum[nota 1] adhibitus est, sed nondum tota Britannia expugnata erat.[5] Solum in regno nepotis Alfredi fuit quod rex Rex Anglorum[nota 2] titulo uti coepit.[7] Reges Normanni titulo continuaverunt, solum cum Henrico II, se Regem Angliae appellans, titulus mutatus esset, et titularia Ducia Aquitaniae addidit, iure Alienorae uxoris. Eius quoque regno Anglia Hiberniam invadere coepit, atque Ioannem filium Dominum Hiberniae designavit, et cum Ioannes regnum sumpsisset, titulum in titularia regia inclusit.[8]
Dum regnum Eduardi III initioque Belli Centum Annorum, contra reges Franciae itaque eorum legitimitatem negans, se Regem Franciae appellavit, atque ad insignia sua insignia Franciae addidit.[9] Henricus VI fuit solus cui diadema Regis Franciae impositum est, et hic titulus usque ad Georgium III duravit, quando Britanniarum Regnum institutum est.[10]
Geuissae (886–1013; 1014–1016; 1042–1066)
[recensere | fontem recensere]Geuissae iam pridem Occidentalium Saxonum regnaverant, et cum aliis regnis, sed non semper pacifice, convenerunt.[11] Cum incursione Viccingorum saeculis octavo nonoque, a magna pagana militia (Anglo-Saxonice mycel hæþen here) multi regna capti sunt. In austro Angliae, viccingi a Guthrume ducebantur contra Ethelredum, Alfredi fratrem, sociumque suum, Merciam. Initio invasionem suam feliciter egit, adeo ut Londinium aliquamdiu caperet, sed postea anno 878 in praelio Ethandumensi victus foedusque cum Alfredo signavit.[12] Post submissionem Ethelredi, filiastri Alfredi ei, se Regem Anglorum Saxonum appellavit anno 886.[13]
| Imago | Nomen | Regni
principium |
Regni
finis |
Nota |
|---|---|---|---|---|
| Geuissae | ||||
| Alfredus Magnus | 849 | 899 | ||
| Eduardus Senior | 899[cor. 1] | 924 | Antecedentis filius | |
| Elfverdus | 17 Iulii – 2 Augusti 924 | Antecedentis filius. Dubium est num omnino regnaverit. | ||
| Ethelstanus | 924[cor. 2] | 939 | Antecedentis frater (Elfverdus). In anno 927 Rex totius Britanniae[16] atque Regem Anglorum se designavit. | |
| Edmundus I | 939[cor. 3] | 946 | Antecedentis frater | |
| Edredus | 946[cor. 4] | 955 | Antecedentis frater | |
| Edvius | 955[cor. 5] | 959 | Antecedentis fratuus (Edmundi I filius) | |
| Edgarus | 959[cor. 6] | 975 | Antecedentis frater | |
| Eduardus Martyr | 975[cor. 7] | 978 | Antecedentis filius | |
| Ethelredus sine Consilio | 978[cor. 8] | 1013 | Antecedentis frater | |
| Stirps Iellingorum | ||||
| Sueno furcatae Barbae | 1013 | 1014 | ||
| Geuissae | ||||
| Ethelredus sine Consilio | 1014 | 1016 | ||
| Edmundus II | 23 Aprilis – 30 Novembris 1016[cor. 9] | Antecedentis filius | ||
| Stirps Iellingorum | ||||
| Cnuto Magnus[27] | 1016[cor. 10] | 1035 | Suenonis filius | |
| Haroldus I | 1035[cor. 11] | 1040 | Antecedentis filius | |
| Hardecnutus | 1040[cor. 12] | 1042 | Antecedentis frater | |
| Geuissae | ||||
| Sanctus Eduardus Confessor | 1042[cor. 13] | 1066 | Ethelredi filius | |
| Stirps Godvinorum | ||||
| Haroldus II | 5 Ianuarii – 14 Octobris 1066[cor. 14] | Antecedentis fratuus | ||
| Geuissae | ||||
| Edgarus II | 14 Octobris – December 1066 | Edmundi II nepos | ||
Gens Normannorum (1066–1135)
[recensere | fontem recensere]Anno 1066, mors subita Eduardi sine herede, successio obscura facta est. Ambo candidati, Haroldus, comes Wessexiae, atque Gulielmus, dux Normanniae, veros successores Eduardo esse asserunt, etiam tertius candidatus erat, Haraldus, rex Norvegiae, qui occasionem invadendi Angliam occupare quaerebant. In principio anni, a Witenagemote Haroldus ut Rex Anglorum electus est, et utrique Haraldus ac Gulielmus nationem invadere praeparant.[33] Haraldus victus a Haroldo in pugna apud Stamfordbridge. Sed dum contra Norvegianos bellabat, Normannos meridionalem oram Angliae invaserunt et apud Hastingum contra exercitum Haraldi vicerunt.
| Imago | Nomen | Regni
principium |
Regni
finis |
Nota |
|---|---|---|---|---|
| Gens Normannorum | ||||
| Gulielmus Conquisitor | 1066[cor. 15] | 1087 | Post proelium in Hastinga contra Haroldum, Gulielmus thronum Angliae vicit. Per uxorem suam, descendentia Gulielmi a Alfredo Magno descendunt. | |
| Gulielmus II Rufus | 1087[cor. 16] | 1100 | Antecedentis filius | |
| Henricus I | 1100[cor. 17] | 1135 | Antecedentis frater | |
| Gens Blesensis | ||||
| Stephanus Blesensis | 1135[cor. 18] | 1154 | Guillelmi nepos maternus | |
| Gens Normannorum | ||||
| Mathildis Imperatrix | 1141 | 1148 | Henrici filia. Henricum V, Imperatorem romanorum, in matrimonium duxit posteaque Galfridum V, comitem Andegavensis. Post mortem fratris sui, Gulielmi Adelini, heres Angliae facta est. Contentio pro throno, Anarchia appellatur, inter Stephanum Mathildemque, usque ad Foedus Vallinfordensem duravit. Dum bellum, Dominam Anglorum, non reginam, appellata est. | |
Plantagenistae (1154–1485)
[recensere | fontem recensere]Anarchia inter Stephanum et Mathildem per decennium dimidiumque duraverat, et ad finem venit cum utrinque Foedus Vallingfordensem signavit. Hoc foedus statuit, thronum Stephani usque ad mortem conservatum iri, sed ad Mathildis filium, Henricum transiturum.[38]
Nomen dynastiae a patre Henrici, Galfrido, qui Plantagenista agnominatus est. Fabula narrat Galfridum fratrem eius appellaverunt 'planta genistas', nomen plantae Cytisi scoparii, quia valde silvam et saltum amavit.[39] Aliae de origine theoriae exstiterunt, sed haec maxime accepta est.[40] Nihilominus, vocabulum modo a Ricardo, Eboracensi duce, adhiberi coepit medio saeculo quinto decimo[41].
Reges priores huius dynastiae, ab historiographia moderna, Andegavenses appellati sunt,[42] atque quem regem familiam Plantagenistarum inauguratur inter scriptores rerum gestarum disputatur.
| Imago | Nomen | Insignia | Regni
principium |
Regni
finis |
Nota |
|---|---|---|---|---|---|
| Plantagenistae | |||||
| Henricus II | 1154[cor. 19] | 1189 | Malthidis filius, primum rex titulum Regem Angliae usus est. Ab anno 1169, Hibernia ab Anglia invadi coepit. | ||
| Ricardus Cor Leonis | 1189[cor. 20] | 1199 | Antecedentis filius | ||
| Ioannes Sine Terris | 1199[cor. 21] | 1216 | Antecedentis frater. Anno 1215, ob Bellum Baronum, Ioannes Magnam Chartam assignavit, scriptum constitutionis Angliae initium | ||
| Ludovicus Leo | 1216 | 1217 | Anno 1216, Angliam cum baronibus anglicis invasit ac breviter Regem Angliae declaratus est. | ||
| Henricus III | 1216 | 1272 | Ioannis filius | ||
| Eduardus I
Malleus Scotorum |
1272 | 1307 | Antecedentis filius | ||
| Eduardus II | 1307 | 1327 | Antecedentis filius | ||
| Eduardus III | 1327 | 1377 | Antecedentis filius. Anno 1337, | ||
| Ricardus II | 1377 | 1399 | Antecedentis nepos | ||
| Gens Lancastrensis | |||||
| Henricus IV | 1399 | 1413 | Antecedentis patruus | ||
| Henricus V | 1413 | 1422 | Antecedentis filius | ||
| Henricus VI | 1422 | 1461 | Antecedentis filius. Regis Franciae pronepos heresque ob Tractatum Trovanum. Quamquam throno in anno 1422 successit, tantum anno 1431 in Ecclesia Nostrae Dominae Parisiensis coronatus est. | ||
| Gens Eboracensis | |||||
| Eduardus IV | 1461 | 1470 | Eduardi III abnepos. Dux Eboraci fuit. Regnum eius a Bello Civile Angliae maculatus est | ||
| Gens Lancastrensis | |||||
| Henricus VI | 1470 | 1471 | |||
| Gens Eboracensis | |||||
| Eduardus IV | 1471 | 1483 | |||
| Eduardus V | 9 Aprilis – 25 Iunii 1483 | Antecedentis filius. In Turri Londinii a patruo suis, Eduardus Ricardusque necati sunt. Ricardo illegitimi erant | |||
| Ricardus III | 1483 | 1485 | Antecedentis patruus. Belli mortuus est. | ||
Gens Tudorensis (1485–1603)
[recensere | fontem recensere]Successio victori illius pugnae, Henrico VII, incidit. Ex filio spurio, sed legitimato, Ioannis Gandavensi ortus, candidatus praecipuus Lancastriae factus est post mortem Henrici VI filiique eius. Post adeptum solium Anglicum, Elizabetham Eboracensem, filiam Eduardi IV, in matrimonium duxit.
| Imago | Nomen | Insignia | Regni
principium |
Regni
finis |
Nota |
|---|---|---|---|---|---|
| Gens Tudorensis | |||||
| Henricus VII | 1485 | 1509 | Eduardi III descendens | ||
| Henricus VIII | 1509 | 1547 | Antecedentis filius. Anno 1534, Henricus Ecclesiam Anglicanam stitit. In matrimonium sex uxores duxit. | ||
| Eduardus VI | 1547 | 1553 | Antecedentis filius | ||
| Ioanna Greia | 10 – 19 Iulii 1553 | Henrici VII proneptis heresque a Eduardo designata. | |||
| Maria I | 1553 | 1558 | Henrici VIII primogenita. Anno 1554, in matrimonium Philippum, regem Hispaniae, duxit. | ||
| Philippus I
(iure uxoris) |
1554 | 1558 | Mariae consobrinus maritusque | ||
| Elizabetha I | 1558 | 1603 | Henrici VIII filia | ||
Gens Stuartorum (1603–1707)
[recensere | fontem recensere]| Imago | Nomen | Insignia | Regni
principium |
Regni
finis |
Nota |
|---|---|---|---|---|---|
| Gens Stuartorum | |||||
| Iacobus I | 1603 | 1625 | Henrici VII pronepos per reges Scotiae | ||
| Carolus I | 1625 | 1649 | Antecedentis filius. Postquam Carolus bellum in parlamento amisit, carnificatus est. Mors eius interregnum decem annorum initiavit. | ||
| Res Publica Angliae (1649–1660) | |||||
| Oliverius Cromwellus | 1653 | 1658 | Dominus Protector se designavit | ||
| Ricardus Cromwellus | 1658 | 1659 | Antecedentis filius | ||
| Gens Stuartorum | |||||
| Carolus II | 1660 | 1685 | Caroli I filius | ||
| Iacobus II | 1685 | 1688 | Antecedentis frater. Ob convertionem suam ad Catholicismum, a militate Protestanti cum Maria Guillelmoque depositus est. | ||
| Iacobus III | 1701 | 1766 | Iacobi II filius | ||
| Maria II | 1689 | 1694 | Iacobi II filia | ||
| Guillelmus III | 1689 | 1702 | Mariae maritus | ||
| Anna | 1702 | 1707 | Iacobi II filia | ||
Per Actum Unionis anno 1707, Anglia ut civitas sui iuris desiit esse. Itaque, vide indicem Regum Britanniae Britanniarumque.[47]
Nexus interni
|
Cerdicius • Cenricus • Ceaulinus • Celricus • Ceolwulfus • Cynigils • Cuichelm • Coinualch • Sexburga • Escuinus • Centuinus • Caedualla • Ina • Ethelardus • Cuthredus • Sigebertus • Cynewulfus • Brictricus • Egbertus • Ethelwulfus • Ethelbaldus • Ethelbertus • Ethelredus • Alfredus • Edwardus • Athelstanus • Edmundus I • Edredus • Edwius • Edgarus • Edwardus Martyr • Ethelredus II • Edmundus II • Cnuto • Haroldus I • Hardecnutus • Edwardus Confessor • Haroldus II | |
|
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702 | |
Index adnotationum
[recensere | fontem recensere]- ↑ Kemble 1876 pp. 19–21.
- ↑ Asser 1904 p. 147
- ↑ Chronica Anglosaxonum 1861 p. 53.
- ↑ Asser 1904
- ↑ Keynes 2014 pp. 534–536
- ↑ King 2010 p. 158
- ↑ Foot 2011 pp. 212–213
- ↑ Lydon 1995 p. 282
- ↑ Prestwich 2005 pp. 32-39
- ↑ Sumption 2025 p. 774
- ↑ Keynes 2014 p. 232
- ↑ Abels 1998 p. 163
- ↑ Keynes 1998 p. 20
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 140
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 144
- ↑ Blunt 1976 p. 22
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 146
- ↑ Ioannes Wigorniensis 1848 p. 134
- ↑ Ioannes Wigorniensis p. 136
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 150
- ↑ Vita Oswaldi Archiepiscopi Eboracensis 1879 p. 61
- ↑ Ioannes Wigorniensis p. 143
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 153
- ↑ Chronica Anglosaxonum 1861 p. 100
- ↑ Keynes 2005 p. 233
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 169
- ↑ Guillelmus Malmesburiensis 1998 p. 320
- ↑ Radulfus de Diceto 1876b p. 169
- ↑ Gervasus Cantuariensis 1879 p. 56
- ↑ Gervasus Cantuariensis 1879 p. 57
- ↑ Barlow 1970 p. 61
- ↑ Radulfus de Diceto 1876 p. 194
- ↑ Henricus Huntindoniensis 1879 pp. 199–200
- ↑ Strong 2005 pp. 40–41
- 1 2 3 Coronationes apud Abbatiam Westmonasteriensem
- ↑ Guillelmus Malmesburiensis 1998 p. 714
- ↑ Hunscroft 2005 p. 71
- ↑ Foedus Wallingfordensis, in Anglice
- ↑ Wace 1827 p. 354
- ↑ Plant 2007
- ↑ Plant 2007 pp. 17–19
- ↑ Norgate 1887
- ↑ Fox 2019
- ↑ Duggan 2007 p. 163
- ↑ Ricardus Londoniensis pp. 142–143
- ↑ Giraldus Cambrensis 1861 vol. 5, pp. 380–381
- ↑ (PDF) Actus Unionis anno 1707
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Fontes primariae
[recensere | fontem recensere]- Asserius (1904). Gulielmus H. Stevenson. ed. Asser’s Life of King Alfred
- Gervasus Cantuariensis (1879). Gulielmus Stubbs. ed. Gesta Regum Anglorum. Oxoniae
- Giraldus Cambrensis (1861). J.D. Brewer, J. F. Dimock, G.F. Warner. ed. Giraldi Cambrensis Opera. Londinii: Longman
- Guillelmus Malmesburiensis (1998). R. A. B. Mynors. ed. De gestis regum Anglorum. Oxoniae
- Henricus Huntindoniensis (1879). Thomas Arnold. ed. Historia Anglorum. Londinii
- Ioannes Wigorniensis (1848). Beniaminus Thorpe. ed. Chronicon ex Chronicis. Londinii
- Wace (1827). Édouard Frère. ed. Le Roman de Rou. Rothomagi
- Radulfus de Diceto (1876). Gulielmus Stubbs. ed. Abbreviationes Chronicorum. Universitas Oxoniensis
- Ricardus Londoniensis (1864). Gulielmus Stubbs. ed. Chronicles and Memorials of the reign of Richard I
- Beniaminus Thorpe, ed. (1861). Chronica Anglosaxonum, Recensio Abindoniensis. Londinii
- Iacobus Raine, ed. (1879). Vita Oswaldi Archiepiscopi Eboracensis, in The Historians of the Church of York and its Archbishops
- "The Treaty of Westminster, 1153". The History of England
- (PDF) Actus Unionis anno 1707
Fontes secundariae
[recensere | fontem recensere]- Abels, Ricardus (1998). Alfred the Great: War; Kingship and Culture in Anglo-Saxon England. Longman. ISBN 0-582-04048-5
- Barlow, Franciscus (1970). Edward the Confessor. Universitas Californiensis. ISBN 978-0-520-01671-2
- Blunt, C. E. (1976). "The Coinage of Athelstan 924–939: A Survey" (PDF). British Nunismatical Society
- Duggan, A. J. (2007). Thomas Becket: Friends, Networks, Texts and Cult. Routledge. ISBN 9781138382343
- Foot, Sarah (2011). Æthelstan: The First King of England. Novus Portus, Connecticuta. ISBN 978-0-30-012535-1
- Fox, Paulus A. (2019). "A Medieval Enamel Belt or Strap Fitting and its Possible Connection with the Arms of King Henry II". The Antiquaries Journal
- Hunscroft, Ricardus (2005). Ruling England 1042–1217. Pearson/Longman. ISBN 0-582-84882-2
- Keynes, Simon (1998). Kings, currency, and alliances: history and coinage of southern England in the ninth century. Boydell & Brewer. ISBN 978-0-8511-5598-2
- Keynes, Simon (2005). The Diplomas of Æthelred 'the Unready' 978–1016. Universitas Cantabrigiensis. ISBN 9780511560170
- Keynes, Simon (2014). The Wiley Blackwell Encyclopedia of Anglo-Saxon England. ISBN 978-0-4706-5632-7
- Kemble, Ioannes (1876). The Saxons in England: A History of the English Commonwealth till the Period of the Norman Conquest. Londinium.
- King, Edmundus (2010). King Stephen. Universitas Yalensis. ISBN 978-0-300-11223-8
- Lydon, Iacobus (1995). Ireland and the English Crown, 1171–1541. Cantabrigia, Connecticuta: Universitas Cantabrigiensis
- Norgate, Catharina (1887). England under the Angevin Kings. Londinii: Macmillan & Co
- Omrod, Marcus (2011). Edward III. ISBN 978-0-300-19408-1
- Plant, Ioannes S. (2007). "The Tardy Adoption of the Plantagenet Surname" (PDF). Nomina
- Prestwich, Michael (2005). Plantagenet England 1225–1360. Oxonia: Universitas Oxoniensis
- Strong, Roy (2005). Coronation: From the 8th to the 21st century. Harper-Collins. ISBN 978-0007160556
- Sumption, Ionathan (2025). The Hundred Years War. V: Triumph and Illusion. Faber & Faber. ISBN 979-0-571-27459-8
Notae
[recensere | fontem recensere]Coronationes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pentecoste, die 8 Iunii anno 900 Eduardus est consecratus in regem a Pleemundo Cantuariensi archiepiscopo apud Kingestune[14]
- ↑ Die 4 Septembris anno 925 Ethelstanus est consecratus in regem ab Athelmo Cantuariensi archiepiscopo apud Kingestune[15]
- ↑ Die 28 Novembris anno 939 Edmundus est consecratus in regem a Wulfhelmo Cantuariensi archiepiscopo apud Kingestune[17]
- ↑ Die 16 Augusti anno 946 Edredus est consecratus in regem a Odone Cantuariensi archiepiscopo apud Kingestune[18]
- ↑ Die 25 Ianuarii anno 956 Edvius est consecratus in regem a Odone Cantuariensi archiepiscopo apud Kingestune[19]
- ↑ Edgarus est consecratus in regem a Odone Cantuariensi archiepiscopo apud Kingestune[20][nota 3]
- ↑ Die 8 Iulii anno 975,[22] Eduardus est consecratus in regem a Dunstano Cantuariensi Oswaldo Eboracensi archiepiscopis apud Kingestune[23]
- ↑ Quindena post Pascha, die 14 Aprilis anno 978[24] vel 8 Maii anno 979[25] Ethelredus est consecratus in regem Dunstano Cantuariensi Oswaldo Eboracensi archiepiscopis apud Kingestune
- ↑ Die 25 Aprilis anno 1016, Edmundus est consecratus in regem a Leovingo Cantuariensi archiepiscopo apud Londinium[26]
- ↑ Ianuarius anno 1017, Cnuto est coronatus in regem a Leovingo Cantuariensi archiepiscopo apud Londinium[28]
- ↑ Fontes dissentiunt utrum omnino coronatus sit necne. Per Encomium Emmae Reginae, Egilnothus Cantuariensis archiepiscopus, Haroldum coronare recusavit; attamen Gervasus Cantuariensis affirmat Egilnothum eum revera ei diadema apud Londinium imposuisse.[29]
- ↑ Anno 1040, Hardecnutus est coronatus in regem ab Eadsimo Cantuariensi archiepiscopo apud Londinium[30]
- ↑ Eduardus est coronatus in regem ab Eadsimo Cantuariensi archiepiscopo apud Ecclesiam cathedralis Wintoniensis[31]
- ↑ Die 6 Ianuarii anno 1066, Haroldus est coronatus in regem a Stiganto Cantuariensi archiepiscopo sive Eldredo Eborancensi archiepiscopo apud Abbatiam Wesmonasteriensem, Londinium[32]
- ↑ Gulielmus bis coronatus est:
- Die Natali Christi anno 1066, Gulielmus est coronatus in regem ab Eldredo Eborancensi archiepiscopo apud Abbatiam Wesmonasteriensem, Londinium;[34]
- Die 26 Septembris anno 1070, a tribus legatis papalibus: Ermenfrido, Ioanne Minuto et Petro apud Ecclesiam cathedralis Wintoniensis
- ↑ Die 26 Septembris anno 1087,Gulielmus est coronatus in regem a Lanfranco Cantuariensi archiepiscopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium[35]
- ↑ Die 5 Augusti anno 1100, Henricus est coronatus in regem a Mauritio Londinii episcopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium[36]
- ↑ Die Sancti Stephani, 26 Decembris anno 1135, Stephanus est coronatus in regem a Gulielmo Cantuariensi archiepiscopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium[37]
- ↑ Die 19 Decembris anno 1154, Henricus est coronatus in regem cum uxore sua, Alienora, a Theobaldo Cantuariensi archiepiscopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium[35]
- Fuit etiam alia coronatio, filius Henrici, Henricus rex iunior, Die 14 Iunii anno 1170, Henricus est coronatus in regem a Rogero Eborancensi archiepiscopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium[44]
- ↑ Die 3 Septembris anno 1189, Ricardus est coronatus in regem a Balduino Cantuariensi archiepiscopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium.[35] Traditio Iudaeis mulieribusque praesentiam vetuit, attamen nonnulli Iudaei regi dona obtulerunt, quamquam postea violenter expulsi esse dicuntur.[45]
- ↑ Die 27 Maii anno 1199, Ioannes est coronatus in regem a Huberto Cantuariensi archiepiscopo apud Abbatiam Westmonasteriensem, Londinium[nota 5]
Glossae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Variationes Latine includunt:[4]
- Angul Saxonum;
- Angul Sæxna;
- Anglo Saxonum;
- ↑ Cum Mathilde throno contendit, "Domina Anglorum" utebatur[6]
- ↑ Haec a Radulfo assertatio dubiae validitatis est. Alia consecratio, die 1 Octobris anno 973, a Dunstano archiepiscopo Cantuariensi in abbatia Bathoniensi facta est.[21]
- ↑ Ex anulo Henrici II, colores speculativi sunt.[43]
- ↑ Ioannes etiam, ut patris desiderium erat, rex Hiberniae coronandus erat. Postquam a Papa assensus accepit, Ioannes Hiberniam iter fecit, sed res calamitosa evenit et coronatio abrogata est.[46]
- ↑ Nescitur quid insignia Ioanna portavisset, sed haec insignia familiae eius