Concilium Salutis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Camera Concilii Salutis in aedibus Consociationis Nationum Novi Eboraci
Nationes quae Concilium sine intermissione participant colore caeruleo pinguntur; aliae nationes quae anno 2008 participant colore prasino

Concilium Salutis Consociationis Nationum est collegium huius Consociationis quod pacem incolumitatemque curat inter nationes servandam. Secundum chartam Consociationis, in potestate eius est expeditiones paci servandae instituere, sanctiones civitatibus imponere, bella indicere.

Continentur hoc collegio quindecim civitates, ex quibus quinque membra sunt perpetua: Francia, Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae, Russia, Res publica popularis Sinarum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!