Expeditio sacra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Expeditiones sacrae[1] sive Cruciatae[2] fuerunt bella iussu Paparum mediaevalium ad inimicos religionis suae exstirpandos incepta et praesertim ad locos Christianitatis sacros, saeculo septimo a Machometanis captos, vindicandos. Expeditiones in Terram Sanctam missae omnes sub appellatione "peregrinationis" acceptae sunt: passagium generale appellabatur quaeque expeditio ab ipso Papa iussa; passagium particulare quaeque a rege quodam statuta.[3]

Milites "Cruce signati" qui expeditionem susceperint aliique qui pecuniam ad hanc rem dedicaverint a presbyteris plene peccatorum absoluti sunt. Reges insuper et domini qui expeditiones conduxerint terras pro se seu sociis adquirere conati sunt. Bellis prospere confectis, mercatores qui naves et instrumenta bellica praebuerant nova emporia et negotia nacti sunt. Locis sanctis saeculo duodecimo ineunte redemptis, Christiani militum ordines Hospitalariorum et Templariorum mox conditi sunt ad regna Christiana Orientalia defendenda.

Prima expeditio[recensere | fontem recensere]

Origo primae expeditio sacra in petitione imperatoris Constantinopolitani Alexii I Comneni reperitur, qui legatos ad papam Urbanum II anno 1095 misit. Hic eodem anno in Concilio Claromontano expeditionem iussit ut imperium orientale conroboretur locique Christianae peregrinationis recaptarentur, indulgentiam insuper ita proferens: "Quicumque pro sola devotione, non pro honoris vel pecuniae adeptione ad liberandam ecclesiam Dei Hierusalem profectus fuerit, iter illud pro omni paenitentia ei reputetur."[4] Contione Papae conclusa auditores "Deus lo volt" clamaverunt,[5] Adhemarusque episcopus Aniciensis, qui primus omnium Cruce signatus est, legatus apostolicus ad expeditionem per Franciam Germaniamque praedicandam missus est. Qui tales sermones aucupaverunt nonnulli coeperunt Iudaeos in eis regionibus habitantes, tanquam infideles et ipso facto inimicos, persequi et despoliare rebellantesque interficere.

Antiochia nuper capta cives a Cruce signatis trucidantur. Estoire de Eracles: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 9084, Accone saec. XIII exeunte pictus.

Eodem fere tempore, rapidissime congregata e praedicatione Petri Eremitae presbyteri Ambianensis, expeditio q.d. pauperorum sive popularis in partes Orientales iter coepit, praepositis Petro ipso et Gualtero Sansavoir,[6] qui separatim peregrinatores per terras Imperii Byzantini duxerunt cum turba et tumultu. Qui Constantinopolim mense Iulio 1096 exeunte adventi Alexius statim trans Bosporum advehi suasit. Ibi in proeliis variis male paratis fere omnes ab exercitu Selgiukidarum ante mensem Novembrem aut necati sunt aut in servitudinem coacti.

Interdum Adhemarus episcopus a die 15 Augusti 1096 Cruce signatos nobiliores e Francia per Constantinopolim regnumque Selgiukidarum et usque ad Antiochiam conduxit. Ibi die 1 Augusti 1098 mortem obiit, sed urbs Antiochia, a mense Octobri 1097 obsessa, iam mense Iunio 1098 capta erat; Edessam, usque adhuc ab Armenis Christianis imperatam, iam mense Martio Balduinus Bononiensis adquisiverat. Itinere mox ad meridiem tendente urbes et castella Libani expugnata sunt, inter quae Marra ubi Cruce signati, fame coacti, "adultos gentilium cacabo immersisse, pueros infixisse verubus et vorasse adustos", eoque modo carnem humanam comedisse dicuntur.[7] Die 7 Iunii anni insequentis ad murum Hierosolymorum pervenerunt. Hac urbe statim obsessa et post viginta octo dies capta, maximam partem incolarum tam Mahometanorum quam Iudaeorum necaverunt (Christianis antea a praefecto urbis expulsis). Hac expeditione igitur constitutus est annis 1098 vel 1099 comitatus Edessanus, comite Balduino, et principatus Antiochenus, Boamundo Tarantino principe, annoque insequenti regnum Hierosolymitanum, protectore Godefrido Balduini fratre, qui titulum regalem abiuravit.

Expeditiones saeculo XII susceptae[recensere | fontem recensere]

Inter ductores expeditionis primae Raimundus Tolosanus, qui iuxta Adhemarum episcopum Cruce signatus erat, sine terra remansit. Ille mox comitatum, adiuvante Alexio imperatore, sibi constituere conatus est expeditionemque novam anno 1101 ad Orientem conduxit, malo successu. Raimundo iam mortuo, urbs Tripolis anno 1109 debellata est et ad caput comitatus Tripolitani Christiani positum. Sigurdus Magni filius, qui in his annis cum fratribus duobus Norvegiam imperavit, anno 1107 expeditionem sacram modo Vicingorum suscepit et ob hanc rem cognomen Jórsalafari ("Hierosolymorum peregrinator") meruit. Cruce signati Norvegici, castellis regnorum Mahometanorum in paeninsula Iberica quattuor insularumque Balearum tribus expugnatis, Balduino Bononiensi (qui ab anno 1101, fratre Godefrido mortuo, Hierosolymis regnaverat) ad obsidionem urbis Sidonis anno 1110 adiuverunt. Haec urbs post dies quadraginta octo capta in dominium Christianum erecta est, praefecto Eustachio Granerio. Anno 1114, suadente papa Paschale II, nova expeditio sacra in Baleares directa (ducibus imprimis Pisanis et Barcinonensibus) insulam Maioricam debellavit, quae autem mox ab Almoravidis conquisita est.

Ludovicus VII rex imperatorque Conradus III exercitum ad muros Constantinopolis conducunt. Grandes chroniques de France ab Ioanne Fouquet picta: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 6465 f. 202r (c. 1455).

His expeditionibus inter minores enumerandis, ea quae "secunda" nuncupatur anno 1147 suscepta est. Urbs enim Edessa a praefecto Selgiukida ʿImād al-Dīn Zangī die 24 Decembris 1144 capta est comitatúsque Edessani maior pars anno insequenti debellata. De hac re certior factus papa Eugenius III per bullam "Quantum praedecessores" expeditionem novam proclamavit quae mox in tres partes divisa est. Germani enim et Nordici contra paganos Pomeraniae arma susceperunt regionemque vastaverunt. Gallaeci et Hispani contra Mahometanos paeninsulae Ibericae pugnantes Olisiponem et Almeriam expugnaverunt. Peregrinationem autem ad Terram Sanctam a Bernardo Claraevallensi assidue praedicatam ducere consentiverunt imperator Conradus III rexque Francicus Ludovicus VII, qui cum uxore Alienora Aquitaniae iter fecit. Ita duo exercitus peregrinatorum per Hungariam ad Constantinopolim separatim pervenerunt. Bellis inter montes Anatolicis vario et malo successu passis, Ludovicus Antiochiam, Conradus Acconem anno 1148 adfuerunt et cum rege Hierosolymitano Balduino III Damascum obsedere coeperunt, sed frustra. Conradus anno 1148, Ludovicus anno insequenti in Europam redierunt. Militibus permultis in hac expeditione aut captis aut interfectis, paucis rebus effectis, per annos quadraginta nulla expeditio "generalis" proposita est, sed equites interdum Cruce signati sive amicorum sive vassalorum cohortem ad Terram Sanctam conduxerunt, sicut anno 1177 fecit Philippus comes Flandrensis.

Ricardus miles Cruce signatus (ad sinistram partem); per Austriam veste mutata iter faciens delatus (media imagine); liberaturus pedes imperatoris Henrici VI osculat (ad dextram partem). Petrus de Ebulo, Liber ad honorem Augusti: Berna, Bibliotheca Municipalis MS 120 f. 129r (1196).

Heraclius, patriarcha Hierosolymitanus, anno 1184 legationi ad Occidentem praefuit ut reges Philippum Augustum Franciae et Henricum II Angliae ad iter Hierosolymitanum faciendum incitaret. Regnum enim Hierosolymitanum, rege Balduino IV gravissime aegrotante, bellis semper imminantibus, eo tempore magis magisque impotens parebat. Legatio fere nihil effecit, annoque 1187, novo rege Hierosolymitano Guidone de Leziniaco post proelium ad cornua Hattin commissum captivo, urbs ipsa Hierosolyma a Saladino expugnata est. Papa igitur Clemens III statim tertiam expeditionem sacram commovit. Cruce signatus est inter primos imperator Fridericus I, qui viam mediterraneam per Hungariam et Constantinopolim mense Maio 1189 coepit. Urbem Iconium expugnavit, sed mox in fluvio Calycadno submersus mortem obiit. Reges Philippus Francicus et Ricardus Anglicus, itinere marino a Massilia per Siciliam suscepto, ad Orientem medio anno 1191 advenerunt et fere eodem tempore Leopoldus Austriacus qui locum Friderici mortui supplebat. Ricardus interdum, refugio inter naufragia in Cypro petito, insulam totam (ab Isaacio Comneno rebellatore Byzantino possessam) conquisiverat primumque Templariis tradiderat, ultimo Guidoni de Leziniaco. Acconem (ab eodem Guidoni iam obsessum) milites Cruce signati ceperunt, sed, contentionibus inter duces ortis, Philippus aegrotans mense Augusto in Europam redivit. Ricardus, qui usque in annum insequentem manebat, foedera cum Saladino die 2 Septembris 1192 conclusit ut peregrinatores non armati ad Hierosolyma irent. Ricardus per Austriam ad Angliam rediens a Leopoldo captus est, mox novo imperatori Henrico VI commissus et usque in annum 1194 incarceratus.

Idem Henricus expeditionem anno 1197 incitavit. Ipse autem eo anno mortuus est antequam in navem adscendisset. Milites Germani, qui hoc non obstante ad orientem adierunt, urbibus Sidone et Beryto debellatis, adventum exercitús Aegyptii metuentes statim in Europam regressi sunt.

Expeditiones pontifice Innocentio III inceptae[recensere | fontem recensere]

Sub pontificatu Innocentii III, omnium paparum ad religionem suam defendendam incitatissimi, quinque expeditiones sacrae missae sunt, quarum prima in Livoniam anno 1200 duce episcopo Alberto (cuius antecessor Bertholdus nuper a paganis necatus erat). Ille urbem Rigam anno 1201 et Ordinem militarem Livoniensem anno 1202 condidit. Dioecesis Livoniensis seu Rigensis in principatum religiosum, nuncupatione Terra Mariana, die 2 Februarii 1207 erecta est.

Expeditionem ad Terram Sanctam Innocentius iam anno pontificatús primo praeparavit, bulla "Post miserabile" die 15 Augusti 1198 emissa, Fulcoque Nobiliacensis anno insequenti praedicavit, cuius hortationibus suasus est Theobaldus comes Campaniensis. Iuxta eum multi Cruce signati sunt, quorum dux (Theobaldo anno 1101 mortuo) Bonifacius Montisferratensis factus est. Naves ad expeditionem conducendam Venetiis constructae sunt. Cruce signati perpauci, a Venetiis et aliunde navigantes, ad Terram Sanctam tardius progressi sunt (inter quos comes Simon V de Monteforti fraterque Guido). Maxima eorum pars Zaram advecta est ut haec urbs in potestatem Venetianorum remitteretur itaque pecunia ob naves provisas debita Venetianis redderetur. Zara capta exercitus ad Constantinopolim progressus est ut imperatorem eiectum Isaacium filiumque Alexium restauraret. Ad hanc excursionem suadebant Alexius et Bonifacius (cui in amicitia coniunctus est) atque Henricus Dandulus Venetiarum dux. Restauratione ab incolis aegre accepta, imperatoribus ambobus mox interfectis, die 13 Aprilis 1204 Cruce signati urbem Constantini expugnaverunt et despoliaverunt. Ibi "imperatorem Latinum" Balduinum Flandrensem instituerunt. Bonifacius regnum sibi Thessalonicae vindicavit, aliique alibi principatús et ducatús, sed quarta pars imperii Venetianis commendata est.

Expeditio sacra in Albigenses contra haeresim Catharorum in meridianis Franciae partibus directa est. Necato Petro de Castro Novo legatu apostolico, papa statim per bullam "Rem crudelem" die 10 Martii 1208 expeditionem usque in Franciam meridionalem mandavit, ducibus legatu Arnoldo Amalrico abbate Cisterciensi et milite Simon V de Monteforti. Hoc bellum per viginti annos saevivit, ab obsidione Baeterrarum inceptum: ibi legatus verbis "Caedite eos: novit enim Dominus qui sunt eius" mortem incolarum omnium permittere refertur.[8] Legatus sibi archiepiscopatum Narbonensem nactus est. Simon de Monteforti comitatum Tolosanum terrasque alias pro se et suis conquisivit sed ad muros urbis Tolosae in proelio a civibus rebellatoribus anno 1218 interfectus est. Raimundus VII, filius comitis qui fautor haereseos inculpatus est, anno 1229 per promissionem Lutetiae factam comitatum redempsit.

Bello in regna Hispaniae Christiana per calipham Muḥammad al-Nāṣir impendente, expeditionem sacram in hac regione papa anno 1211 proclamavit. Ibi in Proelium apud Navas Tolosae reges Hispani cum militibus Cruce signatis die 16 Iulii 1212 vicerunt, sed victor Petrus II Aragoniae rex anno insequenti, pro socio Raimundo VI contra Simonem de Monteforti in pugna Muretana a militibus expeditionis contra Albigenses interfectus est.

Expeditionem sive peregrinationem puerorum, qui Mahometanos ad religionem Christianam sine bello convertere volebant, anno 1212 incitaverunt Stephanus a Cloyes pastor et Nicolaus braxator Coloniensis (cuius sectatores dum iter faciunt "Nicolaus famulus Christi transfretabit" cantitabant). Pueri Francici a rege Philippo II, Germani ab Innocentio III domum redire suasi sunt; aliqui nihilominus ad mare Mediterraneum, sed nulli ut videtur ad Terram Sanctam pervenerunt.

Ludovicus IX rex Francorum anno 1270 ad obsidionem Tunesiae mortem obiit. Grandes chroniques de France ab Ioanne Fouquet picta: MS BNF Français 6465 f. 202r (c. 1455).

Expeditiones posteriores[recensere | fontem recensere]

Quintam expeditionem sacram idem Innocentius praeparaverat, qui iam annis 1213-1215 per bullas "Quia maior" et "Ad liberandam" et in contionibus apud Concilium Lateranense Quartum habitis spectatores ad novum bellum commovit, sub directione legatús cuiusdam pontificalis (quarta enim a saecularibus deviata erat). Expeditio a Roberto de Cursone in Francia, ab Oliverio Coloniensi in Germania praedicata postposita est, Innocentio mortuo, ad annum 1217. Papa Honorio III exercitus Hungaricus eo anno ad Palaestinam progressus, duce rege Andrea II, ibi vario successu pugnavit. Rex aegrotans mense Ianuario 1218 domum rediit. Exercitus alter praecipue Germanorum et Batavorum, ducibus religiosis Roberto de Cursone et post huius mortem Pelagio Galvani, Damiettam a mense Iunio 1218 obsedit, mense Novembri cepit, usque ad annum 1221 retinuit, sed in proeliis Aegyptiis eodem anno debellatus est.

Anno 1217, iussu Honorii III, expeditio sacra in Borussos paganos coepta est quae per saeculum tertium decimum fere totum saevivit, bellantibus imprimis equitibus Ordinis Teutonicorum. Expeditio quae sexta appellatur anno 1228 papa Gregorio IX coepta est, sed sine iussu pontificali, ab imperatore Friderico II qui Hierosolyma attinxit, ibique diadema ei impositum est die 18 Martii 1229. Inter annos 1248 et 1250 Birger dux Sweorum, si fons Chronica Erici (Erikskrönikan) recte interpretatur, expeditionem sacram ad Finniam conquisitandam conduxit. Expeditiones quae appellantur septima anno 1248 et octava anno 1270 a Ludovico IX rege Francico susceptae sunt (qui ob eam rem sanctus agnoscitur), illam ad Aegyptum ubi Damiettam sina mora conquisivit, sed mox debellatus et captus, tardius redemptus, hanc ad Tunesiam ubi aegrotans mortuus est. Expeditionem a principe Anglico Eduardo (rege Eduardo I futuro) conductam auctores nonnulli cum octava coniungunt, alii nonam nuncupant: is enim iam die 24 Iunii 1268 Cruce signatus iuxta Tunesiam cum Ludovico pugnavit, in Siciliam regressus est, deinde ad Palaestinam porrexit. Inde ab assassino graviter vulneratus mense Septembri 1272 in Europam rediit. Papa Martinus IV expeditionem Aragonensem incitavit, quam rex Francicus Philippus III, Ludovici IX filius, contra regem Petrum III Aragonensem conduxit. Philippus devictus dum in Franciam regressus mortem obiit.

Inter expeditiones saeculi quarti decimi quae nuncupationem sacra usurpaverint oportet enumerare Smyrniotas annis 1343 et 1351 missae, Alexandrianam quam anno 1365 rex Cypri Petrus I duxit, Sabaudam a comite Amadeo VI ad Constantinopolim et Bulgariam anno 1366 conducta, Anglicam quam contra antipapam Clementem VII anno 1383 conduxit episcopus Norvicensis Henricus le Despenser, et expeditionem in Barbariam a Ludovicus II Borbonis conducta. Expeditio sacra anno 1396 contra Imperium Ottomanicum iussu papae Bonifacii IX emissa est, duce Sigismundus Luxemburgicus imperator, et iuxta Nicopolim debellata. Nova expeditio anno 1443 suadente papa Eugenio IV a rege Poloniae et Hungariae Ladislao III conducta est, qui iuxta Varnam die 10 Novembris 1444 in proelio devictus interfectus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Expeditio sacra": PONS Standardwörterbuch Latein. Das umfassende Wörterbuch für Sprachlehrer (Klett, 1992. ISBN 978-3-12-517529-7)
  2. sc. expeditiones, vide Christophori Besoldi Thesaurus Practicus ... (1643), p. 208
  3. "Passagia generalia, particularia": Riley-Smith (2005) pp. 247, 265–269, 271–272.
  4. R. Somerville, The Councils of Urban II: 1, Decreta Claromontensia (Amstelodami, 1972) p. 74; Simonetta Cerrini, "Urbano II" in Enciclopedia dei Papi (2000).
  5. Tyerman (2006) pp. 44, 65.
  6. "Walterus Sanzavohir": Albertus Aquensis, Historia Hierosolymitana p. 40.
  7. Radulphus Cadomensis, Gesta Tancredi cap. 97.
  8. Caesarius Heisterbachensis, Dialogus miraculorum 5.21

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
  • Hans Eberhard Mayer, Geschichte der Kreuzzüge. 10a ed. Stutgardiae: Kohlhammer, 2005. ISBN 3-17-018679-5.
  • Alan V. Murray, ed., The Crusades: an encyclopedia. 4 voll. Santa Barbara: ABC-CLIO, 2006. ISBN 1-57607-862-0.
  • Jean Richard, Histoire des croisades. Lutetiae: Fayard, 1996.
  • Jonathan Riley-Smith, The Crusades: a history. 2a ed. Portu Novo: Yale University Press, 2005. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Jonathan Riley-Smith, ed., The Oxford History of the Crusades. Oxonii: Oxford University Press, 2002. ISBN 0-19-280312-3.
  • Steven Runciman, A History of the Crusades. 3 voll. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1951-1954.
  • Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus
  • Christopher Tyerman, God's War: a new history of the Crusades. Cambridge Mass.: Belknap Press, 2006. ISBN 0-674-02387-0. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Friedrich Wilken, Geschichte der Kreuzzüge nach morgenlandische und abendlandischen Berichten. 7 voll. Lipsiae: Crusius, 1807-1832 1 2 3 4 5 6 7
Bibliographica et historiographica
  • Giles Constable, "The Historiography of the Crusades" in Angeliki E. Laiou, Roy Parviz Mottahedeh, edd., The Crusades from the Perspective of Byzantium and the Muslim World (Dumbarton Oaks, 2001).
  • Hans Eberhard Mayer, Bibliographie zur Geschichte der Kreuzzüge. 2a ed. Hannoveriae: Hahn, 1965.
  • Ludwig Schmugge, Die Kreuzzüge aus der Sicht humanistischer Geschichtsschreiber. Francofurti ad Moenum: Helbing & Lichtenhahn, 1987. ISBN 3-7190-0960-2.
"Der letzte Kreuzfahrer" ("ultimus Cruce signatus") a Carolo Friderico Lessing anno 1835 pictus. Museum Territoriale Bonnae.
Specialia
  • Thomas Asbridge, The First Crusade: a new history. Oxonii: Oxford University Press, 2004. ISBN 0-19-517823-8.
  • Giles Constable, "The Financing of the Crusades in the Twelfth Century" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982. ISBN 965-217-010-0) pp. 64-88.
  • Alphonse Dupront, Le mythe de croisade. Lutetiae: Gallimard, 1997.
  • Jean Flori, La guerre sainte: la formation de l'idée de croisade dans l'Occident chrétien. Lutetiae: Aubier, 2001. ISBN 270072318X.
  • Jean Flori, Guerre sainte, Jihad, croisade: violence et religion dans le christianisme et l'islam. Lutetiae: Le Seuil, 2002. ISBN 2020516322.
  • Jonathan Harris, Byzantium and the Crusades. Londinii: Continuum, 2006 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Carole Hillenbrand, The Crusades: Islamic perspectives. Londinii: Routledge, 2000. ISBN 9780415929141. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Natasha Hodgson, Women, Crusading and the Holy Land in Historical Narrative. Woodbridge: Boydell, 2007. ISBN 9781843833321. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Norman Housley, "Jerusalem and the Development of the Crusade Idea, 1099-1128" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn: proceedings of the second conference of the Society for the Study of the Crusades and the Latin East, 1987 (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 27-40.
  • Angeliki E. Laiou, Roy Parviz Mottahedeh, The Crusades from the Perspective of Byzantium and the Muslim World. Dumbarton Oaks, 2001 Textus
  • Claude Lebedel, Les Croisades: origines et conséquences. Redonis: Ouest-France, 2004. ISBN 2737326109.
  • Robert S. Lopez, "Fulfilment and Diversion in the Eight Crusades" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982. ISBN 965-217-010-0) pp. 15-26.
  • Amin Maalouf, Les Croisades vues par les Arabes. Lutetiae: Lattès, 1983.
  • Jonathan Phillips, Defenders of the Holy Land: relations between the Latin East and the West, 1119-1187. Oxoniae: Clarendon Press, 1996.
  • Louise Riley-Smith, Jonathan Riley-Smith, edd., The Crusades: idea and reality, 1095-1274. Londinii: Arnold, 1981.
  • Simon Schwarzfuchs, Les Juifs au temps des croisades, en Occident et en Terre sainte. Lutetiae: Albin Michel, 2005. ISBN 222615910X.
  • R. C. Smail, Crusading Warfare 1097-1193. 2a ed. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995. ISBN 0-521-48029-9.
  • Christopher Tyerman, "Who Went on Crusades to the Holy Land?" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn: proceedings of the second conference of the Society for the Study of the Crusades and the Latin East, 1987 (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 13-26.
  • Christopher Tyerman, England and the Crusades, 1095-1588. Sicagi: University of Chicago Press, 1988. ISBN 9780226820125.
Colloquia et collectanea
  • Marcus Bull, Norman Housley, edd., The Experience of Crusading vol. 1: Western approaches. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003. ISBN 9780521811682.
  • Giles Constable, Crusaders and crusading in the twelfth century. Farnham: Ashgate, 2008. ISBN 978-0-7546-6523-6. Paginae selectae.
  • Peter Edbury, Jonathan Phillips, edd., The Experience of Crusading vol. 2: Defining the Crusader kingdom. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003. ISBN 9780521781510.
  • Angeliki E. Laiou, Roy Parviz Mottahedeh, edd., The Crusades from the Perspective of Byzantium and the Muslim World. Dumbarton Oaks, 2001. Textus interretialis.
  • Jean Richard, Croisades et états latins d'Orient. Points de vue et documents. Aldershot: Variorum, 1992. ISBN 9780860783404.
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad expeditiones sacras spectant.

Mille Paginae.png