Roman numeral 10000 CC DD.svg

Domus Habsburgensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Habsburgi)
Jump to navigation Jump to search
Genealogia domus Habsburgensis

Domus Habsburgensis[1] est nobilis familia regnatrix, cuius nomen ex burgo Helvetiae in hodierno Habsburgo (Germanice Habsburg) vocato ortum est. Austria, Imperium Austro-Hungaricum, et multi Imperii Romani Sacri imperatores ad domum Habsburgensem pertinuerunt. Originis familiae in Actis Murensibus enarratur.

Saepe etiam locutio Domus Austriaca[2] adhibita est, sive terras a domo Habsburgensi rectas sive ipsam gentem significans.

Quoniam haec domus regnatrix potens facta est, etiam propter nuptias cum aliis Europae domibus regnatricibus, est sententia in elegiacis:

Bella gerant alii, tu felix Austria nube.
Nam quae Mars aliis, dat tibi diva Venus.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. titulum libri O. de Strada, Genealogia domus Habsburgensis (Francofurti, 1615) (vide citationem p. 151 apud Google Books)
  2. Cf. titulum libri H. Megiser, Calendarium genealogicum domus Austriacae (Lipsiae, 1614) (vide citationem p. 151 apud Google Books)
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!